File n. 304 – 19:52 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 305
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 304 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 11,1-258 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)              .
  1          Nunc age, quos clades   insignis Iapyge campo                 [ ]
  2             uerterit ad Libyam   populos Sarranaque castra,            [ ]
  3           expediam.   stat nulla diu   mortalibus usquam,              [ ]
  4              Fortuna   titubante, fides,   adiungere dextras           [ ]?
  5                certauere palam   rumpenti foedera Poeno                [1]
  6          (heu nimium   faciles laesis   diffidere rebus!)              [ ]
  7             saeuior ante alios   iras seruasse repostas                [ ]?
  8           atque odium   renouare ferox   in tempore Samnis,            [ ]
  9              mox leuis et sero   pressurus facta pudore                [ ]
 10             Bruttius, ambiguis   fallax mox Apulus armis,              [ ]
 11               tum gens Hirpini   uana indocilisque quieti              [ ]?
 12               et rupisse indigna fidem: ceu dira per omnis             [ ]!
 13             manarent   populos foedi   contagia morbi.                 [ ]
 14             iamque Atella suas   iamque et Calatia adegit,             [ ]
 15            fas superante metu,   Poenorum in castra cohortes.          [ ]
 16                 inde Phalanteo   leuitas animosa Tarento               [ ]?
 17                Ausonium   laxare iugum.   patefecit amicas             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
 18             alta Croton portas   Afrisque ad barbara iussa             [ ]?
 19              Thespiadum docuit   summittere colla nepotes.             [ ]
 20            idem etiam   Locros habuit   furor. ora uadosi              [ ]
 21               litoris, Argiuos   Maior qua Graecia muros               [ ]
 22                seruat et Ionio   luitur curuata profundo,              [ ]
 23           laetas res Libyae et   fortunam in Marte secuta,             [ ]
 24             iurauit   pauitans Tyrio   sua proelia Marti.              [ ]
 25              iam uero, Eridani   tumidissimus accola, Celtae           [1]?
 26                incubuere malis   Italum ueteresque doloris             [ ]
 27                 tota se socios   properarunt iungere mole.             [ ]
 28             sed fas id Celtis,   fas impia bella referre               [ ]
 29                 Boiorum fuerit   populis: Capuaene furorem,            [ ]
 30            quem Senonum genti,   placuisse, et Dardana ab ortu         [ ]
 31               moenia barbarico   Nomadum sociata tyranno               [ ]
 32                 quisnam mutato   tantum nunc tempore credat?           [ ]
 33               luxus et insanis   nutrita ignauia lustris               [ ]
 34            consumptusque pudor   peccando unisque relictus             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
 35              diuitiis   probrosus honor   lacerabat hiantem            [ ]
 36             desidia populum ac   resolutam legibus urbem.              [ ]
 37                 insuper exitio   truculenta superbia agebat.           [ ]
 38           nec uitiis   deerant uires.   non largior ulli               [ ]
 39                Ausoniae populo   (sic tum Fortuna fouebat)             [ ]
 40                aurique argenti  -que modus; madefacta ueneno           [ ]
 41              Assyrio   maribus uestis   medioque dierum                [ ]
 42            regales   epulae atque ortu   conuiuia solis                [1]
 43            deprensa et   nulla macula   non inlita uita.               [1]
 44             tum populo   saeui patres,   plebesque senatus             [ ]
 45              inuidia laeta, et   conlidens dissona corda               [ ]
 46         seditio.   sed enim interea   temeraria pubis                  [ ]
 47                delicta augebat   pollutior ipsa senectus.              [ ]
 48           nec, quos uile genus   despectaque lucis origo               [ ]
 49              foedabat,   sperare sibi et   deposcere primi             [2]
 50             deerant imperia ac   patriae pereuntis habenas.            [ ]
 51            quin etiam exhilarare uiris conuiuia caede                  [ ]!
 52            mos olim et   miscere epulis   spectacula dira              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
 53               certantum ferro,   saepe et super ipsa cadentum          [ ]
 54              pocula, respersis   non parco sanguine mensis.            [ ]
 55             has astu adgressus   quo uerteret acrius aegras            [ ]
 56              ad Tyrios mentes,   quae nulla sorte daturam              [ ]
 57              certus erat Romam   (neque enim impetrata uolebat) -      [ ]
 58              Pacuuio fuit haud   obscurum crimine nomen -              [ ]
 59               hortatur   summi partem   deposcere iuris                [ ]
 60               atque alternatos   sociato consule fasces                [ ]
 61                 et, si partita   renuant sedisse curuli                [ ]?
 62              aequatumque decus   geminasque uidere secures,            [ ]
 63            ultorem ante oculos   atque ora astare repulsae.            [ ]
 64              ergo electa manus   gressu fert dicta citato.             [ ]
 65               antistat cunctis   praecellens Virrius ore,              [ ]
 66             sed genus obscurum   nullique furore secundus.             [ ]
 67             qui postquam coetu   patrum ingentique senatu              [ ]
 68                 impia dementis   uulgi ac uix tota profudit            [ ]
 69            consulta et tumidis   incendit uocibus aures,               [ ]
 70               concordi fremitu   renuentum effunditur asper            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
 71                toto e concilio   clamor, tum quisque fatigat           [ ]?
 72           increpitans,   uocumque tremit   certamine templum.          [ ]
 73            hic Torquatus, auum   fronte aequauisse seuera              [ ]
 74            nobilis, 'heu Capua   portantes talia dicta                 [ ]
 75               Romuleis   durastis' ait   'succedere muris,             [ ]
 76               ad quos non ausi   Carthago atque Hannibal arma          [ ]
 77            post Cannas   adferre suas?   numquamne per auris           [ ]
 78           it uestras,   in Tarpei   cum sede Latini                    [ ]
 79          orarent   paria, haud uerbis,   haud uoce, sed acri           [ ]
 80              propulsum dextra,   qui tum mandata superbo               [ ]
 81                ore adportabat,   tanto per limina templi               [ ]
 82            turbine praecipitem   reuoluti corporis actum,              [2]
 83             ut saeuo adflictus   saxo spectante piaret                 [ ]
 84          tristia dicta Ioue et   lueret uerba impia leto?              [ ]
 85               en ego progenies   eius, qui sede Tonantis               [ ]
 86             expulit orantem et   nuda Capitolia consul                 [1]
 87              defendit dextra.'   rabidum hinc palmasque uirorum        [ ]
 88             intentantem oculis   proauitaque facta parantem            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
 89                ut uidit   maiore adeo   crudescere motu,               [ ]?
 90           excipit his frendens   Fabius: 'pro cuncta pudendi!          [ ]
 91            sedes, ecce, uacat,   belli uiduata procella:               [ ]
 92          quem, quaeso, e uobis   huic imposuisse paratis               [ ]
 93               in locum   Pauli quemnam   datis? an tua, Virri,         [ ]
 94         prima atque ante alios   sors, concedente senatu,              [ ]
 95          te citat ac   nostris aequat   iam purpura Brutis?            [ ]
 96            i, demens,   i, quo tendis;   tibi perfida fasces           [ ]?
 97            det Carthago suos.'   medio feruore loquentis               [ ]
 98              impatiens   ultra gemitu   cohibere furorem               [ ]
 99           fulminea   toruum exclamat   Marcellus ab ira:               [ ]
100     'quae tandem et   quam lenta tenet   patientia mentem,             [ ]
101                o confuse nimis   Gradiui turbine Varro,                [ ]?
102              ut perferre queas   furibunda insomnia consul?            [ ]
103               nonne exturbatos   iam dudum limine templi               [ ]
104          praecipites   agis ad portas,   et discere cogis              [ ]
105          semiuiros,   quod sit nostro   de more creati                 [ ]?
106             consulis imperium?   non umquam sobria pubes               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
107             et peritura breui,   moneo, ocius urbe facesse.            [ ]
108               muros ante tuos,   ut par est, debita ductor             [ ]
109               armatus   responsa dabit.'   consurgere cuncti           [ ]
110           hinc pariter   magnoque uiros   clamore premebant.           [ ]
111              necnon et foribus   propere Campana iuuentus              [ ]
112           extulit ipsa gradum,   tantaeque dolore repulsae             [ ]
113            concitus Hannibalem   uoluebat Virrius ore.                 [ ]
114       Fuluius (huic   nam spondebant   praesagia mentis                [ ]!
115           uenturum   decus, et Capuae   pereuntis imago                [ ]
116      iam tum erat ante oculos)   'non si Carthaginis' inquit           [ ]
117              'ductorem uestris   deuinctum colla catenis               [ ]
118             Romam uictor agis,   posthac intrare Quirini               [ ]
119             sacratas   dabitur sedes.   tende ocius, oro,              [ ]
120         quo mens aegra uocat.'   referunt haec inde citati             [ ]
121           mixta minis   et torua trucis   responsa senatus.            [ ]
122           tantane, omnipotens,   caligine mersa latere                 [1]
123          fata placet?   ueniet quondam   felicior aetas,               [ ]
124                cum pia Campano   gaudebit consule Roma                 [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
125               et per bella diu   fasces perque arma negatos            [ ]
126            ultro ad magnanimos   referet secura nepotes.               [ ]
127               poena superborum   tamen haec durabit auorum,            [ ]
128             quod non ante suos   Capua ad suffragia mittet,            [ ]
129            quam Carthago suos.   postquam nunc dicta senatus,          [ ]
130           nunc facta exposuit,   tum ueris falsa per artem             [ ]
131              Virrius admiscens   cecinit fatale cruenti                [ ]
132              turbatis   signum belli.   furiata iuuentus               [ ]
133          arma, arma Hannibalem  -que uolunt. ruit undique uulgus       [ ]
134             et Poenos   in tecta uocant.   ingentia facta              [ ]
135              Sidonii   iuuenis celebrant:   ut ruperit Alpes           [ ]
136              Herculei   socius decoris   diuisque propinquas           [ ]
137             transierit   cursu rupes,   ut caede referta               [ ]?
138              clauserit Eridani   uictor uada, uictor ut idem           [ ]
139                   Lydia Romano   turbarit stagna cruore,               [ ]
140               ut Trebiae ripas   aeterno nomine famae                  [ ]
141              tradiderit Paulum  -que idem inter proelia et idem        [ ]
142          Flaminium,   proceres rerum,   demiserit umbris.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
143              his super excisam   primori Marte Saguntum                [ ]?
144                et iuga Pyrenes   et Hiberum et sacra parentis          [2]?
145                iuratumque uiro   bellum puerilibus annis               [ ]
146             accumulant.   unum ducibus   tot caede peremptis,          [ ]
147                tot fusis acie,   stare inter proelia nullis            [ ]?
148                attactum telis.   superum cum munere detur              [ ]
149              huic sociare uiro   dextras et foedere iungi,             [ ]
150                fastus exanguis   populi uanumque tumorem               [1]
151               nimirum Capua et   dominatum perferat urbis,             [ ]
152             ceu famulis fasces   aequataque iura negantis?             [ ]
153             prorsus enim tanto   potiorem nomine habendum              [ ]
154          Varronem, ut   fugiat consul   fulgentior ostro.              [ ]
155                talia iactantes   iam lectam sorte parabant             [ ]
156            mittere quae Tyrios   adiungat foedere pubem.               [ ]
157               sed non inuictum   ponebat pectore robur                 [ ]
158             tum solum   Decius Capuae   decus. isque receptus          [ ]
159               in medios coetus   (neque enim differre dabatur)         [ ]
160            'itis,' ait 'ciues,   uiolanda ad iura parentum             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
161              damnatumque caput   temerati foederis aris                [2]
162             iungitis hospitio?   quae tanta obliuia recti?             [ ]
163       magnum atque in   magnis positum   populisque uirisque           [ ]
164            haud uersam ostentare fidem! nunc tempus inire              [ ]!
165           proelia pro Rutulis,   nunc signa aciemque mouere,           [ ]
166           dum trepidae res, et   medicinam uulnera poscunt:            [ ]
167              is locus officio,   cum cessant prospera, cumque          [ ]
168           dura ad opem   Fortuna uocat.   nam laeta fouere             [ ]
169         haud quaquam magni est   animi decus. huc age, adeste.         [ ]
170                noui dis animas   similes et pectora magnis             [1]
171         numquam angusta malis.   capiunt, mihi credite, Cannas         [ ]
172          et Trasimenna uada et   Pauli memorabile letum.               [ ]
173            hi sunt qui uestris   infixum moenibus hostem               [ ]
174               deiecere manu et   Capuam eripuere superbis              [1]
175               Samnitum iussis.   hi sunt qui iura dedere               [ ]
176                terrore expulso   Sidicinaque bella remorunt.           [ ]
177           quos fugitis socios?   quosue additis? ille ego sanguis      [ ]
178           Dardanius,   cui sacra pater,   cui nomina liquit            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
179            ab Ioue ducta Capys   magno cognatus Iulo,                  [ ]
180           ille ego semihomines   inter Nasamonas et inter              [ ]
181         saeuum atque aequantem   ritus Garamanta ferarum               [ ]
182                Marmarico ponam   tentoria mixtus alumno,               [2]
183             ductoremque feram,   cui nunc pro foedere proque           [ ]
184             iustitia est ensis   solaeque e sanguine laudes?           [ ]
185             non ita, non Decio   permixtum fasque nefasque,            [ ]
186           haec ut uelle queat.   nullo nos inuida tanto                [ ]?
187                 armauit   Natura bono,   quam ianua mortis             [2]
188             quod patet et uita   non aequa exire potestas.'            [ ]?
189              haec uana auersas   Decius iactauit ad auris.             [ ]?
190              ast delecta manus   iungebat foedera Poeno.               [ ]
191        iamque aderat   praemissa duci   turbante tumultu               [ ]
192             Autololes   numerosa cohors.   ipse agmine magno           [ ]
193                festinata citus   per campos signa mouebat.             [1]
194          et Decius:   'nunc hora, uiri,   nunc tempus. adeste,         [ ]
195              dum Capua dignum,   dum me duce dextera uindex            [ ]
196               molitur facinus:   procumbat barbara pubes.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
197         pro se quisque alacres   rapite hoc decus. hostis adire        [ ]
198           si parat, obstructas   praebete cadauera portas              [ ]
199               et ferro   purgate nefas.   hic denique solus            [ ]
200                eluerit sanguis   maculatas crimine mentes.'            [ ]
201            dumque ea nequiquam   non ulli laeta profatur,              [ ]
202                audita asperitate uiri coeptoque feroci,                [ ]!
203              multa feta gerens   ira praecordia, Poenus                [1]
204                  astabat muris   propereque accersere lectos           [ ]
205              immitem   castris Decium   iubet. horrida uirtus          [ ]
206                armatumque fide   pectus rectique cupido                [ ]
207                 et maior Capua   mens imperterrita mole                [ ]
208                 inuicta stabat   toruoque minacia uultu                [ ]
209             iussa ducis uerbis  -que etiam incessebat amaris.          [ ]
210             quem Libyae rector   tot signa, tot arma ferentis          [ ]
211         spernentem increpitans   magno clamore profatur:               [ ]?
212       'post Paulum,   post Flaminium   componimur, eheu,               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
213                 uecordi Decio,   mecum certasse uolenti                [ ]
214            in decus et   famam leti.   rapite (ite citati)             [1]
215         signa, duces.   pateatne mihi   Campana uetante                [ ]
216            urbs Decio, explorare libet, noua bella mouenti             [u]!
217             cui patuere Alpes,   saxa impellentia caelum               [ ]
218              atque uni   calcata deo.'   suffuderat ora                [ ]
219             sanguis et a toruo   surgebant lumine flammae.             [ ]
220             tum rictus spumans   et anhelis faucibus acta              [ ]
221            uersabant   penitus dirum   suspiria murmur,                [ ]
222            sic urbem inuectus,   toto comitante senatu                 [1]
223          et uulgo ad   spectanda ducis   simul ora ruente,             [ ]
224               effundit cunctam   rabiem irarumque procellas.           [2]
225                necnon et Decio   propiora pericula mentem              [ ]
226           flammarant,   tempusque adeo   cernebat adesse,              [ ]
227          quo laudes   ducis inuicti   superaret inermis.               [ ]
228            non illum fuga, non   clausi occuluere penates,             [ ]
229            sed liber,   ueluti nullus   penetrasset in urbem           [ ]
230            Hannibal, intrepido   seruauerat otia uultu,                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
231            cum iuuenem saeuis,   horrendum, concitus armis             [ ]
232            inuadit   globus et pedibus   sublime sedentis              [ ]
233               ductoris sistit.   tonat inde ferocibus alte             [ ]
234             incessens   uictor dictis:   'solusne ruentem              [ ]
235            fulcire ac   reuocare paras   a funere Romam,               [ ]?
236            o demens?   en, qui diuum   mihi munera tanta               [ ]
237               eripiat.   Decio prorsus   seruabar inerti               [ ]
238          uincendus,   Decio imbelli,   cui femina nulla                [ ]
239              orta in Agenoreis   nostrae Carthaginis oris              [ ]
240          cesserit. huic agedum   (nam cur indigna feramus              [ ]
241          magnanimi?),   miles, meritas   innecte catenas.'             [2]
242           dixerat haec, necdum   finem conuicia norant:                [ ]
243             inlatus   uelut armentis   super ardua colla               [ ]
244              cum sese imposuit   uictorque immane sub ira              [ ]
245          infremuit   leo et immersis   grauis unguibus haesit,         [ ]
246              mandit anhelantem   pendens ceruice iuuencum.             [ ]
247           at Decius,   dum uincla ligant,   'necte ocius' inquit       [ ]
248           '(nam sic Hannibalem   decet intrauisse) catenas,            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
249              foederis infausti   pretium. sic uictima prorsus          [ ]
250            digna cadit Decius.   nec enim te sanguine laetum           [ ]
251               humano   sit fas caesis   placasse iuuencis.             [ ]
252          en dextra! en foedus!   nondum tibi curia necdum              [ ]
253              templorum intrati   postes: iam panditur acri             [ ]
254                imperio carcer.   perge ac primordia tanta              [ ]
255             accumula   paribus factis.   mihi fama sub umbras          [ ]
256             te feret oppressum   Capuae cecidisse ruinis.'             [ ]
257               nec plura effari   concessum. obnubitur atra             [ ]
258        ueste caput,   trahiturque ferox   ante ora suorum.             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 305
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 11,259-482 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: