File n. 305 – 17:35 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 306
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 305 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 11,259-482 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)           0:00
259              exin uictor ouans   sedato pectore tandem                 [ ]?
260             spectandis   urbis tectis   templisque serenos             [ ]
261              laetus circumfert   oculos et singula discit:             [ ]
262         quis muris   sator, et pubes   sit quanta sub armis,           [ ]
263             quot bello pateant   argenti aerisque talenta,             [ ]
264            nunc qualis   frenata acies,   nunc deinde pedestris        [ ]
265            copia quanta uiris.   monstrant Capitolia celsa             [ ]
266            Stellatisque docent   campos Cereremque benignam.           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
267           iamque diem ad metas   defessis Phoebus Olympo               [ ]
268              impellebat equis,   fuscabat et Hesperos umbra            [ ]
269                paulatim infusa   properantem ad litora currum:         [ ]?
270             instituunt   de more epulas   festamque per urbem          [1]
271             regifice extructis   celebrant conuiuia mensis.            [ ]
272          ipse, deum   cultu et sacro   dignatus honore,                [ ]
273             praecipuis   multoque procul   splendentibus ostro         [ ]
274              accipitur   sublime toris.   non una ministri             [ ]
275         turba gregis:   posuisse dapes   his addita cura,              [ ]?
276             his adolere focos,   his ordine pocula ferre;              [ ]?
277               necnon et certis   struitur penus. aspera mensa          [ ]
278                pondera caelati   fulgent antiquitus auri.              [ ]
279             eripiunt   flammae noctem,   strepituque mouentum          [ ]
280           murmurat alta domus.   stupet inconsuetus opimae             [ ]
281              Sidonius   mensae miles   faciemque superbi               [ ]
282                ignotam   luxus oculis   mirantibus haurit.             [ ]
283           uescitur ipse silens   et tantos damnat honores              [ ]
284          esse epulis   facilesque coli   tanto agmine mensas,          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
285              donec pulsa fames   et Bacchi munera duram                [ ]
286               laxarunt mentem.   tum frontis reddita demum             [ ]
287           laetitia, et positae   grauiores pectore curae.              [ ]
288               personat Euboica   Teuthras testudine, Cymes             [ ]
289             incola, et obtusas   immiti murmure saeuae                 [ ]?
290              inter bella tubae   permulcet cantibus auris.             [ ]
291         iamque Iouem et laetos   per furta canebat amores              [ ]
292              Electraeque toros   Atlantidos, unde creatus              [ ]
293              proles digna deum   tum Dardanus, isque Tonanti           [ ]
294            ut det Erichthonium   magna de stirpe nepotem;              [ ]?
295          hinc Tros, hinc Ilus,   generis tunc ordine longo             [ ]
296             Assaracus,   nulloque minor   famaue manuue                [ ]
297          tum Capys ut   primis dederit   sua nomina muris.             [ ]
298          concelebrant   plausu pariter   Sidonia pubes                 [ ]
299             Campanaeque manus.   ante omnis ductor honori              [ ]
300                nominis augusto   libat carchesia ritu;                 [1]
301           cetera quem sequitur   Bacchique e more liquorem             [ ]?
302                 inrorat mensis   turba ardescitque Lyaeo.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)           4:00
303                 interea, Tyrio   resoluto in gaudia coetu              [ ]
304        conuerso   (neque enim, iuuenis   non digne sileri,             [ ]
305            tramittam   tua coepta libens   famamque negabo             [ ]
306          quamquam imperfectis,   mangnae tamen indolis, ausis),        [ ]
307              mens una, inuiolata mero nullisque uenenis                [ ]!
308                 potandi exarmata decus, pugnaeque necisque             [ ]!
309                Sidoniae tacito   uoluebat pectore molem.               [ ]
310           quoque esset   miranda magis   tam sacra libido,             [ ]
311              Pacuuio   genitus patrias   damnauerat artis.             [ ]
312              is uariis   oneratum epulis   atque atria tardo           [ ]
313              linquentem gressu   comitatus pone parentem,              [ ]
314           postquam posse datum   meditata aperire nouosque             [ ]
315               pandere conatus,   et liber parte relicta                [2]
316             tectorum a   tergo patuit   locus, 'accipe digna           [ ]?
317           et Capua et   nobis' inquit   'consulta:' (togaque           [ ]
318                  armatum amota   nudat latus) 'hoc ego bellum          [ ]?
319         conficere ense paro at  -que auulsum ferre Tonanti             [ ]
320              rectoris   Libyci uictor   caput. hic erit ille,          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
321              qui polluta dolis   iam foedera sanciet, ensis.           [ ]
322             si perferre nequit   spectacula tanta senectus             [ ]
323             et tremit inceptis   lasso maioribus aeuo,                 [ ]?
324                  at tu securis   concede penatibus et me               [ ]?
325             linque meae menti.   summum quod credis et aequas          [ ]
326            Hannibalem superis,   o quantum nomine maior                [ ]?
327            iam Poeno   tibi natus erit!'   uibrabat ab ore             [ ]
328          ignis atrox,   animusque uiri   iam bella gerebat,            [ ]
329            cum senior,   tanti pondus   conaminis aegra                [ ]
330             iam dudum   uix aure ferens,   tremebundus ibidem          [ ]
331           sternitur et pedibus   crebro pauida oscula figens:          [1]
332        'per si quid   superest uitae,   per iura parentis              [ ]
333             perque tuam nostra   potiorem, nate, salutem,              [ ]
334              absiste inceptis,   oro, ne sanguine cernam               [ ]
335            polluta hospitia ac   tabo repleta cruento                  [ ]
336              pocula et euersas   pugnae certamine mensas.              [ ]
337         tune illum,   quem non acies,   non moenia et urbes            [ ]
338      ferre ualens,   cum frons propior   lumenque corusco              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
339          igne micat,   tune illa uiri   quae uertice fundit            [ ]
340            fulmina pertuleris,   si uiso intorserit ense               [ ]
341              diram, qua uertit   per campos agmina, uocem?             [ ]
342              fallit te, mensas   inter quod credis inermem.            [ ]
343            tot bellis   quaesita uiro,   tot caedibus armat            [ ]
344               maiestas   aeterna ducem.   si admoueris ora,            [ ]
345         Cannas et   Trebiam ante oculos   Trasimennaque busta          [ ]!
346            et Pauli   stare ingentem   miraberis umbram.               [ ]
347          quid? tanto in   casu comitum   iuxtaque iacentum             [1]
348             torpebunt dextrae?   parce, oro, et desine uelle,          [ ]
349             cui nequeas uictor   superesse. an tristia uincla          [ ]
350              et Decius   non erudiunt   componere mentem?'             [ ]
351             talia commemorans,   famae maioris amore                   [ ]
352          flagrantem ut   uidit iuuenem   surdumque timori,             [ ]
353              'nil ultra posco,   refer in conuiuia gressum;            [ ]
354             approperemus:' ait   'non iam tibi pectora pubis           [ ]
355              Sidoniae   fodienda manu   tutantia regem:                [ ]?
356        hoc iugulo   dextram explora.   namque haec tibi ferrum,        [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)           8:00
357              si Poenum inuasisse paras, per uiscera ferrum             [ ]!
358           nostra est ducendum.   tardam ne sperne senectam.            [ ]
359              opponam membra at  -que ensem extorquere negatum          [ ]
360            morte mea eripiam.'   lacrimae tunc ore profusae,           [ ]
361             et magna   superum cura   seruatus in arma                 [ ]
362              Scipiadae Poenus,   nec tantum fata dederunt              [ ]
363               externa   peragi dextra.   pulcherrimus irae             [ ]
364              et dignus   fieri compos   memorabilis ausi,              [ ]
365               amisit   quantam posito   conamine laudem,               [1]
366        cui tantum est   uoluisse decus.   tum reddere sese             [ ]
367               festinant epulis   et tristia fronte serenant,           [ ]
368              donec laeta uirum   soluit conuiuia somnus.               [ ]
369         postera lux   Phaethontis equos   proferre parabat,            [ ]!
370            iam rapido   summis curru   splendente sub undis,           [ ]
371               et iuuenis magno   generatus Hamilcare duras             [ ]
372              iam dudum exercet   curas. Carthaginis arces              [ ]
373            ire ferox   Mago et patribus   portare iubetur              [ ]
374            nuntius acta ducis.   praeda et captiua leguntur            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
375               corpora dereptae  -que uiris sub Marte cruento           [ ]
376              exuuiae,   fausti superis   libamina belli.               [ ]
377                 altera curarum   Libycis dimittitur oris               [2]
378           heu Decius,   reduci lentas   seruatus ad iras,              [ ]
379         ni poenae   iuuenem indignae   miseratus ab alto               [ ]
380              Iuppiter antiquam   Batti uertisset ad urbem.             [ ]
381              hic Pellaea uirum   Ptolemaei sceptra uehentum            [ ]
382                eripuere minis,   resolutaque uincula collo.            [ ]
383            atque eadem   uitae custos   mox deinde quieto              [ ]
384                 accepit tellus   ossa inuiolata sepulchro.             [ ]
385            nec Venerem interea   fugit exoptabile tempus               [ ]
386              Poenorum   mentes caeco   per laeta premendi              [ ]
387                 exitio et luxu   corda importuna domandi.              [ ]
388             spargere tela manu   passim fallentia natis                [ ]
389             imperat et tacitas   in pectora mittere flammas.           [ ]
390          tum pueris   dulce adridens:   'eat improba Iuno              [ ]
391             et nos (nec mirum,   quid enim sumus?) acta secundis       [ ]
392          despiciat.   ualet illa manu,   ualet illa lacertis:          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)          12:00
393               paruula nos arcu   puerili spicula sensim                [ ]?
394            fundimus, et nullus   nostro de uulnere sanguis.            [ ]?
395       uerum agite, o   mea turba, precor   (nunc tempus), adeste       [ ]
396              et Tyriam   pubem tacitis   exurite telis.                [ ]
397                amplexu   multoque mero   somnoque uirorum              [ ]
398             profliganda acies,   quam non perfregerit ensis,           [ ]
399            non ignes,   non immissis   Gradiuus habenis.               [ ]
400              combibat inlapsos   ductor per uiscera luxus,             [ ]
401             nec pudeat   picto fultum   iacuisse cubili,               [ ]
402             nec crinem Assyrio   perfundere pugnet amomo.              [ ]
403               ille sub hiberno   somnos educere caelo                  [ ]?
404              iactator   tectis malit   consumere noctes,               [ ]
405                 ac ponat ritus   uescendi saepe citato                 [ ]
406          dum residet   sub casside equo,   discatque Lyaeo             [ ]
407                imbellem   donare diem.   tum deinde madenti            [ ]
408          post epulas   sit grata chelys,   segnisque soporas           [ ]
409           aut nostro   uigiles ducat   sub numine noctes.'             [ ]
410      haec postquam   Venus, adplaudit   lasciuus et alto               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
411                mittit se caelo   niueis exercitus alis.                [ ]
412             sentit flammiferas   pubes Maurusia pennas,                [ ]
413               et pariter fusis   tepuerunt pectora telis.              [ ]
414             Bacchi dona uolunt   epulasque et carmina rursus           [1]
415              Pieria   liquefacta lyra.   non acer aperto               [ ]?
416                desudat   campo sonipes,   non ulla per auras           [ ]
417                 lancea nudatos   exercet torta lacertos.               [ ]
418             mollitae   flammis lymphae   languentia somno              [ ]
419       membra fouent,   miserisque bonis   perit horrida uirtus.        [ ]
420           ipse etiam, adflatus   fallente Cupidine, ductor             [ ]
421             instaurat   mensas dapibus   repetitque uolentum           [ ]
422            hospitia et patrias   paulatim decolor artis                [ ]
423                 exuit, occulta   mentem uitiante sagitta.              [ ]
424           altera iam patria at  -que aequo sub honore uocatur          [ ]
425                altera Carthago   Capua, intactumque secundae           [ ]?
426              fortunae ingenium   uitia adlectantia quassant.           [ ]
427                nec luxus ullus   mersaeque libidine uitae              [ ]
428           Campanis   modus: accumulant   uariasque per artis           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
429            scaenarum   certant epulas   distinguere ludo,              [ ]
430             ut strepit adsidue   Phrygiam ad Nilotica loton            [ ]
431               Memphis Amyclaeo   passim lasciua Canopo.                [ ]
432               inprimis dulcem,   Poeno laetante, per auris             [ ]
433             nunc uoce infundit   Teuthras, nunc pectine cantum.        [ ]
434             isque ubi mirantem   resonantia pollice fila               [ ]
435               ductorem   uidit Libyae,   canere inde superbas          [ ]
436                Aoniae   laudes sensim   testudinis orsus,              [ ]
437           concordem   citharae mouit   per carmina linguam             [ ]
438             uincere linquentis   uitam quae possit olores,             [ ]
439            atque haec e multis   carpsit mollissima mensae:            [ ]
440           'Argolicis   quondam populis,   mirabile dictu,              [ ]
441                exaudita chelys   lapidem testudine felix               [ ]
442             ducere et in muris   posuisse uolentia saxa.               [ ]
443                 haec Amphionio   uallauit pectine Thebas               [ ]
444            ac silice aggeribus   per se scandente uocatis              [ ]
445             iussit in immensum   cantatas surgere turris.              [ ]
446                altera turbatum   plectro moderata profundum            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)          16:00
447               et tenuit phocas   et in omni Protea forma               [1]
448             traxit et aequoreo   portauit Ariona dorso.                [ ]
449               iam quae Peliaca   formabat rupe canendo                 [ ]
450                  heroum mentes   et magni pectora Achillis,            [ ]
451               Centauro   dilecta chelys,   compesceret iras            [ ]
452            percussa   fide uel pelagi   uel tristis Auerni.            [ ]
453         namque chaos,   caecam quondam   sine sidere molem             [ ]
454           non surgente die, ac   mundum sine luce canebat.             [ ]
455            tum deus ut liquidi   discisset stagna profundi             [ ]
456             tellurisque globum   media compage locasset;               [ ]
457              ut celsum superis   habitare dedisset Olympum,            [ ]
458               castaque Saturni   monstrabat saecula patris.            [ ]
459              sed quos pulsabat   Riphaeum ad Strymona, nerui,          [ ]
460               auditus superis,   auditus manibus Orpheus,              [ ]
461                emerito fulgent   clara inter sidera caelo.             [ ]
462              hunc etiam mater,   tota comitante sororum                [1]
463                 Aonidum turba,   mater mirata canentem.                [ ]?
464              non illo   Pangaea iuga aut   Mauortius Haemus,           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
465             non illo   modulante sonos   stetit ultima Thrace:         [ ]
466              cum siluis   uenere ferae,   cum montibus amnes,          [2]
467              immemor et dulcis   nidi positoque uolatu                 [1]
468              non mota uolucris   captiua pependit in aethra.           [1]
469          quin etiam,   Pagasaea ratis,   cum caerula nondum            [ ]
470              cognita terrerent   pontoque intrare negarent,            [ ]
471              ad puppim sacrae,   cithara eliciente, carinae            [ ]
472               adductum   cantu uenit   mare. pallida regna             [ ]
473                Bistonius uates   flammisque Acheronta sonantem         [ ]
474          placauit   plectro et fixit   reuolubile saxum.               [ ]
475              o dirae   Ciconum matres   Geticique furores              [ ]
476                et damnata deis   Rhodope! tulit ora reuulsa            [ ]
477               in pontum, ripis   utraque sequentibus, Hebrus.          [ ]?
478         tum quoque, cum rapidi   caput a ceruice recisum               [ ]
479             portarent fluctus,   subito emicuere per undas             [ ]
480                 ad murmur cete   toto exultantia ponto.'               [ ]
481               sic tunc Pierius   bellis durata uirorum                 [ ]
482               pectora Castalio   frangebat carmine Teuthras.           [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 306
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 11,483-611 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: