File n. 306 – 9:59 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 307
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 306 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 11,483-611 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)           0:00
483           interea   placida attulerant   iam flamina terris            [ ]
484               Magonem Libycis.   lauro redimita subibat                [ ]
485               optatos   puppis portus,   pelagoque micabant            [ ]
486            captiua arma procul   celsa fulgentia prora.                [ ]
487              at patulo surgens   iam dudum ex aequore late             [ ]
488              nauticus implebat   resonantia litora clamor,             [ ]
489              et simul adductis   percussa ad pectora tonsis            [ ]
490                centeno fractus   spumabat uerbere pontus.              [ ]
491           nec lentum in medios   rapienda ad gaudia uulgus             [ ]
492             procurrit fluctus,   elataque turba fauore                 [2]
493               certatim ingenti   celebrat noua gaudia plausu.          [ ]
494              aequatur   rector diuis:   illum undique matres,          [ ]
495              illum turba minor   moniti gaudere nepotes,               [ ]
496           et senior   manus et iuxta   populusque patresque            [ ]
497               mactatis superum   dignantur honore iuuencis.            [ ]
498          sic patriam   Mago et portas   ingressus ouantis              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
499             fraternae   laudis fama.   ruit inde senatus,              [ ]
500                et multo patrum   stipatur curia coetu.                 [ ]
501             tum diuos   ueneratus auum   de more uetusto               [ ]
502      'Martem' ait 'egregium et   fractas, quis Itala tellus            [ ]
503               nitebatur, opes,   pars ipse haud parua laborum,         [1]
504               nuntio. pugnatum   superis in uota secundis.             [ ]
505              est locus, Aetoli   signat quem gloria regis,             [ ]
506              possessus quondam   prisca inter saecula Dauno.           [ ]
507                 umentis rapido   circumdat gurgite campos              [ ]
508             Aufidus et stagnis   intercipit arua refusis,              [ ]
509        mox fluctus   ferit Hadriacos   magnoque fragore                [ ]
510              cedentem impellit   retrorsus in aequora pontum.          [ ]
511            hic Varro et magnum   Latia inter nomina Paulus             [ ]
512              nomen, quis rerum   ducibus permissa potestas,            [ ]
513                 uixdum depulsa   nigrae caligine noctis                [ ]
514           inuadunt   campum et late   fulgentibus armis                [ ]
515              accendunt   ultro lucem   surgentis Eoi.                  [ ]
516          nos contra   (nam germanum   furor acer agebat                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)           4:00
517                optatae pugnae)   castris cita signa mouemus.           [ ]
518             intremit et tellus   et pulsus mugit Olympus.              [ ]
519          hic fluuium et campos   abscondit caede uirorum               [ ]
520            ductor, quo numquam   maiorem ad bella tulerunt             [ ]
521               rectorem terrae.   uidi cum turbine saeuo                [ ]
522              Ausonia et sonitu   bellantis fusa per agros              [ ]
523               uni terga daret.   uidi cum Varro citato                 [ ]
524               auferretur equo,   proiectis degener armis.              [ ]?
525             quin et magnanimum   perfosso corpore telis                [ ]
526            strage super socium   uidi te, Paule, cadentem.             [ ]?
527                Aegatis ille et   seruilia foedera larga                [ ]?
528              ultus caede dies:   non plus optasse liberet              [ ]
529             quam tum concessit   dexter deus. altera iam lux           [ ]
530               si talis redeat,   populis sis omnibus una               [ ]
531           tum, Carthago, caput   terrasque colare per omnis.           [ ]
532             testes hi stragis,   quos signum inlustre superbis         [ ]
533              mos laeua   gestare uiris.'   tum funditur ante           [ ]
534                 ora admirantum   praefulgens anulus auro               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
535            datque fidem uerbis   haud paruo insignis aceruo.           [ ]
536          hinc iterum repetens,   'restat nunc sedibus imis             [ ]
537       uertenda at  -que aequanda solo   iam subruta Roma.              [ ]
538                abnitamur:' ait   'uires refouete tot haustas           [ ]
539            casibus, et pateant   non parca aeraria dextris             [ ]
540             quas emimus bello.   defit iam belua, tristis              [ ]?
541               Ausoniis terror,   necnon alimenta fatigant.'            [ ]
542          atque ea dum memorat,   toruo conuersus in ora                [ ]
543                Hannonis uultu,   quem gliscens gloria prauum           [ ]
544                ductoris studio   iam dudum agitabat acerbo:            [ ]
545            'iamne tibi dextras   inceptaque nostra probamus?           [ ]
546               iam fas Dardanio   me non seruire colono?                [ ]?
547         anne iterum Hannibalem   dedi placet? atra ueneno              [1]
548                 inuidiae nigro  -que undantia pectora felle,           [ ]
549             tandem tot titulis   totque exorata tropaeis,              [ ]
550                  infelix muta.   dextra en, en dextera, quam tu        [ ]
551              Aeneadis   lacerare dabas,   et litora et amnes           [ ]
552             et stagna et latos   impleuit sanguine campos.'            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
553        haec Mago, atque animos   fauor haud obscurus alebat.           [ ]
554          cui, simul inuidia at  -que ira stimulantibus, Hannon:        [1]
555                  'talia uesani   iuuenis conuicia miror                [ ]?
556       haud equidem:   tumet ingenio,   fraternaque corda               [ ]?
557             non tarde agnoscas   et uirus futtile linguae.             [ ]
558                 qui ne mutatum   uanis absistere credat,               [ ]
559            nunc pacem orandum,   nunc improba foedere rupto            [ ]?
560             arma reponendum et   bellum exitiale cauendum              [ ]
561         auctor ego. atque adeo   uosmet perpendite, quaeso,            [ ]
562       quid ferat: haud   aliud nobis   censere reclictum est.          [ ]
563            tela, uiros, aurum,   classis, alimenta precatur            [ ]
564           belligeramque feram.   uictus non plura dedissem.            [ ]
565              sanguine Dardanio   Rutulos saturauimus agros,            [ ]
566           et iacet in   campis Latium.   deponere curas                [ ]
567        tandem ergo,   bone, da uictor,   liceatque sedere              [ ]
568              in patria, liceat   non exhaurire rapacis                 [ ]
569                 impensis belli   uacuatos saepe penates.               [ ]
570          nunc en, nunc, inquam   (falsa ut praesagia nostra            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)           8:00
571        sint, oro,   mensque augurio   ludatur inani),                  [ ]?
572        haud procul est   funesta dies.   atrocia noui                  [ ]?
573             corda ac prospicio   natas e cladibus iras.                [ ]?
574          uos ego, uos   metuo, Cannae.   summittite signa              [ ]
575            atque adeo   temptate, agedum, ac   deposcite pacem:        [ ]
576        non dabitur.   parat ille dolor,   mihi credite, maius          [ ]
577               exitium accepto,   citiusque haec foedera uictor         [ ]
578        quam uictus   dabit. atque adeo,   qui tanta superbo            [ ]
579             facta sonas ore et   spumanti turbine perflas              [2]
580              ignorantum aures,   dic, en, germanus in armis            [ ]
581            ille tuus   par Gradiuo,   per saecula tellus               [ ]?
582            cui similem numquam   ductorem in bella creauit,            [ ]
583                moenia Romuleae   cur nondum uiderit urbis?             [ ]
584              scilicet e gremio   matrum rapiamus in hostem             [ ]?
585               nondum portandis   habiles grauioribus armis,            [ ]
586                  aeratas iussi   texamus mille carinas,                [ ]
587             atque omnis Libyae   quaeratur belua terris,               [ ]
588            ut longa imperia at  -que armatos proroget annos            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
589             Hannibal et regnum   trahat usque in tempora fati?         [ ]
590      uos uero   (neque enim occulto   circumdamur astu)                [1]
591             ne dulcis   spoliate domos,   castrisque potentum          [ ]
592           atque opibus   sancite modum.   pax optima rerum             [ ]
593            quas homini   nouisse datum est,   pax una triumphis        [ ]?
594              innumeris potior,   pax custodire salutem                 [ ]
595               et ciuis   aequare potens   reuocetur in arcis           [2]?
596               tandem Sidonias,   et fama fugetur ab urbe               [ ]
597           perfidiae,   Phoenissa, tua.   si tanta libido               [ ]?
598             armorum   tenet atque enses   non reddere perstat          [ ]
599              poscenti patriae,   nil suppeditare furori                [ ]
600          hortor et haec fratri   Magonem dicta referre.'               [ ]?
601              plura adnectentem   (neque enim satiauerat iras           [ ]
602              dicendo)   clamor turbat   diuersa uolentum:              [ ]
603       'si Libyae   decus, haud illi   superabilis armis,               [ ]
604              Hannibal est irae   tibi, destituemus ad ipsas            [ ]
605                 uictorem metas   nec opum adiumenta feremus,           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 11. bog (Corpus P.L.)
606                  inuidia unius   sceptra ut iam parta retardet?'       [u]
607          inde alacres tribuunt   quae belli posceret usus              [ ]
608                absentique suum   iactant sub teste fauorem.            [ ]
609             mox eadem   terris placitum   traducere Hiberis,           [ ]
610            dum malus obtrectat   facta immortalia liuor                [ ]
611              nec sinit adiutas   ductoris crescere laudes.             [ ]
______________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 307
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 12,1-294 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: