File n. 307 – 22:16 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 308
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 307 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 12,1-294 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)           0:00
  1             Iam terra   glaciale caput   fecundaque nimbis             [ ]
  2          tempora et austrifero   nebulosam uertice frontem             [ ]
  3                immitis   condebat Hiems,   blandisque salubre          [ ]
  4            uer Zephyris tepido   mulcebat rura sereno.                 [ ]
  5              prorumpit   Capua Poenus   uicinaque late                 [ ]
  6              praemisso   terrore quatit,   ceu condita bruma,          [ ]
  7             dum Riphaea rigent   Aquilonis flamina, tandem             [ ]
  8                euoluit serpens   arcano membra cubili                  [ ]
  9               et spondente die   nouus emicat atque coruscum           [ ]
 10           fert caput et saniem   sublatis faucibus efflat.             [ ]
 11             at Libyci ducis ut   fulserunt signa per agros,            [ ]
 12                  desolata metu   cuncta, et suadente pauore            [1]
 13              uallo se clausere   simul trepidique salutis              [ ]?
 14                expectant ipsis   metuentes moenibus hostem.            [ ]
 15             sed non ille uigor   qui ruptis Alpibus arma               [ ]
 16            intulerat   dederatque uias   Trebiaque potitus             [ ]
 17                 Maeonios Italo   scelerauit sanguine fluctus           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
 18           tunc inerat.   molli luxu   madefacta meroque                [ ]
 19               inlecebris somni   torpentia membra fluebant.            [ ]
 20          quis gelidas   suetum noctes   thorace grauatis               [ ]
 21           sub Ioue non   aequo trahere et   tentoria saepe             [ ]
 22          spernere, ubi hiberna   ruerent cum grandine nimbi,           [ ]
 23             ac ne nocte quidem   clipeiue ensesue reposti,             [ ]
 24  non pharetrae aut iaculae, et   pro membris arma fuere,               [ ]
 25          tum graue cassis onus   maioraque pondera uisa                [2]
 26           parmarum ac   nullis fusae   stridoribus hastae.             [ ]
 27             prima instaurantem   sensit certamina mitis                [ ]
 28           Parthenope,   non diues opum,   non spreta uigoris,          [ ]
 29             sed portus   traxere ducem   secura uolentem               [ ]
 30          aequora, quae peteret   ueniens Carthagine puppis.            [ ]
 33              Sirenum   dedit una suum   (memorabile) nomen             [ ]
 34               Parthenope muris   Acheloias, aequore cuius              [2]?
 35                  regnauere diu   cantus, cum dulce per undas           [ ]
 36              exitium   miseris caneret   non prospera nautis.          [ ]
 31             nunc molles   urbi ritus   atque hospita Musis             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)           4:00
 32               otia et exemptum   curis grauioribus aeuum.              [ ]
 37            haec pone adgressus   (nam frontem clauserat aequor)        [ ]
 38               moenia non ullas   ualuit perfringere Poenus             [ ]
 39                 tota mole uias   frustraque inglorius ausi             [ ]
 40              pulsauit quatiens   obstructas ariete portas.             [ ]
 41                stabat Cannarum   Graia ad munimina uictor              [ ]
 42          nequiquam et   cautae mentis   consulta probabat              [ ]
 43             euentu,   qui post Dauni   stagnantia regna                [ ]
 44              sanguine Tarpeias   ire abstinuisset ad arces.            [ ]?
 45            'en, qui nos segnes   et nescire addere cursum              [ ]
 46              factis iactastis,   quod uobis scandere nuper             [ ]
 47               non acie ex ipsa   concessum moenia Romae,               [ ]
 48           intrate atque epulas   promissas sede Tonantis               [ ]
 49          his, quae Graia manus   defendit, reddite tectis.'            [ ]
 50                 talia iactabat   famaeque pudore futurae,              [ ]
 51                inritus incepti   prima se absisteret urbe,             [1]
 52              audebat cuncta at  -que acuebat fraudibus enses.          [ ]
 53            sed subitae   muris flammae   totoque fluebant              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
 54               aggeris anfractu   tela improuisa per auras.             [ ]?
 55           haud secus, occuluit   saxi quo uertice fetus                [ ]?
 56              ales fulua Iouis,   tacito si ad culmina nisu             [ ]
 57                 euasit serpens   terretque propincus hiatu,            [ ]
 58          illa hostem rostro at  -que adsuetis fulmina ferre            [ ]
 59             unguibus incessens   nidi circumuolat orbem.               [ ]
 60              tandem ad uicinos   Cumarum uertere portus                [ ]
 61                defessus subiit   uarioque lacessere motu               [ ]
 62              fortunam at famae   turbando obstare sinistrae.           [ ]
 63              sed custos   urbi Gracchus   tutela uel ipsis             [ ]
 64                certior arcebat   muris iterumque sedere                [1]
 65            portis atque aditus   iterum sperare uetabat.               [ ]
 66            lustrat inops animi   rimaturque omnia circum               [ ]?
 67              alite uectus equo   rursusque hortatibus infit            [ ]
 68           laudum agitare suos:   'pro di, quis terminus' inquit        [ ]
 69           'ante urbes   standi Graias,   oblite tuorum                 [ ]
 70                factorum miles?   quis erit modus? Alpibus astat        [ ]
 71                nimirum   maior moles,   et scandere caelum             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
 72              pulsantis   iubeo scopulos.   quamquam altera detur       [ ]
 73             si similis tellus,   aliaeque repente sub astra            [ ]
 74               exsurgant rupes,   non ibis et arduus arma               [2]
 75              me ducente feres?   tene heu Cumanus hiantem              [ ]
 76            agger adhuc   murusque tenet   Gracchusue, moueri           [ ]
 77              non ausus portis?   paruo in discrimine cerno             [ ]
 78                an uobis gentes   quaecumque labore parastis            [ ]
 79             casu gesta putent?   per quos Tyrrhena fauentum            [ ]
 80      stagna deum,   per ego et Trebiam   cineresque Sagunti            [ ]
 81               obtestor, dignos   iam uosmet reddite uestra             [ ]
 82          quam trahitis fama et   reuocate in pectora Cannas.'          [ ]
 83              sic ductor fessas   luxu attritasque secundis             [ ]
 84              erigere et uerbis   temptabat sistere mentes.             [ ]
 85          atque hic perlustrans   aditus fulgentia cernit               [ ]
 86             arcis templa iugo,   quorum tum Virrius, altae             [ ]?
 87               immitis   ductor Capuae,   primordia pandit.             [ ]
 88         'non est hoc'   inquit 'nostri,   quod suspicis, aeui:         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)           8:00
 89                 maiores   fecere manus.   cum regna timeret            [2]
 90                  Dictaei regis   (sic fama est) linquere terras        [ ]
 91               Daedalus inuenit   nec toto signa sequenti               [ ]?
 92           orbe dare, aetherias   aliena tollere in auras               [ ]?
 93              ausus se penna at  -que homini monstrare uolatus.         [ ]
 94          suspensum hic librans   media inter nubila corpus             [ ]
 95               enauit   superosque nouus   conterruit ales.             [ ]
 96           natum etiam   docuit falsae   sub imagine plumae             [ ]
 97                attemptare uias   uolucrum, lapsumque solutis           [ ]
 98               pennarum   remis et non   felicibus alis                 [ ]
 99             turbida plaudentem   uidit freta. dumque dolori            [ ]
100              indulget   subito motis   ad pectora palmis,              [1]
101            nescius heu planctu   duxit moderante uolatus.              [ ]
102               his pro nubiuago   gratus pia templa meatu               [1]?
103            instituit Phoebi at  -que audacis exuit alas.'              [ ]?
104         Virrius haec: sed enim   ductor numerabat inertis              [ ]
105         atque actos   sine Marte dies   ac stare pudebat.              [ ]
106               ingemit aduersis   respectans inrita tecta               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
107                 urbe Dicarchea   parat exsatiare dolorem.              [ ]?
108       hic quoque nunc pelagus,   nunc muri saxea moles                 [ ]?
109                officit audenti   defensantumque labores.               [ ]?
110            dumque tenet socios   dura atque obsaepta uiarum            [ ]
111               rumpere nitentis   lentus labor, ipse propinqua          [ ]
112             stagnorum   terraeque simul   miracula lustrat.            [ ]
113              primores   adsunt Capuae:   docet ille, tepentes          [ ]?
114            unde ferant   nomen Baiae,   comitemque dedisse             [ ]
115             Dulichiae   puppis stagno   sua nomina monstrat.           [ ]
116                ast hic Lucrino   mansisse uocabula quondam             [ ]?
117                 Cocyti memorat   medioque in gurgite ponti             [1]
118             Herculeum   commendat iter,   qua discidit aequor          [ ]
119                Amphitryoniades   armenti uictor Hiberi.                [ ]
120           ille, olim   populis dictum   Styga, nomine uerso            [ ]
121          stagna inter celebrem   nunc mitia monstrat Auernum:          [ ]
122         tum tristi   nemore atque umbris   nigrantibus horrens         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
123                  et formidatus   uolucri letale uomebat                [1]
124                suffuso   uirus caelo   Stygiaque per urbes             [ ]?
125                religione sacer   saeuum retinebat honorem.             [ ]
126              huic uicina palus   (fama est Acherontis ad undas         [1]
127           pandere iter) caecas   stagnante uoragine fauces             [ ]
128             laxat et horrendos   aperit telluris hiatus                [ ]
129               interdumque nouo   perturbat lumine manis.               [ ]
130                at iuxta   caligantis   longumque per aeuum             [ ]
131             infernis   pressas nebulis   pallente sub umbra            [ ]
132             Cimmerias   iacuisse domos   noctemque profundam           [ ]
133            Tartareae   narrant urbis.   tum sulphure et igni           [ ]
134              semper anhelantis   coctoque bitumine campos              [ ]
135             ostentant. tellus,   atro exundante uapore                 [ ]
136              suspirans   ustisque diu   calefacta medullis,            [ ]
137             aestuat et Stygios   exhalat in aëra flatus;               [ ]
138           parturit et tremulis   metuendum exsibilat antris,           [ ]
139             interdumque, cauas   luctatus rumpere sedis                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
140              aut exire fretis,   sonitu lugubre minaci                 [1]
141               Mulciber immugit   laterataque uiscera terrae            [ ]
142               mandit et exesos   labefactat murmure montis.            [ ]
143               tradunt Herculea   prostratos mole Gigantas              [ ]
144              tellurem iniectam   quatere, et spiramine anhelo          [ ]
145                 torreri   late campos,   quotiensque minantur          [ ]?
146            rumpere compagem impositam, expallescere caelum.            [ ]!
147             apparet   Prochyte saeuum   sortita Mimanta,               [ ]
148             apparet   procul Inarime,   quae turbine nigro             [ ]
149            fumantem   premit Iapetum   flammasque rebelli              [ ]
150             ore eiectantem et,   si quando euadere detur,              [ ]
151              bella Ioui rursus   superisque iterare uolentem.          [ ]
152           monstrantur   Vesuuina iuga at  -que in uertice summo        [ ]
153              depasti   flammis scopuli   stratusque ruina              [1]
154       mons circum atque Aetnae   fatis certantia saxa.                 [ ]
155                 necnon Misenum   seruantem Idaea sepulcro              [ ]
156            nomina et Herculeos   uidet ipso in litore Baulos:          [ ]
157               miratur   pelagique minas   terraeque labores.           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)          12:00
158        quae postquam   perspecta uiro,   regressus ad altos            [ ]
159               inde Pheretiadum   muros, frondentia laeto               [ ]
160               palmite deuastat   Nysaea cacumina Gauri.                [ ]
161            hinc ad Chalcidicam   transfert citus agmina Nolam.         [ ]
162               campo Nola sedet   crebris circumdata in orbem           [1]
163              turribus et celso   facilem tutatur adiri                 [ ]
164               planitiem uallo,   sed, qui non turribus arma            [ ]
165              defendenda daret,   uerum ultro moenia dextra             [ ]
166             protegeret, Marcellus opem auxiliumque ferebat.            [ ]!
167            isque ubi Agenoream   procul aduentare per aequor           [ ]
168            et ferri ad   muros nubem   uidet, 'arma, cruentus          [ ]
169      hostis adest,   capite arma, uiri'   clamatque capitque.          [ ]?
170           circumstant   rapidi iuuenes   aptantque frementi            [ ]
171             sanguineas   de more iubas.   sonat inde, citato           [2]
172               agmina disponens   passu: 'tu limina dextrae             [ ]?
173               seruabis portae,   Nero: tu conuerte cohortes            [ ]
174              ad laeuam patrias   et Larinatia signa,                   [ ]?
175              clarum Volscorum,   Tulli, decus. ast ubi iusso,          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
176           per tacitum   ruptis subita   ui fundite portis              [1]
177            telorum in   campos nimbum.   ferar ipse reuulsa            [ ]
178            in medios   equitumque traham   certamina porta.'           [ ]
179           dumque ea Marcellus,   iam claustra reuellere Poeni          [ ]
180              et scalis spretis   temptabant rumpere muros.             [ ]
181                insonuere tubae   passim clamorque uirorum              [ ]
182             hinnitusque, simul   litui raucoque tumultu                [ ]
183           cornua et in membris   concussa furentibus arma.             [ ]
184             fertur acerba lues   disiectis incita portis               [ ]
185               effusaeque ruunt   inopino flumine turmae,               [2]
186            improbus ut fractis   exundat molibus amnis,                [ ]
187           propulsum ut   Borea scopulis   impingitur aequor,           [ ]
188                ut rupto terras   inuadunt carcere uenti.               [ ]
189             nec torrente Libys   uiso armorumque uirumque              [ ]
190             deiectus   spe stare ualet.   dux Dardanus instat          [2]
191           attonito,   praegressus equo,   tergisque ruentem            [ ]
192              incumbens   hasta socios   nunc uoce fatigat:             [ ]
193      'perge, age, fer gressus.   dexter deus, horaque nostra est.      [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
194            hac iter ad   muros Capuae,'   nunc rursus in hostem        [ ]
195         conuersus:   'sta. quo raperis?   non terga tuorum,            [1]
196        te, ductor   Libyae, in crepito:   sta. campus et arma          [1]
197            et Mars in manibus.   dimitto e caede cohortes:             [ ]
198                spectemur soli.   Marcellus proelia posco.'             [ ]
199             sic rector Latius,   iuuenique inuadere pugnam             [ ]
200                Barcaeo   suadebat honor   pretiumque pericli.          [ ]
201           sed non haec placido   cernebat pectore Iuno                 [ ]
202              coeptoque auertit   suprema in fata ruentem.              [ ]
203              sistere perculsos   ille et reuocare laborat:             [ ]
204            'talesne e   gremio Capuae   tectisque sinistris            [ ]
205          egredimur?   state, o miseri,   quis gloria summa             [1]
206        dedecori est.   nil uos hodie,   mihi credite, terga            [ ]
207           uertentis   fidum expectat.   meruistis ut omnis             [ ]
208            ingruat Ausonia, et   saeuo Mauorte parastis                [ ]?
209            ne qua spes   fusos pacis   uitaeque maneret.'              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)          16:00
210               uincebat   clamore tubas   uocisque uigore               [2]
211             quamuis obstructas   saeuus penetrabat in auris.           [ ]
212                  Polydamanteis   iuuenis Pedianus in armis             [ ]
213           bella agitabat atrox   Troianaque semina et ortus            [2]
214                atque Antenorea   sese de stirpe ferebat,               [ ]?
215          haud leuior   generis fama   sacroque Timauo                  [ ]
216             gloria et Euganeis   dilectum nomen in oris.               [ ]
217            huic pater Eridanus   Venetaeque ex ordine gentes           [ ]
218          atque Apono   gaudens populus,   seu bella cieret             [ ]
219             seu Musas placidus   doctaeque silentia uitae              [ ]
220                mallet et Aonio   plectro mulcere labores,              [ ]
221               non ullum   dixere parem,   nec notior alter             [ ]
222                Gradiuo iuuenis   nec Phoebo notior alter.              [1]
223          qui postquam, effusis   urgens uestigia frenis                [ ]
224                Poenorum, iuxta   galeam atque insigne perempti         [ ]
225              agnouit   spolium Pauli   (puer ille gerebat              [ ]
226               non paruo laetus   ductoris munere Cinyps,               [ ]
227               dilectus   Poeno Cinyps,   quo gratior ora               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
228            non fuit ac   nulla nituit   plus fronte decoris:           [ ]
229           quale micat   semperque nouum est   quod Tiburis aura        [ ]
230         pascit ebur,   uel qui miro   candoris honore                  [ ]?
231            lucet in aure lapis   rubris aduectus ab undis.) -          [ ]
232         quem postquam egregium   cristis et casside nota               [ ]
233              fulgentem extremo   Pedianus in agmine uidit,             [ ]?
234         ceu subita ante oculos   Pauli emersisset imago                [ ]
235               sedibus infernis   amissaque posceret arma,              [ ]?
236              inuadit frendens:   'tune, ignauissime, sacri             [ ]
237              portabis capitis,   quae non sine crimine uester          [ ]
238                inuidiaque deum   gestaret tegmina ductor?              [ ]
239         en Paulus.'   uocat inde uiri ad   spectacula manis            [ ]
240              et fugientis agit   costis penetrabile telum.             [ ]
241              tum delapsus equo   galeam atque insignia magni           [ ]
242              consulis abrumpit   dextra spoliatque nitentem.           [ ]
243            soluitur omne decus   leto, niueosque per artus             [ ]
244          it Stygius   color et formae   populatur honores.             [ ]
245             ambrosiae   cecidere comae,   uiolataque ceruix            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
246         marmoreum in   iugulum collo   labente recumbit.               [ ]?
247              haud secus Oceano   rediens Cythereius ignis,             [ ]
248              cum sese   Veneri iactat   splendore refecto,             [1]
249              si subita inuadat   nubes, hebetatur et atris             [1]
250            decrescens tenebris   languentia lumina condit.             [ ]
251               ipse etiam rapta   Pedianus casside nudos                [ ]
252          attonitus   stupet ad uultus   irasque coercet.               [1]
253             tum galeam   magno socium   clamore reportans              [ ]
254               immitem   quatiebat ecum,   spumantia saeuo              [ ]
255              frena cruentantem   morsu. cui turbidus armis             [ ]
256                obuia Marcellus   rapido tulit ora tumultu              [ ]
257            adgnoscensque decus   'macte o uirtutis auitae,             [ ]
258              macte Antenoride!   nunc' inquit 'rapta petamus,          [ ]
259          quod superest, Libyci   ductoris tegmina,' et ardens          [ ]
260            terrificis   saeuam fundit   stridoribus hastam.            [ ]
261              nec forsan   uoti uanus   foret, obuia ni uis             [ ]?
262              Gestaris opposito   tenuisset corpore telum.              [ ]
263                qui dum uicinis   ductorem protegit armis,              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)          20:00
264          transabiit   non hunc sitiens   grauis hasta cruorem          [ ]
265              ingentisque minas   mutata morte peregit.                 [ ]?
266              auehitur   raptim ductor   discrimine leti                [ ]
267              turbatus   cursumque furens   ad castra capessit.         [ ]
268         iamque fugae immodicus   tendit certamine gressum              [ ]
269             praecipitem uersis   Poenorum exercitus armis.             [ ]
270             adsequitur   telis hostis,   longasque uiritim             [ ]
271               exsatiant   iras cladum   caeloque cruentos              [ ]
272             certatim ostentant   et dis ultoribus enses.               [ ]
273             ille dies   primus docuit,   quod credere nemo             [ ]
274               auderet superis,   Martis certamine sisti                [ ]
275            posse ducem Libyae.   raptant currusque uirosque            [ ]
276          Massylamque feram, et   uiuis auulsa reportant                [ ]?
277           tegmina bellantum at  -que abeunt, sub cuspide terga         [ ]
278               contenti   uidisse ducis.   tum Martis adaequant         [ ]
279              Marcellum decori:   graditur comitante triumpho           [ ]
280              maior quam ferret   cum uictor opima Tonanti.             [ ]
281        inde furens,   postquam uallo   uix depulit hostem,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 12. bog (Corpus P.L.)
282               ductor Agenoreus   'quando hanc quantoque cruore         [ ]
283              hostili   labem eluerim?   mea terga uidere               [ ]?
284             contigit Ausoniae?   mene,' inquit 'summe deorum,          [ ]
285           post Trebiam statuis   tam turpi funere dignum?              [ ]
286           uosque, inuicta diu,   nunc heu sine Marte iuuentus,         [ ]
287                debellata bonis   Capuae, non degener ipse              [ ]
288              gestorum Ausoniis   uerti uictricia signa:                [ ]
289              uobis terga dedi.   uidi, cum ad bella uocarem,           [ ]?
290          non secus atque Italo   fugere a ductore pauentis.            [ ]
291          quid relicum   prisci Martis   tibi, qui dare terga           [ ]
292           me reuocante potes?'   fundebat talia Poenus.                [ ]
293                 at Latiae sese   Nolana ad moenia turmae               [ ]?
294          portantes   spolia insigni   clamore ferebant.                [ ]?

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 308
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 12,295-478 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: