File n. 310 – 7:30 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 311
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 310 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 13,1-93 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)           0:00
  1              Segne iter emenso   uix dum Tarpeia uideri                [ ]
  2             culmina desierant,   toruos cum uersus ad urbem            [ ]
  3               ductor Agenoreus   uultus remeare parabat.               [ ]
  4          castra locat,   nulla laedens   ubi gramina ripa              [ ]
  5                  Tutia deducit   tenuem sine nomine riuum              [ ]
  6               et tacite Tuscis   inglorius adfluit undis.              [ ]
  7            hic modo   primores socium,   modo iussa deorum,            [1]
  8          nunc sese increpitat:   'dic o, cui Lydia caede               [ ]
  9            creuerunt stagna et   concussa est Daunia tellus            [ ]
 10               armorum tonitru,   quas exanimatus in oras               [ ]?
 11        signa refers?   qui mucro tuum,   quae lancea tandem            [ ]
 12               intrauit pectus?   si nunc existeret alma                [ ]
 13           Carthago ante oculos   turrita celsa figura,                 [ ]?
 14          quas abitus,   miles, causas,   inlaese, dedisses?            [ ]
 15          'imbres, o patria, et   mixtos cum grandine nimbos            [1]
 16             et tonitru fugio,'   procul hanc expellite genti           [ ]
 17              femineam   Tyriae labem,   nisi luce serena               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
 18             nescire ac liquida   Mauortem agitare sub aethra.'         [ ]?
 19          terror adhuc   inerat superum ac   redolentia in armis        [ ]
 20         fulmina et ante oculos   irati pugna Tonantis.                 [ ]?
 21               parendi tamen et   cuicumque incumbere iusso             [ ]
 22            durabat   uigor, ac sensim   diffusus ad oras               [ ]
 23               signa reportandi   crescebat in agmine feruor.           [ ]
 24              sic, ubi perrupit   stagnantem calculus undam,            [ ]
 25                 exiguos format   per prima uolumina gyros,             [ ]
 26         mox tremulum   uibrans motu   gliscente liquorem               [ ]
 27            multiplicat crebros   sinuati gurgitis orbes,               [ ]
 28                 donec postremo   laxatis circulus oris                 [ ]
 29            contingat   geminas patulo   curuamine ripas.               [ ]
 30            at contra Argyripae   prauum decus (inclita namque          [ ]
 31                semina ab Oenea   ductoris stirpe trahebat              [ ]
 32               Aetoli   - Dasio fuit haud   ignobile nomen:             [ ]?
 33        laetus opum,   sed clauda fides,   seseque calenti              [ ]
 34              addiderat   Poeno Latiae   diffisus habenae) -            [ ]
 35             is uoluens ueterum   memorata antiqua parentum             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)           4:00
 36              'longo miles' ait   'quateret cum Teucria bello           [ ]
 37            Pergama et ad muros   staret sine sanguine Mauors,          [ ]
 38             sollicitis Calchas   (nam sic fortissimus heros            [ ]
 39                poscenti socero   saepe inter pocula Dauno              [ ]
 40                narrabat memori   Diomedes condita mente) -             [ ]
 41            sed Calchas Danais,   nisi clausum ex sedibus arcis         [ ]
 42               armisonae curent   simulacrum auellere diuae,            [2]
 43            non umquam adfirmat   Therapnaeis Ilion armis               [ ]
 44             cessurum aut Ledae   rediturum nomen Amyclas.              [ ]
 45             quippe deis uisum,   ne cui perrumpere detur               [ ]
 46             effigies   ea quas umquam   possederit urbes.              [ ]
 47              tum meus adiuncto   monstratam euadit in arcem            [ ]
 48              Tydides Ithaco et   dextra amolitus in ipso               [1]?
 49               custodes   aditu templi   caeleste reportat              [1]
 50         Palladium ac   nostris aperit   mala Pergama fatis.            [ ]
 51          nam postquam Oenotris   fundauit finibus urbem,               [ ]
 52                  aeger delicti   Phrygium placare colendo              [ ]
 53               numen et Iliacos   parat exorare Penatis.                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
 54             ingens iam templum   celsa surgebat in arce,               [ ]
 55                   Laomedonteae   sedes ingrata Mineruae,               [ ]
 56             cum medios   inter somnos   altamque quietem               [ ]
 57             nec celata deam et   minitans Tritonia uirgo:              [1]
 58             'non haec, Tydide,   tantae pro laudis honore              [ ]
 59         digna paras:   non Garganus   nec Daunia tellus                [ ]
 60                debentur nobis.   quaere in Laurentibus aruis           [ ]
 61          qui nunc prima locant   melioris moenia Troiae.               [ ]
 62            huc uittas   castumque refer   penetrale parentum.'         [ ]
 63          quis trepidus monitis   Saturnia regna capessit.              [ ]
 64             iam Phryx condebat   Lauinia Pergama uictor                [ ]
 65               armaque Laurenti   figebat Troia luco                    [ ]?
 66             uerum ubi Tyrrheni   peruentum ad fluminis undas           [ ]
 67              castraque Tydides   posuit fulgentia ripa,                [2]
 68             Priamidae intremuere metu. tum pignora pacis               [ ]!
 69           praetendens   dextra ramum   canentis oliuae                 [ ]
 70                sic orsus Dauni   gener inter murmura Teucrum:          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
 71             'pone, Anchisiade,   memores irasque metusque.             [1]?
 72             quicquid ad Idaeos   Xanthum Simoentaque nobis             [ ]
 73               sanguine sudatum   Scaeaeque ad limina portae,           [2]
 74        haud nostrum est:   egere dei   duraeque sorores.               [ ]?
 75        nunc age, quod superest   cur non melioribus aeui               [ ]
 76             ducimus auspiciis?   dextras iungamus inermis:             [ ]
 77         foederis en   haec testis erit.'   ueniamque precatus          [ ]!
 78              Troianam ostentat   trepidis de puppe Mineruam.           [ ]
 79              haec ausos Celtas   inrumpere moenia Romae                [ ]
 80               corripuit   leto neque tot   de milibus unum             [1]
 81              ingentis   populi patrias   dimisit ad aras.'             [ ]
 82             his fractus ductor   conuelli signa maniplis               [ ]
 83                optato   laetis abitu   iubet. itur in agros            [ ]?
 84           diues ubi ante omnis   colitur Feronia luco                  [ ]
 85               et sacer umectat   Flauinia rura Capenas.                [ ]
 86              fama est intactas   longaeui ab origine fani              [ ]
 87            creuisse, in medium   congestis undique donis,              [ ]
 88             immensum   per tempus opes,   lustrisque relictum          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
 89              innumeris   aurum solo   seruante pauore.                 [ ]
 90              hac auidas mentes   ac barbara corda rapina               [ ]
 91            polluit atque armat   contemptu pectora diuum.              [ ]
 92             auia tunc   longinqua placent,   quae sulcat aratro        [ ]!
 93             ad freta porrectis   Trinacria Bruttius aruis.             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 311
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 13,94-380 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: