File n. 311 – 21:57 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 312
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 311 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 13,94-380 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
 94          dum Libys haud laetus   Regina ad litora tendit,              [ ]
 95                 uictor summoto   patriis a finibus hoste               [ ]?
 96              Fuluius infaustam   Campana ad moenia clausis             [ ]
 97                 portabat famam   miserisque extrema mouebat.           [ ]
 98           tum prensans passim,   cuicumque est nomen in armis:         [ ]
 99           'dedecus hoc   defende manu:   cur perfida et urbi           [ ]!
100                altera Carthago   nostrae post foedera rupta            [ ]
101          et missum ad   portas Poenum,   post iura petita              [ ]
102               consulis alterni   stat adhuc et turribus altis          [ ]
103          Hannibalem ac Libycas   expectat lenta cohortis?'             [ ]
104              miscebat   dictis facta et   nunc robore celsas           [ ]
105                  educi turris,   quis uinceret ardua muri,             [ ]?
106            cogebat,   nunc coniunctas   astringere nodis               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)           
107               instabat   ferroque trabes,   quo frangeret altos        [ ]
108                portarum postes   quateretque morantia claustra.        [ ]
109            hic latera intextus   stellatis axibus agger,               [ ]?
110             hic grauida armato   surgebat uinea dorso.                 [ ]
111          at postquam   properata satis   quae commonet usus,           [ ]
112        dat signum atque alacer   scalis transcendere muros             [ ]
113              imperat ac saeuis   urbem terroribus implet.              [ ]
114        tum subito   dextrum offulsit   conatibus omen.                 [ ]
115             cerua fuit,   raro terris   spectata colore,               [ ]
116            quae candore niuem,   candore anteiret olores.              [ ]
117             hanc agreste Capys   donum, cum moenia sulco               [ ]
118              signaret,   grato paruae   mollitus amore                 [ ]
119             nutrierat   sensusque hominis   donarat alendo.            [ ]
120               inde exuta feram   docilisque accedere mensis            [ ]
121        atque ultro   blanda attactu   gaudebat erili.                  [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
122                  aurato matres   adsuetae pectine mitem                [ ]
123               comere et umenti   fluuio reuocare colorem.              [ ]
124           numen erat   iam cerua loci,   famulamque Dianae             [ ]
125             credebant,   ac tura deum   de more dabantur.              [ ]
126              haec aeui   uitaeque tenax   felixque senectam            [ ]
127               mille indefessos   uiridem duxisse per annos             [ ]
128               saeclorum numero   Troianis condita tecta                [ ]?
129            aequabat.   sed iam longo   nox uenerat aeuo.               [ ]
130            nam, subito incursu   saeuorum agitata luporum              [ ]
131          qui noctis   tenebris urbem   (miserabile bello               [ ]
132          prodigium) intrarant,   primos ad luminis ortus               [ ]
133               extulerat   sese portis   pauidaque petebat              [ ]?
134               consternata fuga   positos ad moenia campos.             [ ]
135               exceptam   laeto iuuenum   certamine ductor              [ ]
136             mactat, diua, tibi   (tibi enim haec gratissima sacra)     [ ]
137         Fuluius atque 'adsis,'   orat 'Latonia, coeptis.'              [ ]
138           inde alacer   fidensque dea   circumdata clausis             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
139        arma mouet,   quaque obliquo   curuantur in orbem               [ ]
140             moenia flexa sinu,   spissa uallata corona                 [ ]
141               alligat et telis   in morem indaginis ambit.             [ ]
142         dum pauitant,   spumantis equi   fera corda fatigans           [ ]
143                 euehitur porta   sublimis Taurea cristis               [ ]
144             bellator,   cui Sidonius   superare lacerto                [ ]
145            ductor et Autolalas   dabat et Maurusia tela.               [ ]
146           is trepido ac lituum   tinnitu stare neganti                 [ ]?
147            imperitans   uiolenter equo,   postquam auribus hostis      [ ]
148                 uicinum   sese uidet et   clamare propincum,           [ ]?
149         'Claudius huic' inquit   (praestabat Claudius arte             [ ]
150             bellandi et merita   mille inter proelia fama)             [ ]
151        'huic' inquit   'solum, si qua est   fiducia dextrae,           [ ]
152            det sese   campo atque ineat   certamina mecum.'            [ ]?
153             una mora Aeneadae,   postquam uox attigit auris,           [ ]
154            dum daret auspicium   iusque in certamina ductor:           [ ]
155        praeuetitum   namque et capital   committere Martem             [ ]
156           sponte uiris.   erumpit ouans,   ut Fuluius arma             [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
157                imperio soluit,   patulumque inuectus in aequor         [ ]
158                erigit undantem   glomerato puluere nubem.              [2]
159             indignatus opem ammenti socioque iuuare                    [ ]!
160                  expulsum nodo   iaculum atque accersere uires         [1]
161                Taurea uibrabat   nudis conatibus hastam:               [ ]
162               inde ruens   ira telum   contorquet in auras.            [ ]?
163             at non idem animus   Rutulo: speculatur et omni            [1]
164             corpore perlustrat   qua sit certissima ferro              [ ]
165          in uulnus   uia, nunc uibrat,   nunc comprimit hastam         [ ]
166             mentiturque minas.   mediam tunc transiit ictu             [ ]
167              parmam, sed grato   fraudata est sanguine cuspis.         [ ]
168           tum strictum propere   uagina detegit ensem.                 [ ]?
169                 et iam ferrata   rapiebat calce uolantem               [ ]?
170              Taurea cornipedem   fugiens minitantia fata.              [ ]
171             nec Rutulus leuior   cedentis perdere terga:               [ ]
172          nam profugo   rapidus fusis   instabat habenis,               [ ]
173            utque metus uictum,   sic ira et gloria portis              [ ]
174               uictorem immisit   meritique cupido cruoris.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
175             ac dum uix oculis,   uix credunt mentibus hostem           [ ]
176                 confisum nullo   comitante inrumpere tectis,           [ ]
177             per mediam propere   trepidantum interritus urbem          [ ]
178               egit ecum auersa  -que euasit ad agmina porta.           [2]?
179               hinc ardore pari   nisuque incurrere muris               [ ]?
180                ignescunt animi   penetrataque tecta subire.            [ ]
181           tela simul   flammaeque micant.   tunc saxeus imber          [ ]
182             ingruit, et summis   ascendunt turribus hastae.            [ ]
183             nec pronum audendi   uirtute excellere cuiquam:            [ ]
184               aequarunt   irae dextras.   Dictaea per auras            [ ]
185            tranat et in medium   perlabitur urbis harundo.             [ ]
186             laetatur   non hortandi,   non plura monendi               [ ]
187            Fuluius esse locum.   rapiunt sibi quisque laborem.         [ ]
188           quos ubi tam erectos   animi uidet, et super esse            [ ]
189           factorum   sibi quemque ducem,   ruit impete uasto           [ ]
190             ad portam   magnaeque optat   discrimina famae.            [ ]
191         tres claustra aequaeuo   seruabant corpore fratres,            [ ]
192             quis delecta manus   centeni cuique ferebant               [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
193                 excubias   unaque locum   statione tenebant            [1]
194          forma ex his Numitor,   cursu plantaque uolucri               [ ]
195            praestabat Laurens,   membrorum mole Taburnus.              [ ]
196              sed non una uiris   tela: hic mirabilis arcu,             [1]
197         ille hastam quatere ac   medicatae cuspidis ictu               [ ]
198              proelia moliri et   nudo non credere ferro,               [ ]
199                tertius aptabat   flammis ac sulphure taedas:           [ ]
200              qualis Atlantiaco   memoratur litore quondam              [ ]
201              monstrum Geryones   immane tricorporis irae,              [ ]
202            cui tres in   pugna dextrae   uaria arma gerebant:          [ ]
203              una ignes saeuos,   ast altera pone sagittas              [ ]
204              fundebat, ualidam   torquebat tertia cornum,              [ ]
205              atque uno   diuersa dabat   tria uulnera nisu.            [2]
206             hos ubi non aequis   uariantes proelia consul              [ ]
207                conspexit telis   et portae limina circum               [ ]
208            stragem ac perfusos   subeuntum sanguine postis,            [ ]
209              concitat intortam   furiatis uiribus hastam.              [ ]
210            letum triste ferens   auras secat Itala taxus               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
211               et, qua nudarat,   dum fundit spicula ab alto,           [ ]
212               arcum protendens   Numitor latus, ilia transit.          [ ]
213                at non obsaepto   contentus limine Martem               [ ]
214                exercere, leuis   bello, sed turbidus ausi,             [ ]
215                Virrius incauto   feruore eruperat amens                [ ]?
216            reclusa in   campum porta   miseramque furori               [ ]
217            uincentum obtulerat   pubem. ruit obuia in arma             [ ]
218              Scipio et oblatum   metit insatiabilis agmen.             [ ]
219               Tifata umbrifero   generatum monte Calenum               [ ]
220              nutrierant   audere trucem,   nec corpore magno           [ ]
221            mens erat inferior.   subsidere saepe leonem,               [ ]
222              nudus inire caput   pugnas, certare iuuenco               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
223           atque obliqua trucis   deducere cornua tauri                 [1]
224               adsuerat   crudoque aliqua   se attollere facto.         [1]
225            is, dum praecipites   expellit Virrius urbe,                [ ]
226           seu spreto,   seu ne fieret   mora, nudus in aequor          [ ]?
227                thorace exierat   leuiorque premebat anhelos            [ ]
228             pondere loricae et   palantis uictor agebat.               [2]
229              iamque Veliternum   media transegerat aluo,               [ ]
230            iam solitum aequali   ludo committere equestris             [ ]?
231             Scipiadae   pugnas Marium   tellure reuulso                [ ]
232               perculerat saxo.   miser implorabat amicum               [ ]
233           cum gemitu expirans,   scopulusque premebat hiantem.         [ ]
234            sed ualidas   saeuo uires   duplicante dolore               [ ]?
235             effudit   lacrimas pariter   cornumque sonantem            [ ]
236                Scipio, solamen   properans optabile in armis           [ ]
237               hostem prostrato   morientem ostendere amico.            [ ]?
238           tranauit,   uolucris liquidas   ceu scinderet auras,         [ ]
239              hasta uiri pectus   rupitque immania membra:              [ ]
240           quanta est uis agili   per caerula summa Liburnae,           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
241         quae, pariter quotiens   reuocatae ad pectora tonsae           [ ]
242             percussere fretum,   uentis fugit ocior et se,             [ ]
243            quam longa est, uno   remorum praeterit ictu.               [ ]
244              Ascanium Volesus,   proiectis ocius armis                 [ ]
245           quo leuior   peteret muros,   per aperta uolantem            [ ]
246             adsequitur planta,   deiectum protinus ense                [ ]?
247            ante pedes   domini iacuit   caput, ipse secutus            [ ]
248               corruit ulterior   procursus impete truncus.             [ ]
249              nec spes obsessis   ultra reserata tueri                  [ ]
250             moenia: conuertunt   gressus recipique precantis           [ ]
251           (infandum) excludunt   socios dum cardine uerso              [ ]
252              obnixi   torquent obices,   munimina sera.                [ ]
253             acrius hoc instant   Itali clausosque fatigant.            [ ]
254              et, ni caeca sinu   terras nox conderet atro,             [ ]
255              perfractae rapido   patuissent milite portae.             [ ]
256           sed non in   requiem pariter   cessere tenebrae:             [ ]
257          hinc sopor impauidus,   qualem uictoria mouit;                [ ]
258           at Capua aut maestis   ululantum flebile matrum              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
259           questibus aut gemitu   trepidantum exterrita patrum          [ ]
260                tormentis finem   metamque laboribus orat.              [ ]
261               mussat perfidiae   ductor coetuque senatus               [ ]
262                Virrius a Poeno   nullam docet esse salutem,            [ ]
263              uociferans pulsis   uiuendi e pectore curis:              [ ]
264          'speraui   sceptra Ausoniae   pepigique, sub armis            [ ]?
265             si dexter   Poenis deus et   Fortuna fuisset,              [ ]
266               ut Capuam Iliaci   migrarent regna Quirini.              [ ]
267            qui quaterent muros   Tarpeiaque moenia, misi;              [ ]
268              nec mihi poscendi   uigor afuit, alter ut aequos          [ ]
269              portaret   fasces nostro   de nomine consul.              [ ]
270           hactenus est   uixisse satis.   dum copia noctis,            [ ]!
271           cui cordi   comes aeterna est   Acherontis ad undam          [ ]
272           libertas,   petat ille meas   mensasque dapesque             [ ]
273             et uictus   mentem fuso   per membra Lyaeo                 [ ]
274                sopitoque necis   morsu medicamina cladis               [1]
275            hauriat ac placidis   exarmet fata uenenis.'                [ ]
276            haec ait et   turba repetit   comitante penatis.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
277              aedibus in mediis   consurgens ilice multa                [ ]
278         extruitur   rogus, hospitium   commune peremptis.              [ ]
279              nec uulgum cessat   furiare dolorque pauorque.            [ ]
280            nunc menti   Decius serae   redit et bona uirtus            [ ]
281                  exilio   punita truci.   despectat ab alto            [2]?
282           sacra Fides   agitatque uirum   fallacia corda.              [ ]
283              uox occulta subit   passim diffusa per auras:             [ ]
284            'foedera, mortales,   ne saeuo rumpite ferro,               [ ]
285             sed castam   seruate Fidem.   fulgentibus ostro            [ ]
286            haec potior regnis.   dubio qui frangere rerum              [ ]
287            gaudebit   pacta ac tenuis   spes linquet amici,            [ ]
288          non illi   domus, aut coniunx,   aut uita manebit             [ ]
289           umquam expers luctus   lacrimaeque. aget aequore semper      [ ]
290            ac tellure premens,   aget aegrum nocte dieque              [ ]
291            despecta ac   uiolata Fides.'   adit omnia iamque           [ ]
292             concilia ac mensas   contingit et abdita nube              [ ]
293              accumbitque toris   epulaturque improba Erinys.           [ ]
294              ipsa etiam Stygio   spumantia pocula tabo                 [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
295              porrigit et large   poenas letumque ministrat.            [ ]
296               Virrius interea,   dum dat penetrare medullas            [ ]
297               exitio, ascendit  -que pyram atque amplexibus haeret     [ ]
298            iungentum   fata et subici   iubet ocius ignis.             [ ]
299         stringebant   tenebrae metas,   uictorque ruebat.              [ ]
300            iamque superstantem   muro sociosque Milonem                [ ]
301               uoce attollentem   pubes Campana uidebat.                [ ]
302               pandunt attoniti   portas trepidoque capessunt           [ ]
303          castra inimica gradu,   quis leto auertere poenas             [2]?
304               defuerant animi.   patet urbs confessa furorem           [ ]
305               et reserat Tyrio   maculatas hospite sedes.              [2]?
306               matronae   puerique ruunt   maestumque senatus           [ ]
307              concilium   nullique hominum   lacrimabile uulgus.        [ ]
308                 stabant innixi   pilis exercitus omnis                 [ ]
309            spectabantque uiros   et laeta et tristia ferre             [ ]
310           indocilis   nunc propexis   in pectora barbis                [ ]
311      uerrere humum,   nunc foedantis   in puluere crinem               [ ]
312            canentem et   turpi lacrima   precibusque pudendis          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
313                femineum tenues   ululatum fundere in auras.            [ ]
314             atque ea dum miles   miratur inertia facta                 [2]
315              expectatque ferox   sternendi moenia signum,              [ ]
316             ecce repens tacito   percurrit pectora sensu               [ ]
317              religio et saeuas   componit numine mentis,               [ ]
318            ne flammam   taedasque uelint,   ne templa sub uno          [ ]
319            in cinerem   traxisse rogo.   subit intima corda            [ ]
320             perlabens   sensim mitis   deus. ille superbae             [ ]
321               fundamenta Capyn   posuisse antiquitus urbi              [ ]
322            non cuiquam   uisus passim   monet, ille refusis            [ ]
323            in spatium immensum   campis habitanda relinqui             [ ]
324             utile tecta docet.   paulatim atrocibus irae               [ ]?
325            languescunt animis,   et uis mollita senescit.              [ ]
326           Pan Ioue missus erat   seruari tecta uolente                 [ ]?
327                Troia, pendenti   similis Pan semper et imo             [ ]
328            uix ulla inscribens   terrae uestigia cornu.                [ ]
329               dextera lasciuit   caesa Tegeatide capra                 [ ]
330           uerbera laeta mouens   festa per compita cauda.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
331             cingit acuta comas   et opacat tempora pinus,              [ ]
332              ac parua erumpunt   rubicunda cornua fronte.              [ ]
333             stant aures,   imoque cadit   barba hispida mento.         [1]
334                  pastorale deo   baculum, pellisque sinistrum          [1]
335              uelat grata latus   tenerae de corpore dammae.            [ ]
336            nulla im praeruptum   tam prona et inhospita cautes,        [ ]
337           in qua non   librans corpus   similisque uolanti             [ ]
338             cornipedem tulerit   praecisa per auia plantam.            [ ]
339              interdum inflexus   medio nascentia tergo                 [ ]
340              respicit adridens   hirtae ludibria caudae,               [ ]
341             obtendensque manum   solem inferuescere fronti             [ ]
342               arcet et umbrato   perlustrat pascua uisu.               [ ]
343          hic, postquam   mandata dei   perfecta malamque               [ ]
344              sedauit rabiem et   permulsit corda furentum,             [ ]
345            Arcadiae   uolucris saltus   et amata reuisit               [ ]
346           Maenala, ubi argutis   longe de uertice sacro                [ ]?
347         dulce sonans   calamis ducit   stabula omnia cantu.            [ ]
348            at legio Ausonidum,   flammas ductore iubente               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
349                  arceri portis   stantisque relinquere muros           [ ]?
350           (mite decus mentis),   condunt ensesque facesque.            [ ]
351             multa deum templis   domibusque nitentibus auro            [ ]
352           egeritur   praeda et uictus   alimenta superbi,              [ ]
353          quisque bonis   periere, uirum   de corpore uestes            [ ]
354              femineae   mensaeque alia   tellure petitae               [ ]
355                  poculaque Eoa   luxum inritantia gemma.               [u]
356             nec modus argento,   caelataque pondera facti              [ ]
357            tantum epulis auri,   tum passim corpora longo              [ ]
358             ordine captiua, et   domibus deprompta talenta,            [ ]
359              pascere longincum   non deficientia bellum.               [ ]
360              immensique greges   famulae ad conuiuia turbae.           [ ]
361              Fuluius, ut finem   spoliandis aedibus aere               [ ]
362            belligero   reuocante dedit,   sublimis ab alto             [ ]
363             suggestu,   magnis fautor   non futtilis ausis,            [ ]
364              'Lanuuio   generate,' inquit   'quem Sospita Iuno         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
365         dat nobis,   Milo, Gradiui   cape uictor honorem.              [2]?
366                 tempora murali   cinctus turrita corona.'              [2]
367            tum sontes procerum   meritosque piacula prima              [ ]
368                acciet et iusta   punit commissa securi.                [ ]
369               hic atrox uirtus   (nec enim occuluisse probarim         [ ]
370         spectatum   uel in hoste decus)   clamore feroci               [ ]
371           Taurea 'tune' inquit   'ferro spoliabis inultus              [ ]
372           te maiorem anima, et   iusso lictore recisa                  [1]
373             ignauos   cadet ante pedes   fortissima ceruix?            [ ]
374        haud umquam hoc   uobis dederit   deus.' inde minaci            [ ]
375                obtutu   toruum contra et   furiale renidens            [ ]?
376              bellatorem alacer   per pectora transigit ensem.          [1]
377         cui ductor:   'patriam moriens   comitare cadentem.            [ ]
378              qui nobis animus,   quae dextera cuique uiritim,          [1]
379               decernet Mauors.   tibi, si rebare pudendum              [2]
380             iussa pati, licuit   pugnanti occumbere letum.'            [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 312
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 13,381-516 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: