File n. 312 – 11:10 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 313
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 312 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 13,381-516 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)           0:00
381            dum Capua infaustam   luit haud sine sanguine culpam,       [ ]
382              interea   geminos terra   crudelis Hibera                 [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
383             Fortuna abstulerat   permiscens tristia laetis             [ ]
384            Scipiadas,   magnumque decus   magnumque dolorem.           [ ]
385                forte Dicarchea   iuuenis dum sedit in urbe             [ ]?
386              Scipio post belli   repetens extrema penatis,             [ ]
387           huc tristis lacrimas   et funera acerba suorum               [ ]
388            fama tulit.   duris quamquam   non cedere suetus            [ ]
389                pulsato lacerat   uiolenter pectore amictus.            [1]
390           non comites   tenuisse ualent,   non ullus honorum           [ ]
391              militiaeue pudor.   pietas irata sinistris                [ ]
392          caelicolis   furit atque odit   solacia luctus.               [ ]
393           iamque dies   iterumque dies   absumpta querelis:            [ ]
394               uersatur species   ante ora oculosque parentum.          [ ]
395              ergo excire parat   manis animasque suorum                [1]
396              adloquioque uirum   tantos mulcere dolores.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
397                hortatur   uicina palus,   ubi signat Auerni            [3]
398           squalentem introitum   stagnans Acherusius umor.             [ ]
399               noscere uenturos   agitat mens protinus annos.           [ ]?
400                sic ad Cymaeam,   quae tum sub nomine Phoebi            [ ]
401             Autonoe   tripodas sacros   antrumque tenebat,             [ ]
402           fert gressus iuuenis   consultaque pectoris aegri            [ ]
403             pandit et aspectus   orat contingere patrum.               [ ]?
404               nec cunctata diu   uates 'mactare repostis               [ ]?
405             mos umbris' inquit   'consueta piacula nigras              [ ]
406              sub lucem pecudes   reclusaeque abdere terrae             [ ]
407               manantem iugulis   spirantum caede cruorem.              [ ]
408        tunc populos   tibi regna suos   pallentia mittent.             [ ]
409             cetera quae poscis   maiori uate canentur.                 [ ]?
410             namque tibi Elysio   repetita oracula campo                [2]?
411                eliciam ueteris  -que dabo inter sacra Sibyllae         [ ]
412              cernere fatidicam   Phoebei pectoris umbram.              [ ]?
413          uade, age et, a medio   cum se nox umida cursu                [ ]
414            flexerit, ad fauces   uicini castus Auerni                  [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)           4:00
415           duc praedicta sacris   duro placamina Diti:                  [ ]?
416         mella simul   tecum et puri   fer dona Lyaei.'                 [ ]
417           hoc alacer monitu et   promissae nomine uatis,               [ ]
418                adparat occulto   monstrata piacula coepto.             [ ]
419            inde ubi nox iussam   procedens contigit horam,             [ ]
420            et spatia aequarunt   tenebras transacta futuras,           [ ]
421              consurgit stratis   pergitque ad turbida portae           [ ]
422               ostia Tartareae,   penitus quis abdita uates             [ ]
423              promissa implerat   Stygioque sedebat in antro.           [ ]
424           tum, qua se   primum rupta   tellure recludit                [ ]
425                  inuisus caelo   specus atque eructat acerbam          [ ]
426                    Cocyti laxo   suspirans ore paludem,                [ ]
427                inducit iuuenem   ferroque cauare refossam              [ ]
428           ocius urget humum at  -que arcanum murmur anhelans           [ ]
429                 ordine mactari   pecudes iubet. ater operto            [ ]?
430            ante omnis   taurus regi,   tum proxima diuae               [ ]
431              caeditur Hennaeae   casta ceruice iuuenca.                [ ]
432             inde tibi, Alecto,   tibi, numquam laeta Megaera,          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
433              corpora lanigerum   procumbunt lecta bidentum.            [ ]
434            fundunt mella super   Bacchique et lactis honorem.          [ ]
435        'sta, iuuenis,   faciemque, Erebo,   quae surgit ab omni,'      [ ]
436                 exclamat uates   'patere. accedentia cerno             [ ]
437         Tartara et ante oculos   adsistere tertia regna.               [ ]
438            ecce ruunt   uariae species   et quicquid ab imo            [ ]
439        natum hominum extinctum  -que chao est' (iam cuncta uidebat,    [ ]
440               Cyclopas Scyllam  -que et pastos membra uirorum          [ ]
441               Odrysiae   telluris equos):   'contende tueri            [ ]
442                eductumque tene   uagina interritus ensem.              [ ]?
443         quaecumque ante animae   tendent potare cruorem                [ ]
444            dissice, dum castae   procedat imago Sibyllae.              [2]
445            interea   cerne, ut gressus   inhumata citatos              [ ]
446       fert umbra et   properat tecum   coniungere dicta,               [ ]
447            cui data ante atros   absumpti corporis ignes               [ ]
448             sanguine non tacto   solitas effundere uoces.'             [ ]
449              aspicit et subito   turbatus Scipio uisu                  [ ]
450           'quinam te,   qui casus,' ait   'dux maxime, fessae          [ ]!

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
451               eripuit patriae,   cum talis horrida poscant             [ ]?
452        bella uiros?   nec enim dextra   concesserit ulli               [ ]
453               Appius aut astu.   decimum lux rettulit ortum,           [ ]
454               ut te, cum Capua   remearem, uulnera uidi                [ ]
455           mulcentem, hoc   uno maestum,   quod adire nequires          [ ]?
456               saucius ad muros   et Martis honore careres.'            [2]
457            contra quae ductor:   'fesso mihi proxima tandem            [ ]
458          lux gratos   Phaethontis equos   auertit et atris             [ ]?
459                aeternum   demisit aquis.   sed lenta meorum            [2]
460              dum uanos   ritus cura et   sollemnia uulgi               [ ]
461            exequitur,   cessat flammis   imponere corpus,              [ ]
462              ut portet tumulis   per longum membra paternis.           [ ]
463           quod te per   nostri Martis   precor aemula facta,           [ ]
464               arce quae putris   artus medicamina seruant              [ ]
465              daque uago portas   quamprimum Acherontis adire.'         [ ]
466        tunc iuuenis:   'gens o ueteris   pulcherrima Clausi,           [ ]
467           haud ulla ante tuam,   quamquam non pauca fatigent,          [ ]
468             curarum   prior extiterit.   namque ista per omnis         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)           8:00
469             discrimen   seruat populos   uariatque iacentum            [ ]
470           exequias   tumuli et cinerum   sententia discors.            [ ]
471         tellure, ut perhibent,   (is mos anticus) Hibera               [ ]
472               exanima obscenus   consumit corpora uultur.              [ ]
473                regia cum lucem   posuerunt membra, probatum est        [ ]
474              Hyrcanis   adhibere canes.   Aegyptia tellus              [2]?
475                claudit odorato   post funus stantia saxo               [2]
476            corpora et a mensis   exanguem haud separat umbram.         [ ]
477             exhausto instituit   Pontus uacuare cerebro                [ ]
478            ora uirum et longum   medicata reponit in aeuum.            [ ]
479               quid qui reclusa   nudos Garamantes harena               [ ]?
480          infodiunt?   quid qui saeuo   sepelire profundo               [ ]
481               exanimos mandant   Libycis Nasamones in oris?            [ ]
482              at Celtae   uacui capitis   circumdare gaudent            [ ]
483         ossa, nefas,   auro ac mensis   ea pocula seruant.             [ ]
484          Cecropidae ob patriam   Mauortis sorte peremptos              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
485                decreuere simul   communibus urere flammis.             [1]
486           at gente in Scythica   suffixa cadauera truncis              [ ]
487           lenta dies   sepelit putri   liquentia tabo.'                [ ]?
488            talia dum memorant,   umbra ueniente Sibyllae               [ ]
489          Autonoe   'finem hic' inquit   'sermonibus adde               [ ]
490         alternis.   haec, haec ueri   fecunda sacerdos,                [ ]
491            cui tantum   patuit rerum,   quanto ipse negarit            [ ]
492             plus nouisse deus.   me iam comitante tuorum               [ ]
493          tempus abire globo et   pecudes imponere flammis.'            [ ]
494             at grauida arcanis   Cymes anus attigit ore                [1]
495            postquam sacrificum   delibauitque cruorem,                 [ ]?
496              in decus egregiae   uultus intenta iuuentae               [ ]
497              'aetherea fruerer   cum luce, haud segniter' inquit       [ ]
498                'Cymaeo populis   uox nostra sonabat in antro.          [ ]
499               tum te permixtum   saeclis rebusque futuris              [ ]
500               Aeneadum cecini.   sed non sat digna mearum              [ ]
501               cura tuis uocum.   nec enim conquirere dicta             [ ]
502               aut seruare fuit   proauis sollertia uestris.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
503        uerum age, disce, puer,   quando cognoscere cordi est,          [ ]
504             iam tua deque tuis   pendentia Dardana fatis.              [ ]
505              namque tibi cerno   properatum oracula uitae              [2]?
506       hinc petere et   patrios uisu   contingere manis.                [ ]
507                armifero uictor   patrem ulcisceris Hibero              [ ]
508            creditus ante annos   Martem, ferroque resolues             [ ]
509             gaudia Poenorum et   missum laetabere bello                [ ]
510               omen, Hiberiacis   uicta Carthagine terris.              [ ]
511              maius ad imperium   posthac capiere, nec ante             [ ]
512              Iuppiter absistet   cura, quam cuncta fugarit             [ ]
513             in Libyam bella et   uincendum duxerit ipse                [ ]
514            Sidonium   tibi rectorem.   pudet urbis iniquae             [ ]
515       quod post haec decus hoc   patriaque domoque carebit.'           [ ]
516            sic uates   gressumque lacus   uertebat ad atros.           [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 313
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 13,517-895 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: