File n. 313 – 30:12 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 314
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 313 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 13,517-895 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)           0:00
517         tum iuuenis   'quaecumque datur   sors durior aeui,            [ ]
518                obnitemur,' ait   'culpa modo pectora cessent.          [ ]
519          sed, te oro,   quando uitae   tibi causa labores              [ ]?
520                humanos   iuuisse fuit,   siste, inclita uirgo,         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
521         paulisper   gressum et nobis   manisque silentum               [ ]
522              enumera   Stygiaeque aperi   formidinis aulam.'           [ ]
523            adnuit illa quidem,   sed 'non optanda recludis             [ ]
524    regna:' ait 'hic   tenebras habitant   uolitantque per umbras       [ ]
525             innumeri   quondam populi.   domus omnibus una.            [ ]
526              in medio   uastum late   se tendit inane:                 [ ]?
527          huc, quicquid terrae,   quicquid freta et igneus aër          [ ]
528               nutriuit   primo mundi   genitalis ab aeuo               [ ]?
529            Mors communis agit:   descendunt cuncta, capitque           [ ]
530      campus iners   quantum interiit   restatque futurum.              [ ]
531            cingunt regna decem   portae: quarum una receptat           [ ]
532                belligeros dura   Gradiui sorte creatos;                [ ]?
533               alter, qui leges   posuere atque inclita iura            [ ]
534             gentibus et primas   fundarunt moenibus urbes;             [ ]
535              tertia ruricolas,   Cereris iustissima turba              [ ]
536            quae uenit ad manis   et fraudum inlaesa ueneno.            [ ]
537               exin, qui laetas   artis uitaeque colendae               [ ]
538                  inuenere uiam   nec dedignanda parenti                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
539               carmina fuderunt   Phoebo, sua limina seruant.           [2]
540            proxima, quos uenti   saeuaeque hausere procellae,          [ ]
541          naufraga porta rapit:   sic illam nomine dicunt.              [ ]
542           finitima huic   noxa grauido et   peccasse fatenti           [ ]
543            uasta patet populo:   poenas Rhadamanthus in ipso           [ ]
544               expetit introitu   mortemque exercet inanem.             [ ]
545               septima femineis   reseratur porta cateruis,             [ ]
546              umentis   ubi casta fouet   Proserpina lucos.             [ ]
547         infantum hinc gregibus   uersasque ad funera taedas            [ ]
548              passis uirginibus   turbaeque in limine lucis             [ ]
549          est iter extinctae et   uagitu ianua nota.                    [ ]?
550            tum seducta loco et   laxata lucida nocte                   [ ]?
551     claustra nitent,   quae secreti   per limitis umbram               [ ]?
552               Elysios   ducunt campos:   hic turba piorum,             [ ]
553           nec Stygio in regno,   caeli nec posta sub axe,              [ ]
554            uerum ultra Oceanum   sacro contermina fonti                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)           4:00
555               Lethaeos   potat latices,   obliuia mentis.              [ ]
556            extrema hinc   auro fulgens   iam lucis honorem             [ ]
557               sentit et admoto   splendet ceu sidere lunae.            [ ]
558            hac animae   caelum repetunt   ac mille peractis            [ ]
559                oblitae   Ditem redeunt   in corpora lustris.           [ ]
560            has passim   nigrum pandens   Mors lurida rictum            [ ]
561            itque reditque uias   et portis omnibus errat.              [ ]
562           tum iacet in spatium   sine corpore pigra uorago             [ ]
563               limosique lacus:   large exundantibus urit               [1]
564             ripas saeuus aquis   Phlegethon et turbine anhelo          [ ]
565             flammarum resonans   saxosa incendia torquet.              [ ]
566             parte alia torrens   Cocytos sanguinis atri                [ ]
567            uerticibus furit et   spumanti gurgite fertur.              [ ]
568            at, magnis   semper diuis   regique deorum                  [ ]
569                 iurari   dignata palus,   picis horrida riuo,          [2]?
570               fumiferum uoluit   Styx inter sulphura limum.            [ ]
571           tristior his Acheron   sanie crassoque ueneno                [ ]
572         aestuat et   gelidam eructans   cum murmure harenam            [ ]!

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
573              descendit   nigra lentus   per stagna palude.             [ ]
574              hanc potat saniem   non uno Cerberus ore,                 [ ]?
575             haec et Tisiphones   sunt pocula, et atra Megaera          [ ]
576          hanc sitit ac   nullo rabies   restinguitur haustu.           [ ]
577                ultimus erumpit   lacrimarum fontibus amnis             [ ]
578        ante aulam atque aditus   et inexorabile limen.                 [ ]
579             quanta cohors omni   stabulante per atria monstro          [ ]
580               excubat et manis   permixto murmure terret!              [ ]
581           Luctus edax   Maciesque, malis   comes addita morbis,        [ ]
582             et Maeror   pastus fletu et   sine sanguine Pallor         [ ]
583              Curaeque Insidiae  -que atque hinc queribunda Senectus,   [ ]
584             hinc angens   utraque manu   sua guttura Liuor             [ ]
585           et, deforme malum ac   sceleri procliuis, Egestas            [1]
586                Errorque infido   gressu et Discordia gaudens           [ ]
587              permiscere fretum   caelo. sedet ostia Ditis              [ ]
588              centenis   suetus Briareus   recludere palmis             [ ]
589            et sphinx uirgineos   rictus infecta cruore                 [ ]
590             Scyllaque Centauri  -que truces umbraeque Gigantum.        [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
591            Cerberus hic ruptis   peragrat cum Tartara uinclis,         [ ]
592               non ipsa Alecto,   non feta furore Megaera               [ ]
593             audet adire ferum,   dum fractis mille catenis             [ ]
594                uiperea latrans   circumligat ilia cauda.               [ ]
595             dextra uasta comas   nemorosaque brachia fundit            [ ]
596                   taxus Cocyti   rigua frondosior unda.                [ ]?
597             hic dirae uolucres   pastusque cadauera uultur             [ ]
598            et multus   bubo ac sparsis   strix sanguine pennis         [ ]
599             Harpyiaeque fouent   nidos atque omnibus haerent           [ ]
600              condensae foliis:   saeuit stridoribus arbor.             [ ]
601             has inter   formas coniunx   Iunonis Auernae               [ ]
602              suggestu residens   cognoscit crimina regum.              [ ]
603           stant uincti,   seroque piget   sub iudice culpae:           [1]
604           circum errant Furiae   Poenarumque omnis imago.              [ ]
605         quam uellent   numquam sceptris   fulsisse superbis!           [ ]
606            insultant   duro imperio   non digna nec aequa              [ ]
607             ad superos   passi manes,   quaeque ante profari           [ ]?
608             non licitum uiuis,   tandem permissa queruntur.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)           8:00
609              tunc alius saeuis   religatur rupe catenis,               [ ]
610              ast alius subigit   saxum contra ardua montis,            [ ]
611             uipereo domat hunc   aeterna Megaera flagello.             [ ]
612                talia letiferis   restant patienda tyrannis.            [ ]
613                sed te maternos   tempus cognoscere uultus,             [ ]
614              cuius prima uenit   non tardis passibus umbra.'           [ ]
615                astabat   fecunda Iouis   Pomponia furto.               [ ]
616            namque ubi cognouit   Latio surgentia bella                 [ ]
617           Poenorum   Venus, insidias   anteire laborans                [ ]
618                 Iunonis   fusa sensim   per pectora patrem             [ ]
619              implicuit flamma.   quae ni prouisa fuissent,             [ ]?
620                Sidonia Iliacas   nunc uirgo accenderet aras.           [ ]
621              ergo ubi gustatus   cruor admonuitque Sibylla             [ ]
622              et dedit alternos   ambobus noscere uultus,               [ ]
623        sic iuuenis   prior: 'o magni   mihi numinis instar,            [ ]
624     cara parens,   quam, te ut nobis   uidisse liceret,                [ ]
625               optassem Stygias   uel leto intrare tenebras!            [ ]
626         quae sors nostra fuit,   cui te, cum prima subiret,            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
627            eripuit   sine honore dies   et funere carpsit?'            [ ]
628             excipit his mater:   'nullos, o nate, labores              [ ]?
629       mors habuit   nostra: aetherio   dum pondere partum              [ ]
630                 exsoluor, miti   dextra Cyllenia proles                [ ]
631              imperio   Iouis Elysias   deduxit in oras                 [ ]
632             attribuitque paris   sedes, ubi magna moratur              [1]
633              Alcidae genetrix,   ubi sacro munere Leda.                [ ]
634          uerum age, nate, tuos   ortus, ne bella pauescas              [ ]
635           ulla nec in   caelum dubites   te attollere factis,          [ ]
636           quando aperire datur   nobis, nunc denique disce.            [ ]
637             sola die   caperem medio   cum forte petitos               [ ]
638             ad requiem somnos,   subitus mihi membra ligauit           [ ]
639             amplexus,   non ille meo   ueniente marito                 [ ]
640             adsuetus   facilisque mihi.   tum luce corusca             [ ]
641              implebat quamquam   languentia lumina somnus,             [ ]
642            uidi, crede, Iouem.   nec me mutata fefellit                [1]?
643         forma dei,   quod squalentem   conuersus in anguem             [ ]
644                 ingenti traxit   curuata uolumina gyro.                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)          12:00
645           sed mihi post partum   non ultra ducere uitam                [ ]
646       concessum. heu   quantum gemui,   quod spiritus ante             [ ]
647        haec tibi quam   noscenda darem   discessit in auras!'          [ ]
648          his alacer   colla amplexu   materna petebat,                 [ ]?
649           umbraque ter frustra   per inane petita fefellit.            [ ]
650             succedunt   simulacra uirum   concordia, patris            [ ]
651               unanimique simul   patrui. ruit ipse per umbram          [ ]
652             oscula uana petens   iuuenis fumoque uolucri               [ ]
653           et nebulis   similes animas   adprendere certat.             [ ]
654          'quis te, care pater,   quo stabant Itala regna               [1]
655                  exosus Latium   deus abstulit? hei mihi! nam cur      [ ]
656                ulla fuere adeo   quibus a te saeuus abessem            [2]?
657              momenta? opposito   mutassem pectore mortem.              [ ]?
658              quantos funeribus   uestris gens Itala passim             [ ]
659         dat gemitus!   tumulus uobis   censente senatu                 [ ]
660             Mauortis   geminus surgit   per gramina campo.'            [ ]
661          nec passi   plura, in medio   sermone loquentis               [ ]
662            sic adeo incipiunt.   prior haec genitoris imago:           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
663          'ipsa quidem   uirtus sibimet   pulcherrima merces;           [ ]
664         dulce tamen   uenit ad manis,   cum gratia uitae               [ ]
665           durat apud   superos nec edunt   obliuia laudem.             [ ]
666         uerum age, fare, decus   nostrum, te quanta fatiget            [ ]
667       militia. heu,   quotiens intrat   mea pectora terror.            [ ]
668         cum repeto,   quam saeuus eas,   ubi magna pericla             [ ]
669         contingunt   tibi. per nostri,   fortissime, leti              [ ]
670               obtestor causas,   Martis moderare furori.               [ ]
671        sat tibi sint   documenta domus.   octaua terebat               [ ]
672               arentem   culmis messem   crepitantibus aestas,          [ ]
673             ex quo cuncta mihi   calcata meoque subibat                [ ]
674                germano   deuicta iugum   Tartessia tellus.             [2]
675              nos miserae muros   et tecta renata Sagunto,              [2]
676           nos dedimus   Baetem nullo   potare sub hoste,               [ ]?
677                nobis indomitus   conuertit terque quaterque            [ ]
678           germanus   terga Hannibalis.   pro barbara numquam           [ ]
679               impolluta fides!   peterem cum uictor adesum             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
680          cladibus Hasdrubalem,   subito uenale, cohortes               [1]
681            Hispanae,   uulgus, Libyci   quas fecerat auri              [ ]
682             Hasdrubal, abrupto   liquerunt agmine signa.               [ ]?
683              tunc hostis socio   desertos milite multum                [ ]?
684              ditior ipse uiris   spisso circumdedit orbe.              [ ]
685               non segnis nobis   nec inultis, nate, peracta est        [ ]
686             illa suprema dies,   et laude inclusimus aeuum.'           [ ]
687              excipit inde suos   frater coniungere casus:              [ ]
688               'excelsae turris   post ultima rebus in artis            [ ]
689              subsidium optaram   supremaque bella ciebam.              [ ]
690                fumantis taedas   ac lata incendia passim               [ ]
691                et mille iniecere faces. nil nomine leti                [u]!
692      de superis   queror: haud paruo   data membra sepulcro            [ ]
693             nostra cremauerunt   in morte haerentibus armis.           [2]
694           sed me luctus habet,   geminae ne clade ruinae               [ ]
695               cesserit adfusis   oppressa Hispania Poenis.'            [ ]
696            contra quae iuuenis   turbato fletibus ore:                 [ ]?
697    'di, quaeso, ut merita est,   dignas pro talibus ausis              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)          16:00
698              Carthago expendat   poenas. sed continet acris            [ ]
699                Pyrenes populos   qui uestro Marte probatus             [ ]
700                 excepit fessos   et notis Marcius armis                [ ]
701               successit bello.   fusos quoque fama ferebat             [ ]
702               uictores acie at  -que exacta piacula caedis.'           [1]
703              his laeti   rediere duces   loca amoena piorum,           [ ]
704          prosequiturque oculis   puer adueneratus euntis.              [ ]
705            iamque aderat multa   uix adgnoscendus in umbra             [ ]
706                Paulus et epoto   fundebat sanguine uerba:              [2]
707             'lux Italum, cuius   spectaui Martia facta                 [ ]?
708              multum uno   maiora uiro,   descendere nocti              [3]
709          atque habitanta semel   subigit quis uisere regna?'           [ ]
710               cui contra talis   effundit Scipio uoces:                [ ]
711            'armipotens ductor,   quam sunt tua fata per urbem          [ ]
712                 lamentata diu!   quam paene ruentia tecum              [ ]
713            traxisti ad Stygias   Oenotria tecta tenebras.              [ ]
714              tum tibi defuncto   tumulum Sidonius hostis               [ ]
715            constituit   laudemque tuo   quaesiuit honore.'             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
716         dumque audit lacrimans   hostilia funera Paulus,               [ ]
717          ante oculos   iam Flaminius,   iam Gracchus et aegro          [ ]
718             absumptus   Cannis stabat   Seruilius ore.                 [ ]
719                appellare uiros   erat ardor et addere uerba,           [ ]
720              sed raptabat amor   priscos cognoscere manis.             [ ]
721             nunc meritum saeua   Brutum immortale securi               [ ]?
722            nomen, nunc superos   aequantem laude Camillum,             [ ]
723               nunc auro Curium   non umquam cernit amicum.             [ ]
724              ora Sibylla docet   uenientum et nomina pandit.           [ ]
725              hic fraudes pacis   Pyrrhumque a limine portae            [ ]
726                reiecit   uisus orbus,   tulit ille ruentem             [ ]?
727             Thybridis in ripas   regem solusque reuulso                [ ]
728          pone ferox   ponte exclusit   redeuntia regna.                [ ]
729          'si tibi dulce uirum,   primo qui foedera bello               [ ]?
730             Phoenicum pepigit,   uidisse: hic inclitus ille            [ ]
731               aequoreis uictor   cum classe Lutatius armis.            [ ]
732           si studium et saeuam   cognoscere Hamilcaris umbram,         [ ]
733        ille est (cerne procul)   cui frons nec morte remissa           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
734                irarum   seruat rabiem.   si iungere cordi est          [ ]
735         conloquium,   sine gustato   det sanguine uocem.'              [ ]
736         atque ubi permissum et   sitiens se impleuit imago,            [ ]
737           sic prior increpitat   non mitis Scipio uultu:               [ ]
738          'taliane, o   fraudum genitor,   sunt foedera uobis,          [ ]
739               aut haec Sicania   pepigisti captus in ora?              [ ]
740              bella tuus   toto natus   contra omnia pacta              [ ]?
741               exercet Latio et   perruptis molibus Alpis               [ ]
742               eluctatus adest:   feruet gens Itala Marte               [ ]
743         barbarico, et refluunt   obstructi stragibus amnes.'           [ ]
744          post quae Poenus ait:   'decimum modo coeperat annum          [ ]
745               excessisse puer,   nostro cum bella Latinis              [ ]
746                concepit iussu,   licitum nec fallere diuos             [ ]
747                 iuratos patri.   quod si Laurentia uastat              [ ]
748           nunc igni   regna et Phrygias   res uertere temptat,         [ ]
749              o pietas,   o sancta fides,   o uera propago!             [ ]?
750           atque utinam amissum   reparet decus!' inde citato           [ ]
751            celsus abit gressu,   maiorque recessit imago.              [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)          20:00
752                  exin designat   uates, qui iura sub armis             [ ]
753            poscenti   dederint populo   primique petitas               [1]
754              miscuerint Italis   Piraeo litore leges.                  [ ]
755               laetatur spectat  -que uirum insatiabilis ora            [ ]
756             Scipio et appellet   cunctos, ni magna sacerdos            [ ]
757           admoneat   turbae innumerae:   'quot milia toto              [ ]
758          credis in orbe, puer,   lustras dum singula uisu,             [ ]
759             descendisse Erebo?   nullo non tempore abundans            [ ]
760          umbrarum huc   agitur torrens,   uectatque capaci             [1]
761            agmina mole Charon,   et sufficit improba puppis.'          [ ]
762            post haec ostendens   iuuenem sic uirgo profatur:           [ ]
763         'hic ille est,   tellure uagus   qui uictor in omni            [ ]
764             cursu signa tulit,   cui peruia Bactra Dahaeque,           [ ]
765            qui Gangen bibit et   Pellaeo ponte Niphaten                [ ]
766         astrinxit,   cui stant sacro   sua moenia Nilo.'               [ ]
767              incipit Aeneades:   'Libyci certissima proles             [ ]
768          Hammonis,   quando exuperat   tua gloria cunctos              [ ]
769               indubitata duces   similique cupidine rerum              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
770         pectora nostra calent,   quae te uia, fare, superbum           [ ]
771           ad decus et   summas laudum   perduxerit arces.'             [ ]
772       ille sub haec:   'turpis lenti   sollertia Martis.               [ ]
773             audendo   bella expedias.   pigra extulit artis            [ ]
774             haud umquam   sese uirtus.   tu magna gerendi              [ ]
775             praecipita tempus:   mors atra impendet agenti.'           [ ]
776             haec effatus abit.   Croesi mox aduolat umbra,             [ ]
777            diues apud superos,   sed mors aequarat egenis.             [ ]
778               atque hic Elysio   tendentem limite cernens              [ ]
779              effigiem iuuenis,   caste cui uitta ligabat               [ ]
780               purpurea effusos   per colla nitentia crines,            [ ]
781      'dic,' ait 'hic   quinam, uirgo?   nam luce refulget              [ ]
782          praecipua   frons sacra uiro,   multaeque secuntur            [ ]
783           mirantes   animae et laeto   clamore frequentant.            [ ]?
784         qui uultus!   quam, si Stygia   non esset in umbra,            [ ]
785           dixissem   facile esse deum!'   'non falleris:' inquit       [ ]
786            docta comes Triuiae   'meruit deus esse uideri,             [ ]
787               et fuit in tanto   non paruum pectore numen.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
788              carmine complexus   terram, mare, sidera, manis           [ ]
789                 et cantu Musas   et Phoebum aequauit honore.           [ ]
790        atque haec cuncta prius   quam cerneret ordine terris           [ ]
791            prodidit ac uestram   tulit usque ad sidera Troiam.'        [ ]
792             Scipio perlustrans   oculis laetantibus umbram,            [ ]
793          'si nunc fata darent,   ut Romula facta per orbem             [ ]
794             hic caneret uates,   quanto maiora futuros                 [ ]?
795          facta eadem intrarent   hoc' inquit 'teste nepotes!           [ ]
796                 felix Aeacide,   cui tali contigit ore                 [ ]?
797              gentibus ostendi,   creuit tua carmine uirtus.'           [1]
798           sed, quae tanta adeo   grassantum turba, requirens,          [ ]
799                heroum effigies   maiorisque accipit umbras.            [ ]
800            inuicto   stupet Aeacide,   stupet Hectore magno            [ ]
801               Aiacisque gradum   uenerandaque Nestoris ora             [ ]
802               miratur, geminos   aspectat laetus Atridas               [ ]
803      iamque Ithacum   corde aequantem   Peleia facta.                  [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)          24:00
804           uicturam hinc cernit   Ledaei Castoris umbram:               [ ]
805                 alternam lucem   peragebat in aethere Pollux.          [ ]
806              sed subito uultus   monstrata Lauinia traxit.             [ ]
807             nam uirgo admonuit   tempus cognoscere manis               [ ]
808             femineos,   ne cunctantem   lux alma uocaret.              [ ]
809            'felix haec' inquit   'Veneris nurus ordine longo           [ ]
810              Troiugenas iunxit   sociata prole Latinis.                [ ]
811              uis et Martigenae   thalamos spectare Quirini?            [ ]
812         Hersiliam   cerne: hirsutos   cum sperneret olim               [ ]
813            gens uicina procos,   pastori rapta marito                  [1]?
814              intrauitque casae   culmique e stramine fultum            [ ]?
815         pressit laeta torum et   soceros reuocauit ab armis.           [ ]
816               aspice Carmentis   gressus. Euandria mater               [ ]?
817         haec fuit et   uestros tetigit   praesaga labores.             [ ]
818        uis et, quos   Tanaquil uultus   gerat? haec quoque castae      [ ]
819               augurio   ualuit mentis   uenturaque dixit               [ ]
820          regna uiro et dextros   agnouit in alite diuos.               [ ]
821                ecce pudicitiae   Latium decus, inclita leti            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
822      fert frontem atque oculos   terrae Lucretia fixos.                [ ]
823      non datur, heu   tibi, Roma (nec est,   quod malle deceret),      [ ]
824           hanc laudem   retinere diu.   Verginia iuxta,                [ ]
825               cerne, cruentato   uulnus sub pectore seruat,            [ ]
826                tristia defensi   ferro monumenta pudoris,              [ ]
827              et patriam laudat   miserando in uulnere dextram.         [ ]
828        illa est, quae Thybrim,   quae fregit Lydia bella,              [ ]
829            nondum passa marem,   qualis optabit habere                 [ ]
830            quondam Roma uiros,   contemptrix Cloelia sexus.'           [ ]
831             cum subito aspectu   turbatus Scipio poscit,               [ ]
832          quae poenae causa, et   qui sint in crimine manes,            [ ]
833          tum uirgo:   'patrios fregit   quae curribus artus            [ ]
834             et stetit adductis   super ora trementia frenis,           [ ]
835               Tullia non ullos   satis exhaustura labores              [ ]
836           ardenti   Phlegethonte natat.   fornacibus atris             [ ]
837        fons rapidus   furit atque ustas   sub gurgite cautes           [ ]
838             egerit et scopulis   pulsat flagrantibus ora.              [ ]
839         illa autem,   quae tondetur   praecordia rostro                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
840             alitis (en quantum   resonat plangentibus alis             [ ]
841              armiger ad pastus   rediens Iouis!) hostibus arcem        [ ]
842           uirgo, immane nefas,   adamato prodidit auro                 [2]?
843              Tarpeia et pactis   reserauit claustra Sabinis.           [ ]
844            iuxta (nonne uides?   neque enim leuiora domantur           [ ]
845              delicta) inlatrat   ieiunis faucibus Orthrus,             [ ]
846              armenti   quondam custos   immanis Hiberi,                [ ]
847              et morsu petit et   polluto euiscerat ungue.              [2]
848            nec par poena tamen   sceleri: sacraria Vestae              [ ]
849                  polluit exuta   sibi uirginitate sacerdos.            [ ]?
850         sed satis haec   uidisse, satis.'   mox deinde: 'uidenti       [ ]
851       nunc animas   tibi, quae potant   obliuia, paucas                [ ]
852               in fine enumerasse paro et remeare tenebris.             [1]!
853          hic Marius:   nec multa dies   iam restat ituro               [ ]
854            aetheriam in lucem.   ueniet tibi origine parua             [ ]
855             in longum imperium   consul. nec Sulla morari              [ ]
856          iussa potest   aut amne diu   potare soporo:                  [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)          28:00
857           lux uocat et   nulli diuum   mutabile fatum.                 [1]
858          imperium hic   primus rapiet,   sed gloria culpae,            [ ]
859             quod reddet solus,   nec tanto in nomine quisquam          [ ]
860              existet,   Sullae qui se   uelit esse secundum.           [1]
861          ille, hirta   cui subrigitur   coma fronte, decorum           [ ]
862             et gratum   terris Magnus   caput: ille deum gens,         [ ]
863          stelligerum attollens   apicem, Troianus Iulo                 [ ]
864          Caesar auo.   quantas moles,   cum sede reclusa               [ ]
865          hinc tandem erumpent,   terraque marique mouebunt!            [ ]
866         heu miseri,   quotiens toto   pugnabitis orbe,                 [ ]
867               nec leuiora lues   quam uictus crimina, uictor.'         [ ]
868         tum iuuenis lacrimans:   'restare haec ordine duro             [ ]
869               lamentor   rebus Latiis.   sed luce remota               [ ]
870        si nulla est   uenia et merito   mors ipsa laborat,             [ ]
871             perfidiae   Poenus quibus aut   Phlegethontis in undis     [ ]
872                exuret   ductor scelus, aut   quae digna renatos        [ ]
873               ales in aeternum   laniabit morsibus artus?'             [ ]
874           'ne metue:' exclamat   uates 'non uita sequetur              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
875               inuiolata uirum:   patria non ossa quiescent.            [ ]
876        namque ubi fractus opum   magnae certamine pugnae               [ ]
877               pertulerit uinci   turpemque orare salutem,              [ ]
878             rursus bella uolet   Macetum instaurare sub armis.         [ ]
879               damnatusque doli   desertis coniuge fida                 [ ]?
880                et dulci   nato linquet   Carthaginis arces             [ ]
881             atque una profugus   lustrabit caerula puppe.              [1]
882             hinc Cilicis Tauri   saxosa cacumina uiset.                [ ]
883             pro! quanto leuius   mortalibus aegra subire               [ ]
884          seruitia atque hiemes   aestusque fugamque fretumque          [ ]
885        atque famem,   quam posse mori!   post Itala bella              [ ]
886              Assyrio   famulus regi   falsusque cupiti                 [ ]
887               Ausoniae   motus dubio   petet aequora uelo,             [ ]
888                donec Prusiacas   delatus segniter oras                 [ ]
889             altera seruitia imbelli patietur in aeuo                   [ ]!
890            et latebram   munus regni.   perstantibus inde              [ ]
891               Aeneadis   reddique sibi   poscentibus hostem,           [ ]
892                 pocula furtiuo   rapiet properata ueneno               [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
893             ac tandem   terras longa   formidine soluet.'              [ ]
894            haec uates,   Erebique cauis   se reddidit umbris.          [1]?
895            tum laetus   socios iuuenis   portumque reuisit.            [ ]
______________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 314
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 14,1-352 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: