File n. 314 – 27:07 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 315
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 314 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 14,1-352 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)           0:00
  1         Flectite nunc uestros,   Heliconis numina, cantus              [ ]
  2               Ortygiae pelagus   Siculique ad litoris urbes.           [ ]
  3             muneris hic uestri   labor est, modo Daunia regna          [ ]
  4            Aeneadum,   modo Sicanios   accedere portus,                [ ]
  5           aut Macetum   lustrare domos   et Achaica rura               [ ]
  6                aut uaga Sardoo   uestigia tinguere fluctu              [ ]?
  7             uel Tyriae quondam   regnata mapalia genti                 [ ]
  8             extremumue diem et   terrarum inuisere metas.              [ ]
  9           sic poscit   sparsis Mauors   agitatus in oris.              [ ]
 10           ergo age, qua litui,   qua ducunt bella, sequamur.           [ ]?
 11            Ausoniae   pars magna iacet   Trinacria tellus,             [ ]
 12              ut semel expugnante Noto et uastantibus undis             [ ]!
 13            accepit   freta caeruleo   propulsa tridente.               [ ]?
 14            namque per occultum   caeca ui turbinis olim                [ ]?
 15               impactum pelagus   laceratae uiscera terrae              [ ]
 16              discidit et medio   perrumpens arua profundo              [ ]
 17            cum populis pariter   conuulsis transtulit urbes.           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
 18              ex illo   seruans rapidus   diuortia Nereus               [ ]
 19                 saeuo diuiduos   coniungi pernegat aestu.              [ ]
 20        sed spatium,   quod dissociat   consortia terrae,               [ ]
 21              latratus fama est   (sic atra interuenit unda)            [ ]
 22                   et matutinos   uolucrum tramittere cantus.           [ ]?
 23             multa solo uirtus:   iam reddere faenus aratris,           [ ]
 24             iam montis   umbrare olea,   dare nomina Baccho            [ ]
 25            cornipedemque citum   lituis generasse ferendis,            [ ]
 26              nectare Cecropias   Hyblaeo accedere ceras.               [ ]
 27                hic et Paeonios   arcano sulphure fontis,               [ ]?
 28          hic Phoebo   digna et Musis   uenerabere uatum                [ ]
 29               ora excellentum,   sacras qui carmine siluas             [ ]
 30               quique Syracosia   resonant Helicona camena.             [ ]
 31     promptae gens linguae, ast   eadem, cum bella cieret,              [ ]
 32               portus aequoreis   sueta insignire tropaeis.             [ ]
 33          post dirum Antiphatae   sceptrum et Cyclopia regna            [ ]
 34               uomere uerterunt   primum noua rura Sicano -             [ ]
 35                 Pyrene   misit populos,   qui nomen ab amne            [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)           4:00
 36                 ascitum patrio   terrae imposuere uacanti.             [ ]
 37            mox Ligurum   pubes Siculo   ductore nouauit                [ ]
 38                possessis bello   mutata uocabula regnis.               [2]
 39              nec Cres dedecori   fuit accola: duxerat actos            [ ]
 40              moenibus e centum   non fausta ad proelia Minos,          [ ]
 41           Daedaleam   repetens poenam.   qui fraude nefanda            [ ]
 42             postquam perpetuas   iudex concessit ad umbras             [ ]
 43            Cocalidum insidiis,   fesso Minoia turba                    [ ]?
 44              bellandi   studio Siculis   subsedit in oris.             [ ]
 45          miscuerunt   Phrygiam prolem   Troianus Acestes               [ ]
 46           Troianusque Helymus,   structis qui pube secuta              [ ]
 47              in longum ex sese   donarunt nomina muris.                [ ]
 48            nec Zanclaea gerunt   obscuram moenia famam,                [ ]
 49           dextera quam tribuit   posito Saturnia telo.                 [1]
 50             sed decus Hennaeis   haud ullum pulchrius oris,            [ ]
 51             quam quae Sisyphio   fundauit nomen ab Isthmo              [ ]
 52           et multum ante alias   Ephyraeis fulget alumnis.             [ ]
 53              hic Arethusa suum   piscoso fonte receptat                [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
 54                 Alpheon sacrae   portantem signa coronae.              [ ]
 55              at non aecus amat   Trinacria Mulciber antra.             [ ]
 56            nam Lipare   uastis subter   depasta caminis                [ ]
 57          sulphureum   uomit exeso   de uertice fumum.                  [2]
 58              ast Aetna eructat   tremefactis cautibus ignis            [ ]
 59               inclusi gemitus,   pelagique imitata furorem             [1]
 60             murmure per caecos   tonat inrequieta fragoris             [ ]
 61            nocte dieque simul.   fonte e Phlegethontis ut atro         [ ]
 62              flammarum exundat   torrens piceaque procella             [ ]
 63              semiambusta rotat   liquefactis saxa cauernis.            [ ]
 64             sed quamquam largo   flammarum exaestuet intus             [ ]
 65             turbine et adsidue   subnascens profluat ignis,            [ ]
 66                summo cana iugo   cohibet, mirabile dictu,              [1]
 67                uicinam flammis   glaciem, aeternoque rigore            [ ]
 68             ardentes   horrent scopuli:   stat uertice celsi           [ ]
 69         collis hiemps   calidaque niuem   tegit atra fauilla.          [ ]
 70            quid referam Aeolio   regnatas nomine terras                [ ]
 71              uentorumque domos   atque addita claustra procellis?      [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
 72              hic uersi penitus   Pelopea ad regna Pachyni              [ ]
 73                  pulsata Ionio   respondent saxa profundo.             [1]
 74            hic contra   Libyamque situm   Caurosque furentis           [ ]
 75                 cernit deuexas   Lilybaeon nobile chelas.              [ ]
 76                at, qua diuersi   lateris frons tertia terrae           [ ]?
 77              uergit in Italiam   prolato ad litora dorso,              [ ]
 78                celsus harenosa   tollit se mole Pelorus.               [2]
 79              his longo   mitis placide   dominator in aeuo             [ ]
 80            praefuerat   terris Hieron,   tractare sereno               [ ]
 81               imperio   uulgum pollens   et pectora nullo              [ ]
 82               parentum exagitare metu, pactamque per aras              [ ]!
 83          haud facilis   temerare fidem   socialia iura                 [ ]
 84                Ausoniis multos   seruarat casta per annos.             [ ]
 85          uerum, ubi fata uirum   fragili soluere senecta,              [ ]
 86                primaeuo cessit   sceptrum exitiale nepoti,             [ ]
 87           et placida indomitos   accepit regia mores.                  [ ]
 88             namque bis octonis   nondum rex praeditus annis            [ ]
 89               caligare alto in   solio nec pondera regni               [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)           8:00
 90         posse pati et   nimium fluxis   confidere rebus.               [ ]
 91           iamque breui nullum,   delicta tuentibus armis,              [ ]
 92              fas notum ignotum  -que nefas. uilissima regi             [ ]
 93         cura pudor.   tam praecipiti   materna furori                  [ ]?
 94            Pyrrhus origo dabat   stimulos proauique superbum           [ ]
 95              Aeacidae genus at  -que aeternus carmine Achilles.        [ ]
 96             ergo ardor subitus   Poenorum incepta fouendi,             [ ]
 97        nec sceleri   mora: iam iungit   noua foedera, pacto            [ ]
 98             cederet ut Siculis   uictor Sidonius oris.                 [ ]
 99            sed stabant Poenae,   tumulumque negabat Erinys,            [ ]
100           qua modo pactus erat   socium non cernere, terra.            [ ]
101             saeuos namque pati   fastus iuuenemque cruento             [ ]
102             flagrantem luxu et   miscentem turpia diris                [ ]
103            haud ultra faciles,   quos ira metusque coquebat,           [2]
104             iurati obtruncant.   nec iam modus ensibus: addunt         [ ]
105             femineam caedem at  -que insontum rapta sororum            [ ]
106            corpora prosternunt   ferro. noua saeuit in armis           [ ]
107              libertas   iactatque iugum:   pars Punica castra,         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
108            pars Italos   et nota uolunt,   nec turba furentum          [ ]
109              defit quae neutro   sociari foedere malit.                [ ]
110                tali Trinacriae   motu rebusque Sicanis                 [ ]?
111                 exitio   regis trepidis,   sublimis honore             [ ]
112             (tertia nam Latios   renouarat purpura fasces)             [ ]
113              Marcellus classem   Zanclaeis appulit oris.               [ ]
114          atque ubi cuncta uiro   caedesque exposta tyranni             [ ]
115            ambiguaeque hominum   mentes, Carthaginis arma              [ ]
116         quos teneant   et quanta locos,   quod uulgus amicum           [ ]
117              duret Troiugenis,   quantos Arethusa tumores              [ ]
118            concipiat   perstetque suas   non pandere portas,           [ ]
119            incumbit   bello ac totam   per proxima raptim              [ ]
120               armorum effundit   flammato pectore pestem.              [ ]
121             non aliter Boreas,   Rhodopes a uertice praeceps           [1]
122               cum sese immisit   decimoque uolumine pontum             [ ]
123             expulit in terras,   sequitur cum murmure molem            [ ]
124                eiecti maris et   stridentibus adfremit alis.           [ ]
125                prima Leontinos   uastarunt proelia campos,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
126                regnatam   diro quondam   Laestrygone terram.           [ ]
127               instabat ductor,   cui tarde uincere Graias              [ ]
128            par erat ac   uinci turmas.   ruit aequore toto             [ ]
129             (femineum   credas maribus   concurrere uulgum)            [ ]
130             et Cereri placitos   fecundat sanguine campos.             [ ]
131             sternuntur passim,   pedibusque euadere letum              [ ]
132              eripuit   rapidus Mauors.   nam ut cuique salutem         [ ]
133          promisit   fuga, praeueniens   dux occupat ense.              [ ]
134       'ite, gregem   metite imbellem ac   succidite ferro:'            [ ]
135              clamat cunctantis   urgens umbone cateruas                [ ]
136                'pigro luctandi   studio certamen in umbra              [ ]
137          molle pati   docta et gaudens   splendescere oliuo            [ ]
138           stat, mediocre decus   uincentum, ignaua iuuentus.           [ ]
139          haec laus sola datur,   si uiso uincitis hoste.'              [ ]?
140                 ingruit audito   ductore exercitus omnis,              [ ]
141        solaque, quod superest,   secum certamina norunt,               [ ]
142           quis dextra antistet   spoliisque excellat opimis.           [ ]
143              Euboici   non per scopulos   inlisa Caphereo              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)          12:00
144              Euripi   magis unda furit,   pontumue sonantem            [ ]?
145                  eicit angusto   uiolentius ore Propontis,             [ ]
146              nec feruet   maiore fretum   rapiturque tumultu           [2]
147           quod ferit Herculeas   extremo sole columnas.                [ ]?
148             mite tamen dextrae   decus inter proelia tanta             [ ]
149                  enituit fama.   miles Tyrrhenus (Asilo                [ ]?
150           nomen erat)   captus quondam ad   Trasimenna fluenta,        [ ]
151            seruitium facile et   dominantis mollia iussa               [ ]
152               expertus Beryae,   patrias remearat ad oras              [ ]
153           sponte fauentis eri,   repetitisque impiger armis            [ ]
154           tum ueteres   Siculo casus   Mauorte piabat.                 [1]
155           atque is, dum medios   inter fera proelia miscet,            [ ]
156                inlatus Beryae,   cui, pacta ad regia misso             [ ]
157             Poenorum a populis   sociataque bella gerenti,             [1]
158                  aerato cassis   munimine clauserat ora,               [1]?
159                inuadit   ferro iuuenem   trepideque ferentem           [ ]
160             instabilis   retro gressus   prosternit harena.            [ ]
161                at miser audita   uictoris uoce trementem               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
162           cunctantemque animam   Stygia ceu sede reducens,             [ ]
163               cassidis a mento   male fidae uincula rumpit             [ ]
164             iungebatque preces   atque addere uerba parabat.           [ ]
165          sed subito aspectu et   noto conterritus ore                  [ ]
166             Tyrrhenus   ferrumque manu   reuocauit et ultro            [ ]
167               talia cum gemitu   lacrimis effudit obortis:             [ ]
168         'ne, quaeso,   supplex lucem   dubiusque precare:              [ ]
169             fas hostem   seruare mihi.   multo optimus ille            [ ]
170            militiae,   cui postremum est   primumque, tueri            [ ]
171             inter bella fidem:   tu letum euadere nobis                [ ]?
172          das prior et   seruas nondum   seruatus ab hoste.             [ ]
173          haud equidem   dignum memet,   quae tristia uidi,             [ ]
174              abnuerim   dignumque iterum in   peiora reuolui,          [ ]
175           si tibi per   medios ignis   mediosque per ensis             [ ]
176          non dederit   mea dextra uiam.'   sic fatur et ultro          [ ]
177                  attollit uita  -que exaequat munera uitae.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
178            at, compos   Sicula primum   certaminis ora                 [1]
179              coepti, Marcellus   uictricia signa quieto                [ ]
180             agmine progrediens   Ephyraea ad moenia uertit.            [ ]
181                inde Syracosias   castris circumdedit arces.            [ ]
182             sed ferri   languebat amor.   sedare monendo               [ ]
183         pectora caeca uirum at  -que iras euellere hauebat.            [ ]?
184          nec (renuant   si forte sibi et   si mitia malle              [ ]
185            credant esse metum)   laxis seruatur omissa                 [ ]
186             obsidio claustris:   quin contra intentior ipse            [ ]
187              inuigilat cautis,   fronte imperterritus, armis           [ ]
188               et struit arcana   necopina pericula cura.               [ ]?
189             haud secus Eridani   stagnis ripaue Caystri                [ ]
190             innatat albus olor   pronoque immobile corpus              [ ]
191        dat fluuio et   pedibus tacitas   eremigat undas.               [1]
192           interea,   dum incerta labat   sententia clausis,            [ ]
193             exciti   populi atque urbes   socia arma ferebant:         [1]
194              incumbens   Messena freto   minimumque reuulsa            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)          16:00
195             discreta Italia at  -que Osco memorabilis ortu:            [1]
196        tum Catane,   nimium ardenti   uicina Typhoeo                   [ ]?
197              et generasse pios   quondam celeberrima fratres,          [ ]
198           et cui non   licitum fatis,   Camarina, moueri:              [ ]
199            tum, quae nectareis   uocat ad certamen Hymetton,           [ ]
200            audax Hybla, fauis,   palmaque arbusta Selinus              [ ]
201            et, iusti   quondam portus,   nunc litore solo              [ ]
202              subsidium infidum   fugientibus aequora, Mylae:           [ ]
203             necnon altus Eryx,   necnon e uertice celso                [ ]?
204             Centuripae   largoque uirens   Entella Lyaeo,              [ ]
205              Entella, Hectoreo   dilectum nomen Acestae.               [ ]?
206           non Thapsos,   non e tumulis   glacialibus Acrae             [1]
207             defuerunt.   Agyrina manus   geminoque Lacone              [ ]
208             Tyndaris attollens   sese adfluit. altus equorum           [ ]
209          mille rapit turmam at  -que hinnitibus aëra flammat           [ ]
210            pulueream   uoluens Acragas   ad inania nubem.              [ ]
211          ductor Grosphus erat,   cuius caelata gerebat                 [ ]
212           taurum parma trucem,   poenae monimenta uetustae.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
213             ille, ubi torreret   subiectis corpora flammis,            [ ]
214                mutabat gemitus   mugitibus, actaque ueras              [1]
215          credere erat stabulis   armenta effundere uoces,              [ ]
216            haud impune quidem:   nam dirae conditor artis              [ ]
217               ipse suo moriens   immugit flebile tauro.                [ ]
218          uenit ab amne trahens   nomen Gela, uenit Halaesa             [ ]
219               et qui praesenti   domitant periura Palici               [ ]
220             pectora supplicio,   Troianaque uenit Acesta,              [2]?
221            quique per Aetnaeos   Acis petit aequora fines              [ ]?
222                et dulci gratam   Nereida perluit unda.                 [u]
223               aemulus ille tuo   quondam, Polypheme, calori,           [ ]
224             dum fugit agrestem   uiolenti pectoris iram,               [ ]
225           in tenuis   liquefactus aquas   euasit et hostem             [ ]?
226             et tibi uictricem,   Galatea, immiscuit undam.             [ ]
227              necnon qui potant   Hypsamque Alabimque sonoros           [ ]
228                 et perlucentem   splendenti gurgite Achaten,           [ ]
229        qui fontis,   uage Chrysa, tuos   et pauperis aluei             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
230            Hipparin ac facilem   superari gurgite parco                [2]
231             Pantagian   rapidique colunt   uada flaua Symaethi.        [ ]
232              litora Thermarum,   prisca dotata camena,                 [ ]?
233                 armauere suos,   qua mergitur Himera ponto             [ ]
234               Aeolio,   nam diuiduas   se scindit in oras              [ ]
235              nec minus occasus   petit incita quam petit ortus.        [ ]
236              Nebrodes   gemini nutrit   diuortia fontis,               [1]
237               quo mons Sicania   non surgit ditior umbrae.             [ ]
238             Henna deum   lucis sacras   dedit ardua dextras.           [ ]
239            hic specus ingentem   laxans telluris hiatum                [ ]
240           caecum iter ad manis   tenebroso limite pandit,              [2]
241              qua nouus ignotas   Hymenaeus uenit in oras,              [ ]?
242            hac Stygius quondam   stimulante cupidine rector            [ ]
243              ausus adire diem,   maestoque Acheronte relicto           [ ]
244              egit in illicitas   currum per inania terras.             [ ]
245             tum rapta praeceps   Hennaea uirgine flexit                [ ]
246              attonitos   caeli uisus   lucemque pauentis               [ ]?
247          in Styga rursus equos   et praedam condidit umbris.           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
248               Romanos   Petraea duces,   Romana petiuit                [ ]
249             foedera Callipolis   lapidosique Engyon arui,              [2]
250              Hadranum Ergetium  -que simul telaque superba             [ ]
251           lanigera   Melite et litus   piscosa Calacte,                [ ]
252             quaeque procelloso   Cephaloedias ora profundo             [ ]?
253             caeruleis   horret campis   pascentia cete,                [ ]
254               et qui correptas   sorbentem uerticis haustu             [ ]
255           atque iterum e fundo   iaculantem ad sidera puppis           [ ]
256                  Tauromenitana   cernunt de sede Charybdim.            [2]
257           haec Latium manus et   Laurentia signa fouebat.              [ ]
258               cetera Elissaeis   aderat gens Sicana uotis.             [ ]
259          mille Agathyrna dedit   perflataque Trogilos Austris,         [ ]
260                mille Thoanteae   sedes Phacelina Dianae.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)          20:00
261              tergemino   uenit numero   fecunda Panhormos,             [2]
262             seu siluis   sectere feras   seu retibus aequor            [ ]
263              uerrere seu caelo   libeat traxisse uolucrem.             [ ]
264            non Herbesos iners,   non Naulocha pigra pericli            [ ]
265           sederunt,   non frondosis   Morgentia campis                 [ ]
266           abstinuit   Marte infido.   comitata Menaeis                 [ ]?
267            uenit Amastra uiris   et paruo nomine Tisse                 [ ]
268             et Netum et Mutyce   pubesque liquentis Achaeti.           [1]
269          Sidonios   Drepane atque undae   clamosus Helorus             [ ]
270                 et mox seruili   uastata Triocala bello,               [ ]?
271                Sidonios   Arbela ferox   et celsus Ietas               [ ]
272               et bellare Tabas   docilis Cossyraque parua              [ ]
273             nec maior   Megara iunctae   concordibus ausis             [ ]
274             iuuere et   strato Gaulum   spectabile ponto,              [ ]
275             cum sonat alcyones   cantu nidosque natantis               [ ]?
276                  immota gestat   sopitis fluctibus unda.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
277                 ipsa Syracusae   patulos urbs inclita muros            [2]
278                milite collecto   uariisque impleuerat armis.           [ ]
279          ductores   facilem impelli   laetamque tumultus               [ ]
280               uaniloquo plebem   furiabant insuper ore:                [2]
281         numquam hoste intratos   muros et quattuor arces,              [ ]
282                et Salaminiacis   quantam Eoisque tropaeis              [ ]?
283                 ingenio portus   urbs inuia fecerit umbram,            [ ]
284             spectatum proauis:   ter centum ante ora triremes          [ ]
285               unum naufragium,   mersasque impune profundo             [ ]
286             clade pharetrigeri   subnixas regis Athenas.               [ ]
287            flammabant   uulgum geniti   Carthagine fratres,            [ ]
288             Poeni matre genus,   sed quos, sub crimine pulsus          [1]
289                urbe Syracosia,   Libycis eduxerat oris                 [1]?
290            Trinacrius genitor,   geminaque a stirpe parentum           [1]
291                astus miscebant   Tyrios leuitate Sicana.               [ ]
292           quae cernens ductor,   postquam immedicabile uisum           [ ]
293           seditio, atque ultro   bellum surgebat ab hoste,             [ ]
294                 testatus diuos   Siculorum amnesque lacusque           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
295            et fontis,   Arethusa, tuos,   ad bella uocari              [ ]
296           inuitum   (quae sponte diu   non sumpserit, hostem           [ ]
297            induere arma sibi),   telorum turbine uasto                 [ ]?
298               adgreditur muros   atque armis intonat urbi.             [ ]
299            par omnis   simul ira rapit,   certantque ruuntque.         [ ]
300              turris multiplici   surgens ad sidera tecto               [ ]
301               exibat,   tabulata decem   cui crescere Graius           [ ]
302              fecerat et multas   nemorum consumpserat umbras.          [ ]
303            armatam hinc   igni pinum   deuoluere saxa                  [ ]
304            certabant   calidaeque picis   diffundere pestem.           [ ]
305           huic procul ardentem   iaculatus lampada Cimber              [ ]
306              conicit et lateri   telum exitiabile figit.               [ ]?
307               pascitur adiutus   Vulcanus turbine uenti,               [ ]
308          gliscentemque trahens   turris per uiscera labem              [ ]
309        perque altam   molem et totiens   nascentia tecta               [ ]
310        scandit ouans   rapidusque uorat   crepitantia flammis          [ ]
311             robora et, ingenti   simul exundante uapore                [ ]
312              ad caelum, uictor   nutantia culmina lambit.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)          24:00
313            implentur   fumo et nebula   caliginis atrae,               [1]
314             nec cuiquam euasisse datur, ceu fulminis ictu              [ ]!
315          correptae   rapido in cineres   abiere ruinae.                [ ]
316            par contra   pelago miseris   fortuna carinis.              [ ]
317        namque ubi se   propius tectis   urbique tulere,                [ ]
318               qua portus muris   pacatas adplicat undas,               [ ]
319                 improuisa nouo   pestis conterruit astu.               [1]
320           trabs fabre teres at  -que erasis undique nodis              [2]
321               nauali   similis malo   praefixa gerebat                 [1]
322              uncae tela manus:   ea celso ex aggere muri               [ ]
323                bellantis curui   rapiebat in aëra ferri                [ ]
324             unguibus et mediam   reuocata ferebat in urbem.            [ ]
325             nec solos   uis illa uiros,   quin saepe triremem          [ ]
326             belligerae   rapuere trabes,   cum desuper actum           [ ]
327             incuterent   puppi chalybem   morsusque tenacis.           [ ]
328              qui, simul adfixo   uicina in robora ferro                [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
329            sustulerant   sublime ratem,   miserabile uisu,             [ ]
330             per subitum rursus   laxatis arte catenis                  [ ]?
331              tanta praecipitem   reddebant mole profundo               [ ]
332             ut totam haurirent   undae cum milite puppem.              [ ]
333             his super insidiis   angusta foramina murus                [ ]
334             arte cauata dabat,   per quae clam fundere tela            [ ]
335           tutum erat, opposito   mittentibus aggere ualli.             [ ]
336         nec sine fraude labos,   arta ne rursus eodem                  [1]?
337           spicula ab hoste uia   uicibus contorta redirent.            [ ]
338          calliditas   Graia atque astus   pollentior armis             [ ]
339             Marcellum   tantasque minas   terraque marique             [ ]
340              arcebat,   stabatque ingens   ad moenia bellum.           [ ]
341            uir fuit Isthmiacis   decus immortale colonis,              [ ]
342            ingenio   facile ante alios   telluris alumnos,             [ ]
343          nudus opum,   sed cui caelum   terraeque paterent.            [ ]
344          ille, nouus   pluuias Titan   ut proderet ortu                [ ]
345             fuscatis   tristis radiis,   ille, haereat anne            [ ]
346             pendeat instabilis   tellus, cur foedere certo             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
347             hunc adfusa globum   Tethys circumliget undis              [ ]
348              nouerat atque una   pelagi lunaeque labores,              [1]?
349               et pater Oceanus   qua lege effunderet aestus.           [ ]
350                non illum mundi   numerasse capacis harenas             [ ]
351           uana fides.   puppis etiam   constructaque saxa              [ ]
352               feminea   traxisse ferunt   contra ardua dextra.         [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 315
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 14,353-688 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: