File n. 315 – 25:56 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 316
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 315 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 14,353-688 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)           0:00
353         hic dum Italum   ductorem astu   Teucrosque fatigat,           [ ]
354               adnabat   centum late   Sidonia uelis                    [ ]
355            classis subsidio et   scindebat caerula rostris.            [ ]
356             erigitur   subitas in spes   Arethusia proles              [ ]
357               adiungitque suas   portu progressa carinas.              [ ]?
358            nec contra Ausonius   tonsis aptare lacertos                [ ]
359             addubitat   mersisque celer   fodit aequora remis.         [ ]
360             uerberibus   torsere fretum:   salis icta frequenti        [ ]
361               albescit   pulsu facies,   perque aequora late           [ ]
362                 spumat canenti   sulcatus gurgite limes.               [ ]
363            insultant   pariter pelago, ac   Neptunia regna             [ ]
364                tempestate noua   trepidant. tum uocibus aequor         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
365            personat, et clamat   scopulis clamoris imago.              [ ]
366                ac iam diffusus   uacua bellator in unda                [ ]
367              cornibus ambierat   patulos ad proelia fluctus,           [ ]
368                nauali claudens   umentem indagine campum:              [ ]
369              ac simili   curuata sinu   diuersa ruebat                 [ ]?
370             classis et artabat   lunato caerula gyro.                  [ ]?
371           nec mora: terrificis   saeuae stridoribus aeris,             [ ]
372              per uacuum   late cantu   resonante profundum,            [ ]?
373              increpuere tubae,   quis excitus aequore Triton           [ ]
374                 expauit tortae   certantia murmura conchae.            [ ]
375            uix meminere maris:   tam uasto ad proelia nisu             [ ]
376                incumbunt proni   positisque in margine puppis          [1]
377               extremae plantis   nutantes spicula torquent.            [ ]
378              sternitur effusis   pelagi media area telis,              [ ]
379             celsaque anhelatis   exurgens ictibus alnus                [2]
380               caerula nigranti   findit spumantia sulco.               [ ]
381            ast aliae latera at  -que incussi roboris ictu              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
382               detergent remos,   aliae per uiscera pinus               [ ]
383                 tramissis ipso   retinentur uulnere rostris            [ ]
384         quo retinent.   medias inter   sublimior ibat                  [ ]
385              terribilis   uisu puppis,   qua nulla per omne            [ ]
386          egressa est   Libycis maior   naualibus aeuum.                [ ]
387         sed quater haec centum   numeroso remige pontum                [2]
388               pulsabat tonsis,   ueloque superba capaci                [1]
389           cum rapidum hauriret   Borean et cornibus omnis              [ ]
390             colligeret flatus,   lento se robore agebat,               [ ]?
391             intraret   fluctus solis   ceu pulsa lacertis:             [ ]
392            procurrunt   leuitate agili   docilesque regentis           [ ]
393                audiuisse manum   Latio cum milite puppes.              [ ]
394              has ut per laeuum   uenientis aequor Himilco              [ ]
395              in latus obliquas   iussamque incurrere proram            [ ]
396           conspexit,   propere diuis   in uota uocatis                 [1]
397              aequoris, intento   uolucrem de more sagittam             [ ]
398           adsignat   neruo, utque oculis   librauit in hostem          [ ]
399            et calamo   monstrauit iter,   diuersa relaxans             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)           4:00
400                brachia deduxit   uultu comitante per auras             [ ]
401             in uulnus telum ac   residentis puppe magistri             [ ]
402              adfixit   plectro dextram.   nec deinde regenda           [ ]
403             puppe manus ualuit   flectenti immortua clauo.             [ ]
404        dumque ad opem accurrit   ceu capta nauita puppe,               [ ]
405             ecce iterum   fatoque pari   neruoque sagitta              [1]
406             in medium   perlapsa globum   transuerberat ictu           [ ]
407                orba gubernacli   subeuntem munera Taurum.              [ ]?
408                inrumpit   Cumana ratis,   quam Corbulo ductor          [2]
409             lectaque complebat   Stabiarum litore pubes.               [ ]
410            numen erat   celsae puppis   uicina Dione.                  [ ]
411              sed superingestis   propior quia subdita telis            [ ]
412              bella capessebat,   media subsedit in unda                [ ]
413             diuisitque fretum.   clamantum spumeus ora                 [ ]
414           Nereus implet aquis,   palmaeque, trahente profundo,         [ ]
415            luctantum   frustra summis   in fluctibus extant.           [ ]
416                hic audax   ira magno   per caerula saltu               [ ]
417           Corbulo transgressus   (nam textam robore turrim             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
418             appulerant   nexae ferri   compage triremes)               [ ]
419                euadit   tabulata super   flammaque comantem            [ ]
420              multifida   pinum celso   de culmine quassat.             [2]?
421              inde atros alacer   pastosque bitumine torquet,           [1]
422               ammentante Noto,   Poenorum aplustribus ignes.           [ ]
423                intrat diffusos   pestis Vulcania passim                [ ]
424          atque implet   dispersa foros:   trepidatur omisso            [ ]
425                summis remigio,   sed enim tam rebus in artis           [ ]
426             fama mali   nondum tanti   penetrarat ad imos.             [ ]
427             at rapidus feruor,   per pinguis unguine taedas            [ ]
428              inlapsus, flammis   uictricibus insonat alueo.            [ ]
429          qua nondum   tamen intulerat   uim Dardana lampas             [ ]
430             parcebatque uapor,   saxorum grandine dirus                [ ]
431                arcebat   fatumque ratis   retinebat Himilco.           [ ]
432           hic miser, igniferam   dum uentilat aëre pinum,              [ ]
433                    murali saxo   per lubrica sanguine transtra         [ ]?
434            uoluitur in fluctus   Lycchaei uulnere Cydnus.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
435               fax nidore graui   foedauit comminus auras               [1]
436             ambusto instridens   pelago, ferus inde citatum            [ ]
437                missile adorata   contorquet Sabratha puppe             [2]
438             (Hammon numen erat   Libycae gentile carinae               [ ]
439            cornigeraque sedens   spectabat caerula fronte):            [ ]
440        'fer, pater, adflictis,   fer,' ait 'Garamantice uates,         [ ]
441        rebus opem inque Italos   da certa effundere tela.'             [ ]
442              has inter   uoces tremulo   uenit agmine cornus           [ ]
443                et Neptunicolae   transuerberat ora Telonis.            [ ]
444              urgebant   nihilo leuius   iam in limine mortis,          [ ]
445          quos fuga praecipitis   partem glomerarat in unam             [ ]
446         puppis, adhuc   uacuam taedae.   sed, proxima cursu            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)           8:00
447                fulmineo populatus, ineuitabilis ardor                  [3]!
448              correptam flammis   inuoluit ouantibus alnum.             [ ]
449           primus, ope aequorei   funis delapsus in undas,              [ ]?
450             qua nondum Stygios   glomerabat Mulciber aestus,           [ ]
451              ambustus   socium remis   aufertur Himilco.               [ ]
452               proxima nudarunt   miserandi fata Batonis                [2]
453               desertam   ductore ratem.   bonus ille per artem         [ ]
454                  crudo luctari   pelago atque exire procellas.         [ ]?
455             idem, quid Boreas,   quid uellet crastinus Auster,         [ ]
456            anteibat,   nec peruigilem   tu fallere uultum              [ ]
457              obscuro   quamuis cursu,   Cynosura, ualeres.             [ ]?
458          is, postquam aduersis   nullus modus, 'accipe nostrum,        [ ]
459        Hammon, sanguinem,' ait   'spectator cladis iniquae.'           [ ]
460         atque acto in   pectus gladio,   dextra inde cruorem           [ ]
461               excipit et large   sacra inter cornua fundit.            [ ]
462             hos inter Daphnis,   deductum ab origine nomen             [ ]
463             antiqua,   fuit infelix,   cui linquere saltus             [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
464                et mutare casas   infido marmore uisum.                 [1]?
465          at princeps   generis quanto   maiora parauit                 [ ]?
466                 intra pastorem   sibi nomina! Daphnin amarunt          [ ]
467               Sicelides Musae,   dexter donauit auena                  [ ]
468            Phoebus Castalia et   iussit, proiectus in herba            [ ]
469             si quando caneret,   laetos per prata, per arua            [ ]
470           ad Daphnin   properare greges   riuosque silere.             [ ]
471               ille ubi septena   modulatus harundine carmen            [ ]?
472               mulcebat siluas,   non umquam tempore eodem              [ ]
473                 Siren adsuetos   effudit in aequore cantus,            [ ]?
474               Scyllaei   tacuere canes,   stetit atra Charybdis,       [ ]
475             et laetus scopulis   audiuit iubila Cyclops.               [ ]
476            progeniem hauserunt   et nomen amabile flammae.             [ ]
477             innatat ecce super   transtris fumantibus asper            [ ]
478              Ornytos ac longam   sibimet facit aequore mortem,         [ ]
479               qualis Oiliades,   fulmen iaculante Minerua,             [ ]
480             surgentis   domuit fluctus   ardentibus ulnis.             [ ]
481           transigitur   ualida medius,   dum se adleuat, alni          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
482             cuspide Marmarides   Sciron. pars subnatat unda            [ ]
483           membrorum,   pars extat aquis   totumque per aequor          [ ]
484              portatur, rigido,   miserandum, immortua rostro.          [ ]
485              accelerant puppes   utrimque atque ora ruentum            [ ]
486              sanguinei feriunt   remorum aspergine rores.              [ ]
487                ipse adeo senis   ductor Rhoeteius ibat                 [2]
488             pulsibus et ualido   superabat remige uentos.              [ ]
489          quam rapidis   puppem manibus   frenare Lilaeus               [ ]
490             dum temptat, saeua   truncatur membra bipenni,             [ ]
491              ac fert haerentis   trabibus ratis incita palmas.         [ ]
492               Sicania Aeoliden   portabant transtra Podaetum.          [ ]
493             hic, aeuo quamquam   nondum excessisset ephebos,           [ ]
494              seu laeui   traxere dei,   seu feruida corda              [ ]
495                nec sat maturus   laudum bellique cupido,               [ ]
496               arma puer niueis   aptarat picta lacertis                [ ]
497              et freta gaudebat   celsa turbare Chimaera.               [ ]
498           iamque super Rutula,   super et Garamantide pinu             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)          12:00
499           ibat ouans,   melior remo   meliorque sagitta,               [ ]
500              et iam turrigerum   demerserat aequore Nessum.            [ ]
501           heu puero   male suada rudi   noua gloria pugnae!            [ ]
502             dum cristam galeae   trucis exuuiasque precatur            [ ]
503               de duce Marcello   superos temerarius, hasta             [ ]
504               excepit   raptim uulnus   letale remissa,                [ ]
505        pro qualis!   seu splendentem   sub sidera nisu                 [ ]
506               exigeret discum,   iaculo seu nubila supra               [ ]
507             surgeret, aligeras   ferret seu puluere plantas            [ ]
508            uix tacto,   uel dimensi   spatia improba campi             [ ]
509              transiret   uelox saltu,   decuere labores.               [ ]
510        sat prorsus,   sat erat decoris   discrimine tuto,              [ ]
511          sat laudis,   cur facta, puer,   maiora petebas?              [ ]
512            illum, ubi labentem   pepulerunt tela sub undas,            [ ]
513                 ossa Syracosio   fraudatum naufraga busto,             [ ]
514         fleuerunt   freta, fleuerunt   Cyclopia saxa                   [2]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
515               et Cyane  et Anapus et Ortygie  Arethusa.                [ ]!
516             parte alia Perseus   (puppem hanc Tiberinus agebat)        [ ]
517               quaque uehebatur   Crantor Sidonius Io                   [2]
518             concurrunt   iniecta ligant   hinc uincula ferri           [ ]
519      atque illinc,   steteruntque rates   ad proelia nexae.            [ ]
520           nec iaculo aut longe   certatur harundine fusa:              [ ]
521             comminus et gladio   terrestria proelia miscent.           [ ]
522              perrumpunt Itali,   qua caedes prima reclusit             [ ]?
523            monstrauitque uiam;   uasta sed mole catenas                [ ]
524                hortatur socios   et uincla abrumpere ferri             [ ]
525               ac parat hostili   resoluta puppe receptos               [2]?
526           auehere et   paribus pelago   diducere ab armis -            [1]
527              Aetnaeo   Polyphemus erat   nutritus in antro             [ ]
528            atque inde antiquae   nomen feritatis amabat.               [ ]
529               ubera praebuerat   paruo lupa, corporis alti             [ ]
530              terribilis moles,   mens aspera, uultus in ira            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
531            semper et ad caedes   Cyclopia corde libido.                [ ]
532                isque relaxatis   membrorum pondere uinclis             [ ]
533            impulerat puppim et   mergebat gurgite tonsas               [ ]
534             duxissetque ratem,   pressa Laronius hasta                 [ ]?
535                ni propere duro   nitentem exurgere uelox               [2]?
536              adfixet transtro.   uix morte incepta remittit:           [ ]
537            namque manus seruat   dum suetos languida ductus,           [ ]
538                ignauum   summo traxit   super aequore remum.           [ ]
539               perculsi   cuneo Poeni   densentur in unum,              [ ]
540       quod caret hoste, latus,   subito cum pondere uictus,            [ ]
541               insiliente mari,   summergitur alueus undis.             [ ]
542            scuta uirum cristae  -que et inerti spicula ferro           [ ]
543                tutelaeque deum   fluitant. hic robore fracto           [ ]
544          pugnat inops Chalybis   seseque in proelia rursus             [ ]
545               armat naufragio,   remis male feruidus ille              [ ]?
546              festinat   spoliare ratem,   discrimine nullo             [ ]
547              nautarum interdum   conuulsa sedilia torquens.            [ ]
548          non plectro ratis aut   frangendae in uulnera prorae          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
549            parcitur, et pelago   repetuntur nantia tela.               [ ]
550           uulneribus   patulis intrat   mare. mox sua ponto            [ ]
551              singultante anima   propulsa refunditur unda.             [ ]?
552          nec desunt,   qui correptos   complexibus artis               [ ]
553           immergant pelago et,   iaculis cessantibus, hostem           [ ]
554            morte sua perimant.   remeantum gurgite mentes              [ ]
555           crudescunt,   ac pro ferro   stat fluctibus uti.             [ ]
556              haurit sanguineus   contorta cadauera uertex.             [ ]
557         hinc clamor,   gemitus illinc   mortesque fugaeque             [ ]
558              remorumque fragor   flictuque sonantia rostra.            [ ]
559               perfusum   bello feruet   mare. fessus acerbis           [ ]
560            terga fuga   celeri Libyae   conuertit ad oras              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)          16:00
561                    exigua sese   furatus Himilco carina.               [2]?
562                concessere mari   tandem Graiusque Libysque,            [ ]
563                et iam captiuae   uinclis ad litora longo               [ ]
564                ordine ducuntur   puppes. flagrantibus alto             [ ]
565            stant aliae taedis.   splendet lucente profundo             [ ]
566           Mulciber, et tremula   uibratur imagine pontus.              [ ]
567              ardet nota fretis   Cyane pennataque Siren,               [ ]
568               ardet et Europe,   niuei sub imagine tauri               [ ]?
569           uecta Ioue ac prenso   tramittens aequora cornu,             [ ]?
570             et quae fusa comas   curuum per caerula piscem             [ ]
571                  Nereis umenti   moderatur roscida freno.              [ ]
572               uritur undiuagus   Python et corniger Hammon             [ ]
573              et, quae Sidonios   uultus portabat Elissae,              [ ]
574          bis ternis   ratis ordinibus   grassata per undas.            [ ]
575            at uinclis trahitur   cognata in litora Anapus              [ ]
576            Gorgoneasque ferens   ad sidera Pegasus alas.               [ ]
577              ducitur et Libyae   puppis signata figuram                [ ]
578                et Triton captiuus et ardua rupibus Aetne,              [ ]!

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
579           spirantis   rogus Enceladi,   Cadmeaque Sidon.               [ ]
580         nec mora, tum trepidos   hac clade inrumpere muros             [ ]
581            signaque ferre deum   templis iam iamque fuisset,           [ ]
582              ni subito importuna lues inimicaque pestis,               [ ]!
583                  inuidia diuum   pelagique labore parata,              [ ]
584                polluto miseris   rapuisset gaudia caelo.               [1]
585            criniger aestiferis   Titan feruoribus auras                [ ]
586              et patulam Cyanen   lateque palustribus undis             [1]
587              stagnantem Stygio   Cocyti oppleuit odore                 [ ]?
588             temporaque autumni   laetis florentia donis                [ ]
589                foedauit rapido  -que accendit fulminis igni.           [ ]
590              fumabat   crassus nebulis   caliginis aër,                [ ]
591               squalebat tellus   uitiato feruida dorso                 [ ]
592         nec uictum   dabat aut ullas   languentibus umbras,            [ ]
593               atque ater picea   uapor expirabat in aethra.            [ ]
594              uim primi   sensere canes.   mox nubibus atris            [2]
595               fluxit deficiens   penna labente uolucris.               [ ]?
596            inde ferae   siluis sterni.   tum serpere labes             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)          20:00
597         Tartarea atque haustis   populari castra maniplis.             [2]
598            arebat   lingua, et gelidus   per uiscera sudor             [ ]
599                corpore manabat   tremulo. descendere fauces            [2]
600               abnuerant siccae   iussorum alimenta ciborum.            [ ]
601                aspera pulmonem   tussis quatit, et per anhela          [ ]
602                igneus efflatur   sitientum spiritus ora.               [ ]
603            lumina ferre grauem   uix sufficientia lucem                [ ]
604              unca nare iacent,   saniesque immixta cruore              [1]
605              expuitur, membris  -que cutis tegit ossa peresis.         [ ]
606            heu dolor! insignis   notis bellator in armis               [ ]
607               ignauo   rapitur leto.   iactantur in ignem              [1]
608            dona superba uirum,   multo Mauorte parata.                 [ ]?
609             succubuit   medicina malis.   cumulantur aceruo            [ ]
610            labentum et   magno cineres   sese aggere tollunt.          [ ]
611           passim etiam   deserta iacent   inhumataque late             [ ]
612            corpora, pestiferos   tetigisse timentibus artus.           [ ]
613                serpit pascendo   crescens Acherusia pestis             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
614             nec leuiore quatit   Trinacria moenia luctu                [ ]
615              Poenorumque parem   castris fert atra laborem.            [ ]
616               aequato   par exitio et   communis ubique                [ ]?
617           ira deum atque eadem   leti uersatur imago.                  [ ]
618           nulla tamen   Latios fregit   uis dura malorum,              [ ]
619               incolumi   ductore, uiros,   clademque rependit          [ ]
620           unum inter   strages tutum   caput. ut grauis ergo           [ ]
621               primum letiferos   repressit Sirius aestus,              [ ]
622              et minuere auidae   mortis contagia pestes,               [ ]
623              ceu, sidente Noto   cum se maria alta reponunt,           [ ]
624               propulsa inuadit   piscator caerula cumba,               [ ]
625             sic tandem ereptam   morbis grassantibus armat             [ ]
626               Marcellus pubem,   lustratis rite maniplis.              [ ]
627            circumstant alacres   signa auditisque tubarum              [ ]
628                respirant laeti   clangoribus. itur in hostem,          [ ]
629            et, si fata ferant,   iuuat inter proelia ferro             [1]
630           posse mori.   socium miseret,   qui sorte pudenda            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
631            in morem pecudum effudere cubilibus atris                   [u]!
632             inlaudatam animam.   tumulos inhonoraque busta             [ ]
633           respiciunt,   et uel nullo   iacuisse sepulcro               [ ]
634                 quam debellari   morbis placet. ardua primus           [ ]?
635             ad muros   dux signa rapit.   tenuata iacendo              [ ]
636             et macie in galeis   abscondunt ora, malusque,             [ ]
637             ne sit spes hosti,   uelatur casside pallor.               [ ]
638              infundunt rapidum   conuulsis moenibus agmen              [ ]
639             condensique ruunt:   tot bellis inuia tecta                [ ]
640            totque uno introitu   capiuntur militis arces.              [ ]
641             totum, qua uehitur   Titan, non ulla per orbem             [ ]
642            tum sese Isthmiacis   aequassent oppida tectis.             [ ]
643               tot delubra deum   totque intra moenia portus,           [ ]
644            adde fora et celsis   suggesta theatra columnis             [ ]
645              certantisque mari   moles, adde ordine longo              [1]
646             innumeras   spatioque domos   aequare superbas             [ ]
647           rura. quid, inclusos   porrecto limite longis                [ ]
648            porticibus   sacros iuuenum   certamine lucos?              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)          24:00
649              quid tot captiuis   fulgentia culmina rostris             [ ]
650             armaque fixa deis,   aut quae Marathonius hostis           [ ]
651             perdidit aut Libya   quae sunt aduecta subacta?            [ ]
652                hic Agathocleis   sedes ornata tropaeis,                [ ]
653              hic mites   Hieronis opes;   hic sancta uetustas          [ ]?
654             artificum manibus.   non usquam clarior illo               [ ]
655                gloria picturae   saeclo; non aera iuuabat              [ ]?
656            quem scire Ephyren;   fuluo certauerit auro                 [ ]
657               uestis spirantis   referens subtemine uultus -           [ ]
658            quae radio   caelat Babylon   uel murice picto              [ ]
659      laeta Tyros,   quaeque Attalicis   uariata per artem              [ ]
660              aulaeis   scribuntur acu aut   Memphitide tela.           [ ]
661              iam simul argento   fulgentia pocula, mixta               [ ]
662            quis gemma   quaesitus honos,   simulacra deorum            [ ]
663            numen ab arte datum   seruantia; munera Rubri               [ ]
664                praeterea ponti   depexaque uellera ramis,              [ ]?
665          femineus   pudor. his tectis   opibusque potitus              [ ]
666               Ausonius ductor,   postquam sublimis ab alto             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
667                aggere despexit   trepidam clangoribus urbem,           [ ]
668            inque suo   positum nutu,   stent moenia regum              [ ]
669             an nullos   oriens uideat   lux crastina muros,            [ ]
670               ingemuit   nimio iuris   tantumque licere                [ ]
671             horruit et propere   reuocata militis ira                  [1]?
672            iussit stare domos,   indulgens templa uetustis             [ ]
673       incolere at  -que habitare deis.   sic parcere uictis            [ ]
674          pro praeda   fuit, et sese   contenta nec ullo                [ ]
675              sanguine pollutis   plausit Victoria pennis.              [ ]
676             tu quoque ductoris   lacrimas, memorande, tulisti,         [ ]
677              defensor patriae,   meditantem in puluere formas          [ ]
678             nec turbatum animi   tanta feriente ruina.                 [ ]
679             ast relicum uulgus   resoluta in gaudia mente              [ ]
680                certarunt uicti   uictoribus. aemulus ipse              [ ]
681                ingenii superum   seruando condidit urbem.              [ ]
682             ergo extat saeclis   stabitque insigne tropaeum            [ ]
683              et dabit antiquos   ductorum noscere mores.               [ ]
684                felices populi,   si, quondam ut bella solebant,        [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
685        nunc quoque inexhaustas   pax nostra relinqueret urbes!         [ ]
686               at, ni cura uiri   qui nunc dedit otia mundo             [1]?
687               effrenum arceret   populandi cuncta furorem,             [ ]
688               nudassent auidae   terrasque fretumque rapinae.          [ ]
______________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 316
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 15,1-285 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: