File n. 316 – 22:32 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 317
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 316 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 15,1-285 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)           0:00
  1               At noua Romuleum   carpebat cura senatum,                [ ]
  2           quis trepidas gentes   Martemque subiret Hiberum             [ ]
  3                attritis rebus.   geminus iacet hoste superbo           [ ]
  4              Scipio, belligeri   Mauortia pectora fratres.             [ ]?
  5          hinc metus, in Tyrias   ne iam Tartessia leges                [ ]
  6                concedat tellus   propioraque bella pauescat.           [ ]
  7             anxia turba patrum   quasso medicamina maesti              [ ]
  8               imperio   circumspectant   diuosque precantur            [ ]
  9            qui laceris   ausit ductor   succedere castris.             [ ]
 10            absterret   iuuenem patrios   patruique piare               [ ]
 11               optantem   manis tristi   conterrita luctu               [ ]
 12              et reputans annos   cognato sanguine turba:               [ ]?
 13             si gentem petat infaustam, inter busta suorum              [ ]!
 14             decertandum hosti,   qui fregerit arma duorum,             [1]
 15         qui consulta ducum, ac   flagret meliore Gradiuo:              [ ]
 16           nec promptum teneris   immania bella lacertis                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
 17               moliri   regimenque rudi   deposcere in aeuo.            [1]
 18           has lauri   residens iuuenis   uiridante sub umbra           [ ]
 19               aedibus extremis   uoluebat pectore curas,               [ ]
 20          cum subito adsistunt,   dextra laeuaque per auras             [ ]
 21          adlapsae, haud paulum   mortali maior imago,                  [ ]
 22            hinc Virtus, illinc   Virtuti inimica Voluptas.             [ ]
 23             altera Achaemenium   spirabat uertice odorem               [ ]
 24              ambrosias   diffusa comas   et ueste refulgens,           [ ]
 25               ostrum qua fuluo   Tyrium suffuderat auro.               [ ]
 26          fronte decor   quaesitus acu,   lasciuaque crebras            [ ]
 27                  ancipiti motu   iaciebant lumina flammas.             [2]?
 28              alterius   dispar habitus:   frons hirta nec umquam       [ ]
 29               composita   mutata coma,   stans uultus, et ore          [2]?
 30                incessuque uiro   propior laetique pudoris              [ ]
 31            celsa umeros niueae   fulgebat stamine pallae.              [ ]
 32             occupat inde prior   promissis fisa Voluptas:              [ ]
 33      'quis furor hic   non digne puer   consumere bello                [ ]
 34          florem aeui?   Cannaene tibi   grauiorque palude              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)           4:00
 35                Maeonius Stygia   lacus excessere Padusque?             [ ]
 36           quem tandem ad finem   bellando fata lacesses?               [ ]
 37            tune etiam   temptare paras   Atlantica regna               [ ]
 38             Sidoniasque domos?   moneo, certare periclis               [ ]
 39            desine et armisonae   caput obiectare procellae.            [ ]
 40            ni fugis hos ritus,   Virtus te saeua iubebit               [ ]
 41            per medias   uolitare acies   mediosque per ignis.          [ ]
 42          haec patrem   patruumque tuos,   haec prodiga Paulum,         [ ]
 43          haec Decios   Stygias Erebi   detrusit ad undas,              [1]?
 44             dum cineri titulum   memorandaque nomina bustis            [ ]
 45           praetendit   nec sensurae,   quod gesserit, umbrae.          [ ]
 46              at si me   comitere, puer,   non limite duro              [ ]?
 47             iam, tibi decurrat   concessi temporis aetas.              [ ]
 48           haud umquam trepidos   abrumpet bucina somnos,               [ ]
 49           non glaciem Arctoam,   non experiere furentis                [ ]
 50                 ardorem Cancri   nec mensas saepe cruento              [ ]
 51            gramine compositas.   aberunt sitis aspera et haustus       [ ]
 52               sub galea puluis   partique minore labores.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
 53            sed current   albusque dies   horaeque serenae,             [ ]
 54             et molli   dabitur uictu   sperare senectam.               [ ]?
 55              quantas ipse deus   laetos generauit in usus              [ ]
 56             res homini   plenaque dedit   bona gaudia dextra!          [2]
 57           atque idem, exemplar   lenis mortalibus aeui,                [ ]
 58                   imperturbata   placidus tenet otia mente.            [ ]?
 59         illa ego sum, Anchisae   Venerem Simoentos ad undas            [ ]
 60          quae iunxi,   generis uobis   unde editus auctor.             [ ]
 61          illa ego sum,   uerti superum   quae saepe parentem           [ ]
 62           nunc auis in formam,   nunc torui in cornua tauri.           [ ]
 63             huc aduerte aures.   currit mortalibus aeuum,              [ ]
 64            nec nasci   bis posse datur:   fugit hora, rapitque         [ ]
 65              Tartareus torrens   ac secum ferre sub umbras,            [ ]
 66          si qua animo   placuere, negat.   quis luce suprema           [ ]
 67                 dimisisse meas   sero non ingemit horas?'              [ ]?
 68             postquam conticuit   finisque est addita dictis,           [ ]
 69          tum Virtus   'quasnam iuuenem   florentibus' inquit,          [ ]
 70           'pellicis in fraudes   annis uitaeque tenebras,              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
 71            cui ratio et magnae   caelestia semina mentis               [ ]
 72           munere sunt   concessa deum?   mortalibus alti               [ ]!
 73            quantum caelicolae,   tantumdem animalibus isti             [ ]
 74           praecellunt cunctis,   tribuit namque ipsa minores           [ ]
 75              hos terris   Natura deos:   sed foedere certo             [ ]
 76           degeneres   tenebris animas   damnauit Auernis.              [ ]
 77              at, quis aetherii   seruatur seminis ortus,               [ ]
 78             caeli porta patet.   referam quid cuncta domantem          [ ]
 79               Amphitryoniaden?   quid, cui, post Seras et Indos        [ ]
 80                  captiuo Liber   cum signa referret ab Euro,           [ ]?
 81               Caucaseae currum   duxere per oppida tigres?             [ ]
 82                quid suspiratos   magno in discrimine nautis            [ ]
 83              Ledaeos   referam fratres   uestrumque Quirinum?          [ ]
 84      nonne uides,   hominum ut celsos   ad sidera uultus               [ ]
 85             sustulerit deus ac   sublimia finxerit ora,                [ ]
 86         cum pecudes   uolucrumque genus   formasque ferarum            [ ]
 87          segnem atque obscenam   passim strauisset in aluum?           [ ]
 88             ad laudes genitum,   capiat si munera diuum,               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)           8:00
 89                felix ad laudes   hominum genus. huc, age, paulum       [ ]
 90              aspice (nec longe   repetam), modo Roma minanti           [ ]
 91                  impar Fidenae   contentaque crescere asylo            [ ]
 92             quo sese extulerit   dextris: idem aspice, late            [ ]?
 93            florentis   quondam luxus   quas uerterit urbes.            [ ]
 94            quippe nec ira deum   tantum nec tela nec hostes,           [ ]
 95             quantum sola noces   animis inlapsa, Voluptas.             [ ]
 96            Ebrietas   tibi foeda comes,   tibi Luxus et atris          [ ]
 97                circa te semper   uolitans Infamia pennis.              [ ]?
 98          mecum Honor ac Laudes   et laeto Gloria uultu                 [ ]
 99             et Decus ac niueis   Victoria concolor alis.               [ ]
100               me cinctus lauro   producit ad astra Triumphus.          [2]
101          casta mihi   domus et celso   stant colle penates:            [ ]
102                   ardua saxoso   perducit semita cliuo.                [ ]
103                asper principio   (neque enim mihi fallere mos est)     [ ]
104          prosequitur labor. adnitendum intrare uolenti,                [ ]!
105            nec bona censendum,   quae Fors infida dedisse              [ ]
106           atque eadem   rapuisse ualet.   mox celsus ab alto           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
107                infra te cernes   hominum genus. omnia contra           [ ]?
108              experienda manent   quam spondet blanda Voluptas.         [ ]
109             stramine proiectus   duro patiere sub astris               [ ]
110                insomnis noctes   frigusque famemque domabis.           [ ]
111                 idem iustitiae   cultor, quaecumque capesses,          [ ]
112                testis factorum   stare arbitrabere diuos.              [ ]
113         tunc, quotiens patriae   rerumque pericula poscent,            [ ]
114             arma feres primus,   primus te in moenia tolles            [ ]
115             hostica, nec ferro   mentem uincere nec auro.              [ ]
116            hinc tibi non Tyrio   uitiatas murice uestes                [ ]
117              nec donum   deforme uiro   fragrantis amomi               [ ]
118        sed dabo, qui   uestrum saeuo   nunc Marte fatigat              [ ]
119             imperium,   superare manu   laurumque superbam             [ ]
120           in gremio   Iouis excisis   deponere Poenis.'                [ ]
121          quae postquam cecinit   sacrato pectore Virtus,               [ ]?
122                exemplis laetum   uultuque audita probantem             [ ]
123             conuertit iuuenem.   sed enim indignata Voluptas           [ ]
124              non tenuit uoces.   'nil uos iam demoror ultra:'          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
125           exclamat   'uenient, uenient   mea tempora quondam,          [ ]
126          cum docilis   nostris magno   certamine Roma                  [ ]
127              seruiet imperiis,   et honos mihi habebitur uni.'         [ ]
128        sic quassans   caput in nubis   se sustulit atras.              [ ]
129            at iuuenis   plenus monitis   ingentia corde                [ ]
130               molitur   iussaeque calet   Virtutis amore.              [ ]
131            ardua rostra petit,   nullo fera bella uolente,             [ ]
132            et grauia ancipitis   deposcit munera Martis.               [ ]
133               arrecti   cunctorum animi:   pars lumina patris,         [ ]
134          pars credunt   toruos patrui   reuirescere uultus.            [ ]
135        sed quamquam instinctis   tacitus tamen aegra pericli           [ ]
136               pectora subrepit   terror, molemque pauentes             [ ]
137          expendunt   belli, et numerat   fauor anxius annos.           [ ]
138              dumque ea confuso   percenset murmure uulgus,             [ ]
139               ecce per oblicum   caeli squalentibus auro               [ ]?
140              effulgens maculis   ferri inter nubila uisus              [ ]
141              anguis et ardenti   radiare per aëra sulco,               [ ]
142            quaque ad caeliferi   tendit plaga litus Atlantis           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)          12:00
143              perlabi   resonante polo.   bis terque coruscum           [ ]?
144                addidit augurio   fulmen pater, et uaga late            [ ]
145               per subitum moto   strepuere tonitrua mundo.             [1]?
146           tum uero   capere arma iubent   genibusque salutant          [ ]?
147         summissi augurium: hac   iret qua ducere diuos                 [ ]?
148           perspicuum et patrio   monstraret semina signo.              [ ]
149             certatim   comites rerum   bellique ministros              [ ]
150          adglomerant   sese atque acris   sociare labores              [ ]
151            exposcunt,   laudumque loco est   isdem esse sub armis.     [ ]
152             tum noua caeruleum   descendit classis in aequor.          [ ]
153            it comes Ausonia at  -que in terras transit Hiberas:        [ ]
154           ut, cum saeua fretis   immisit proelia, Corus                [ ]
155                Isthmon curuata   sublime superiacit unda               [ ]?
156              et spumante ruens   per saxa gementia fluctu              [ ]
157                  Ionium Aegaeo   miscet mare. celsus in arma           [ ]
158                emicat ac prima   stans Scipio puppe profatur:          [ ]
159          'diue tridentipotens,   cuius maria ire per alta              [ ]
160              ordimur,   si iusta paro,   decurrere classi              [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
161          da, pater, ac nostros   ne sperne iuuare labores.             [ ]
162           per pontum   pia bella ueho.'   leuis inde secunda           [ ]
163                  aspirans aura   propellit carbasa flatus.             [ ]
164        iamque agiles,   Tyrrhena sonant   qua caerula, puppes          [ ]
165                 Ausonium euasere latus Ligurumque citatis              [u]!
166              litora tramittunt   proris. hinc gurgite ab alto          [ ]
167             tellurem procul inrumpentem in sidera cernunt,             [ ]!
168                  aërias Alpis.   occurrunt moenia Grais                [ ]
169             condita Massiliae:   populis haec cincta superbis,         [ ]
170                barbarus immani   cum territet accola ritu,             [ ]?
171               antiquae   morem patriae   cultumque habitumque          [ ]
172              Phocais armiferas   inter tenet hospita gentes.           [ ]
173            hinc legit Ausonius   sinuatos gurgite ductor               [ ]
174              anfractus pelagi.   nemoroso uertice celsus               [2]?
175                apparet collis,   fugiuntque in nubila siluae           [ ]
176             Pyrenes,   tunc Emporiae   ueteresque per ortus            [ ]
177               Graiorum uulgus,   tunc hospita Tarraco Baccho.          [ ]
178               considunt portu.   securae gurgite clauso                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
179        stant puppes,   positusque labor   terrorque profundi.          [ ]
180            nox similes   morti dederat   placidissima somnos:          [ ]
181           uisa uiro   stare effigies   ante ora parentis               [ ]?
182              atque hac aspectu   turbatum uoce monere:                 [ ]
183           'nate, salus quondam   genitoris, nate, parentis             [ ]
184            et post fata decus,   bellorum dira creatrix                [ ]
185                 euastanda tibi   tellus, et caede superbi              [ ]
186              ductores   Libyae cauta   uirtute domandi,                [ ]
187            qui sua nunc trinis   diducunt agmina castris.              [ ]
188              si conferre manum   libeat, coeantque uocatae             [ ]
189         hinc atque hinc acies,   ualeat quis ferre ruentis             [ ]
190             tergemina   cum mole uiros?   absiste labore               [ ]
191            ancipiti,   sed nec segnis   potiora capesse.               [ ]
192          urbs colitur   Teucro quondam   fundata uetusto,              [ ]
193               nomine Carthago:   Tyrius tenet incola muros.            [ ]?
194           ut Libyae   sua, sic terris   memorabile Hiberis             [ ]
195       haec caput est.   non ulla opibus   certauerit auri,             [ ]
196              non portu   celsoue situ,   non dotibus arui              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)          16:00
197               uberis aut agili   fabricanda ad tela uigore.            [ ]
198                inuade auersis,   nate, hanc ductoribus urbem:          [ ]
199            nulla acies   famae tantum   praedaeue pararit.'            [ ]
200               talia monstrabat   genitor propiusque monebat,           [ ]
201           cum iuuenem sopor et   dilapsa reliquit imago.               [ ]
202             surgit et infernis   habitantia numina lucis               [ ]
203             ac supplex patrios   compellat nomine manis:               [ ]
204           'este duces bello et   monstratam ducite ad urbem;           [ ]
205             uobis ultor ego et   Sarrano murice fulgens                [ ]?
206              inferias   mittam fusis   insignis Hiberis                [ ]
207             et tumulis   addam sacros   certamina ludos.'              [ ]
208         praegreditur   celeratque uias   et corripit agmen             [ ]
209              pernici   rapidum cursu   camposque fatigat.              [1]
210             sic, ubi prosiluit   Pisaeo carcere praeceps,              [ ]
211          non solum ante alios,   sed enim, mirabile dictu,             [ ]
212             ante suos   it uictor ecus,   currumque per auras          [ ]
213             haud ulli   durant uisus   aequare uolantem.               [ ]
214              iamque Hyperionia   lux septima lampade surgens           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)           
215              sensim attollebat   propius subeuntibus arces             [ ]
216                urbis et admoto   crescebant culmina gressu,            [ ]
217               ac pelago uectus   seruata Laelius hora                  [ ]?
218            quam dederat ductor   subigendae ad moenia classi           [ ]
219                a tergo adfusis   cingebat tecta carinis.               [ ]
220              Carthago, impenso   naturae adiuta fauore,                [ ]
221              excelsos   tollit pelago   circumflua muros.              [ ]
222                artatas   ponti fauces   modica insula claudit,         [ ]
223               qua Titan   ortu terras   aspergit Eoo.                  [ ]
224             at, qua prospectat   Phoebi iuga sera cadentis,            [ ]
225            pigram in planitiem   stagnantis egerit undas               [ ]
226             quas auget ueniens   refluusque reciprocat aestus.         [ ]
227           sed gelidas   a fronte sedet   sublimis ad Arctos            [ ]?
228              urbs imposta iugo   pronumque excurrit in aequor          [ ]?
229                et tuta aeterno   defendit moenia fluctu.               [ ]
230               audax, ceu plano   gradiens uictricia campo              [ ]?
231            ferret signa, iugum   certabat scandere miles.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
232              Aris ductor erat.   qui contra, amplexus in artis         [ ]
233        auxilium at  -que excelsa loci,   praesepserat arcem.           [ ]
234                pugnabat   natura soli,   paruoque superne              [2]
235               bellantum   nisu passim   per prona uoluti               [ ]
236            truncato instabiles   fundebant corpore uitam.              [ ]
237            uerum ubi concessit   pelagi reuolubilis unda               [ ]
238              et fluctus rapido   fugiebat in aequora lapsu,            [ ]
239           quaque modo excelsae   sulcarant caerula puppes              [ ]
240               hac impune dabat   Nereus transcurrere planta,           [ ]
241             hinc tacite nitens   informidatus adire                    [2]
242               ductor Dardanius   subitam trahit aequore pubem          [ ]
243             perque undas muris   pedes aduolat. inde citati            [ ]
244            a tergo accelerant,   qua fisus fluctibus Aris              [ ]
245                   incustoditam   sine milite liquerat urbem.           [ ]
246           tum prostratus humi,   miserandum, uicta catenis             [ ]
247             Poenus colla dedit   populumque addixit inermem.           [ ]
248            hanc oriens   uidit Titan,   cum surgeret, urbem            [ ]
249                uallari castris   captamque aspexit eandem              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)          20:00
250                 ocius Hesperio   quam gurgite tingueret axem.          [ ]
251              Aurora ingrediens   terris exegerat umbras:               [ ]
252           principio   statuunt aras.   cadit ardua taurus              [ ]
253                uictima Neptuno   pariter pariterque Tonanti.           [ ]?
254           tum merita aequantur   donis, ac praemia uirtus              [ ]
255          sanguine parta capit:   phaleris hic pectora fulget,          [ ]
256              hic torque aurato   circumdat bellica colla,              [ ]
257              ille nitet celsus   muralis honore coronae.               [2]
258            Laelius ante omnis,   cui dextera clara domusque,           [ ]
259          ter dena   boue et aequorei   certaminis alto                 [ ]?
260                 donatur titulo   Poenique recentibus armis             [ ]
261           rectoris.   tunc hasta uiris,   tunc Martia cuique           [ ]
262      uexilla, ut   meritum, et praedae   libamina dantur.              [ ]
263             postquam perfectae   laudes hominumque deumque,            [ ]
264             captiuae   spectantur opes   digestaque praeda:            [ ]
265            hoc aurum patribus,   bello haec Martique talenta,          [ ]
266               hoc regum donis,   diuum hoc ante omnia templis,         [ ]
267               cetera bellantum   dextrae pulchroque labori.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
268             quin etiam accitus   populi regnator Hiberi,               [ ]
269          cui sponsa et sponsae   defixus in ossibus ardor.             [ ]
270              hanc notam formae   concessit laetus ouansque             [ ]
271                     indelibata   gaudenti uirgine donum.               [ ]
272                tum uacui curis   uicino litore mensas                  [ ]?
273             instituunt   festoque agitant   conuiuia ludo.             [ ]
274               Laelius effatur:   'macte, o uenerande, pudici,          [ ]
275           ductor, macte animi.   cedat tibi gloria lausque             [ ]?
276                magnorum heroum   celebrataque carmine uirtus.          [ ]?
277                mille Mycenaeus   qui traxit in aequora proras          [ ]
278            rector, et Inachiis   qui Thessala miscuit arma,            [ ]
279                 femineo socium   uiolarunt foedus amore,               [ ]
280           nullaque tum Phrygio   steterunt tentoria campo              [ ]
281             captiuis   non plena toris:   tibi barbara soli            [ ]
282                sanctius Iliaca   seruata est Phoebade uirgo.'          [ ]
283      haec atque his   paria alterno   sermone serebant,                [ ]
284                 donec Nox atro   circumdata corpus amictu              [ ]?
285              nigrantis   inuexit equos   suasitque quietem.            [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 317
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 15,286-521 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: