File n. 317 – 19:21 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 318
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 317 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 15,286-521 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)           0:00
286                Emathio interea   tellus Aetola tumultu                 [ ]
287            feruebat,   Macetum subitis   perculsa carinis.             [ ]
288            proximus hinc hosti   dextras iungebat Acarnan.             [ ]
289             causa noui   motus Poenis   regique Philippo               [2]
290             in bellum Ausonium   sociatae foedere uires.               [ ]
291            hic, gente egregius   ueterisque ab origine regni,          [ ]
292              Aeacidum sceptris   proauoque tumebat Achille.            [ ]
293              ille et nocturnis   conterruit Oricon armis,              [ ]
294           quaque per Illyricum   Taulantius incola litus               [ ]
295                exiguos habitat   non ullo nomine muros,                [ ]
296              turbidus incessit   telis. ille aequore uectus            [ ]
297               nunc et Phaeacum   Thesprotiaque arua lacessens          [ ]
298                  Epirum cassis   lustrabat futtilis ausis,             [ ]
299              nunc et Anactoria   signa ostentauit in ora               [ ]
300             Ambraciosque sinus   Olpaeaque litora bello                [ ]
301               perfudit rapido.   pepulit uada feruida remis            [ ]
302           Leucatae et   Phoebi uidit   citus Actia templa.             [ ]?
303            nec portus Ithacae,   Laertia regna, Samenque               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
304              liquit inaccessam   fluctuque sonantia cano               [ ]
305            saxa Cephallenum et   scopulosis Neriton aruis.             [ ]
306          ille etiam,   Pelopis sedes   et Achaica adire                [1]
307            moenia praegaudens,   tristem Calydona Dianae               [ ]
308               Oeneasque domos,   Curetica tecta, subibat,              [1]
309        promittens   contra Hesperiam   sua proelia Grais.              [ ]
310            tum lustrata Ephyre   Patraeque et regia Pleuron            [ ]
311             Parnasusque biceps   Phoeboque loquentia saxa.             [ ]
312          ac saepe ad   patrios bello   reuocante penatis,              [ ]
313            cum modo Sarmaticus   regna infestaret Orestes,             [ ]
314            aspera nunc Dolopum   uis exundasset in agros,              [ ]
315           incepto   tamen haud facilis   desistere uano                [ ]
316               belli per Graias   umbram circumtulit oras:              [ ]
317            donec, nunc pelago,   nunc terra exutus, omisit             [ ]
318            spem positam Tyriis   et supplex foedera sanxit             [ ]
319              Dardana nec legem   regno accepisse refugit.              [ ]
320               tunc et Tyndarei   Latias fortuna Tarenti                [ ]
321            auxit opes   laudemque simul.   nam perfida tandem          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)           4:00
322             urbs Fabio   deuicta seni,   postremus in armis            [ ]?
323             ductoris   titulus cauti.   sollertia tutum                [ ]
324       tum quoque adepta decus,   captis sine sanguine muris.           [ ]
325           namque ut compertum,   qui Punica signa regebat              [1]
326                  feminea exuri   flamma, tacitusque quietae            [ ]?
327                   exin uirtuti   placuit dolus, ire sorori             [ ]?
328         (nam castris   erat in Rutulis)   germanus amatae              [ ]
329              cogitur et magnis   muliebria uincere corda               [ ]
330           pollicitis,   si reclusas   tramittere portas                [ ]
331             concedat   Libycus rector.   uotique potitus               [ ]
332                euicto   Fabius Poeno   circumdata telis                [ ]
333                    incustodita   penetrauit moenia nocte.              [ ]?
334            sed quisnam auersos   Phoebum tunc iungere ab urbe          [ ]
335               Romulea   dubitaret equos,   qui tempore eodem           [ ]
336            Marcellum acciperet   letum oppetiisse sub armis?           [ ]
337                moles illa uiri   calidoque habitata Gradiuo            [ ]
338          pectora et haud ullis   umquam tremefacta periclis,           [ ]
339         heu quantum Hannibalem   clara factura ruina,                  [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
340              procubuere. iacet   campis Carthaginis horror,            [ ]
341               forsan Scipiadae   confecti nomina belli                 [ ]
342            rapturus,   si quis paulum   deus adderet aeuo.             [ ]
343               collis Agenoreum   dirimebat ab aggere uallum            [ ]
344               Ausonio   (Dauni Mauors   consederat aruis).             [ ]?
345             curarum   comes et summi   Crispinus honoris               [ ]
346                Marcello socius   communia bella ciebat.                [ ]
347             ad quem Marcellus:   'gestit lustrare propinquas           [ ]
348            mens siluas   medioque uiros   imponere monti,              [ ]
349              ne Libys occultis   tumulum prior occupet ausis.          [ ]
350         si cordi est,   te participem,   Crispine, laboris             [ ]
351          esse uelim.   numquam desunt   consulta duobus.'              [ ]
352            haec ubi sedere, ardentis attollere sese                    [u]!
353            iam dudum   certant in equos.   Marcellus, ut arma          [ ]
354            aptantem   natum aspexit   laetumque tumultu,               [ ]
355          'uincis' ait 'nostros   mirando ardore uigores.               [ ]
356                sit praematurus   felix labor. urbe Sicana              [ ]
357                qualem te uidi,   nondum permitteret aetas              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
358            cum tibi bella, meo   tractantem proelia uultu!             [ ]
359    huc, decus, huc,   nostrum, lateri   te iunge paterno               [1]
360              et me disce nouum   Martem temptare magistro.'            [ ]
361           tum pueri   colla amplectens   sic pauca precatur:           [ ]
362         'summe deum,   Libyco, faxis,   de praeside nunc his,          [ ]
363          his umeris   tibi opima feram.'   nec plura, sereno           [ ]
364               sanguineos fudit   cum Iuppiter aethere rores            [ ]
365          atque atris   arma aspersit   non prospera guttis.            [ ]
366                 uixdum finitis   intrarant uocibus artas               [ ]
367              letiferi   collis fauces,   cum turba uolucris            [ ]
368             inuadunt   Nomades iaculis   nimboque feruntur             [ ]
369              aetherio similes,   caeca fundente latebra                [ ]
370               armatos   in bella globos.   circumdata postquam         [2]
371              nil restare uidet   uirtus quod debeat ultra              [ ]
372          iam superis,   magnum secum   portare sub umbras              [ ]
373            nomen mortis hauet.   tortae nunc eminus hastae             [ ]
374               altius insurgit,   nunc saeuit comminus ense.            [ ]
375              forsan et enasset   rapidi freta saeua pericli,           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)           8:00
376              ni telum aduersos   nati uenisset in artus.               [ ]
377           tum patriae   tremuere manus,   laxataque luctu              [ ]
378              fluxerunt rigidis   arma infelicia palmis.                [ ]
379                  obuia nudatum   tramittit lancea pectus,              [ ]
380             labensque impresso   signauit gramina mento.               [ ]
381             at postquam Tyrius   saeua inter proelia ductor            [ ]
382                infixum aduerso   uidit sub pectore telum,              [ ]
383               immane exclamat:   'Latias, Carthago, timere             [ ]
384              desine iam leges:   iacet exitiabile nomen,               [ ]
385              Ausonii   columen regni.   sed dextera nostrae            [ ]
386           tam similis   non obscurus   mittatur ad umbras.             [ ]
387              magnanima inuidia   uirtus caret.' alta sepulcri          [ ]
388             protinus extruitur   caeloque educitur ara.                [ ]?
389              conuectant siluis   ingentia robora: credas               [ ]
390             Sidonium   cecidisse ducem.   tum tura dapesque            [ ]
391            et fasces   clipeusque uiri,   pompa ultima, fertur.        [ ]
392             ipse facem subdens   'laus' inquit 'parta perennis:        [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
393           Marcellum abstulimus   Latio. deponere forsan                [ ]
394        gens Italum   tandem arma uelit.   uos ite superbae             [ ]
395           exequias   animae et cinerem   donate supremi                [ ]
396               muneris officio:   numquam hoc tibi, Roma, negabo.'      [ ]
397              alterius   par atque eadem   fortuna laborum              [ ]
398             consulis: exanimem   sonipes ad signa reuexit.             [ ]
399              talia in Ausonia.   sed non et talis Hiberis              [ ]
400                armorum euentus   campis. Carthaginis omnes             [ ]
401           per subitum   raptae pernix   uictoria late                  [ ]
402              terruerat gentes.   ducibus spes una salutis,             [ ]
403            si socias   iungant uires.   ingentibus orsum               [ ]
404             auspiciis iuuenem,   ceu patria gestet in armis            [ ]
405               fulmina, sublimi   uallatam uertice montis               [ ]
406             et scopulis urbem,   cumulatam strage uirorum,             [ ]
407              non toto   rapuisse die,   qua Martius ille               [ ]?
408              Hannibal in terra   consumpto uerterit anno               [ ]
409             nec pube aequandam   nec opum ubertate Saguntum.           [ ]
410            proximus, adplicito   saxosis aggere siluis,                [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
411             tendebat   fratris spirans   ingentia facta                [ ]
412           Hasdrubal. hic robur   mixtusque rebellibus Afris            [ ]
413          Cantaber, hic uolucri   Mauro pernicior Astur;                [ ]
414              tantaque maiestas   terra rectoris Hibera,                [ ]
415             Hannibalis quantus   Laurenti terror in ora.               [ ]
416           forte dies   priscum Tyriis   solemnis honorem               [ ]
417          rettulerat,   quo primum orsi   Carthaginis altae             [ ]
418               fundamenta nouam   coepere mapalibus urbem.              [ ]
419            et laetus, repetens   gentis primordia, ductor              [ ]
420                festa coronatis   agitabat gaudia signis,               [2]?
421              pacificans diuos.   fraternum laena nitebat               [ ]
422            demissa ex   umeris donum,   quam foederis arti             [ ]
423              Trinacrius Libyco   rex inter munera pignus               [ ]
424               miserat, Aeoliis   gestatum insigne tyrannis.            [ ]
425                  aurata puerum   rapiebat ad aethera penna             [ ]
426          per nubes   aquila intexto   librata uolatu.                  [ ]?
427           antrum ingens iuxta,   quod acus simulauit in ostro,         [ ]
428          Cyclopum   domus, hic recubans   manantia tabo                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)          12:00
429               corpora letifero   sorbet Polyphemus hiatu.              [ ]
430            circa fracta iacent   excussaque morsibus ossa.             [ ]
431              ipse manu extenta   Laertia pocula poscit                 [ ]?
432              permiscetque mero   ructatos ore cruores.                 [ ]?
433            conspicuus   Siculi Tyrius   subteminis arte                [ ]
434              gramineas   pacem superum   poscebat ad aras:             [ ]
435              ecce inter medios   hostilia nuntius arma,                [ ]
436            quadrupedante inuectus equo, aduentare ferebat.             [ ]!
437               turbatae mentes,   imperfectusque deorum                 [ ]
438         cessit honos.   ruptis lincunt   altaria sacris:               [ ]
439              clauduntur uallo,   tenuemque ut roscida misit            [ ]
440             lucem Aurora polo,   rapiunt certamina Martis.             [ ]
441                audax Scipiadae   stridentem Sabbura cornum             [ ]
442             excepit,   geminaeque acies   uelut omine motae.           [ ]
443              exclamat   Latius ductor:   'prima hostia uobis,          [ ]
444                 sacrati manes,   campo iacet. en age, miles,           [ ]?
445           in pugnam et caedes,   qualis spirantibus ire                [ ]
446              adsueras ducibus,   talis rue.' dumque ea fatur,          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
447           incumbunt.   Myconum Laenas   Cirtamque Latinus              [ ]
448       et Thysdrum   Maro et incestum   Catilina Nealcen                [ ]
449          germanae   thalamo obtruncat.   cadit obuius acri             [ ]
450               Kartalo Nasidio,   Libycae regnator harenae.             [ ]
451              te quoque Pyrenes   uidit conterrita tellus               [2]
452             permixtum   Poenis et uix   credenda furentem,             [ ]
453              magnum Dardaniae,   Laeli, decus, omnia felix             [ ]
454              cui natura dedit,   nullo renuente deorum                 [1]
455             ille foro auditus,   cum dulcia soluerat ora,              [ ]
456                aequabat Pyliae   Neleia mella senectae.                [1]
457             ille, ubi suspensi   patres et curia uocem                 [ ]
458             posceret, ut cantu   ducebat corda senatus.                [ ]?
459              idem, cum subitum   campo perstrinxerat auris             [ ]
460           murmur triste tubae,   tanto feruore ruebat                  [ ]
461         in pugnam atque acies,   ut natum ad sola liqueret             [ ]
462           bella: nihil   uitae peragi   sine laude placebat.           [ ]
463                tunc et furtiua   tractantem proelia luce               [ ]
464                 deiecit Galam.   sacris Carthaginis illum              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)          16:00
465              supposito   mater partu   subduxerat olim,                [2]
466            sed stant nulla diu   deceptis gaudia diuis.                [ ]?
467        tunc Alabim   Murrum atque Dracen   demisit ad umbras,          [ ]
468                femineo   clamore Dracen   extrema rogantem.            [2]?
469                 huius ceruicem   gladio inter uerba precesque          [ ]
470               amputat: absciso   durabant murmura collo.               [ ]?
471                 at non ductori   Libyco par ardor in armis.            [1]?
472              frondosi   collis latebras   ac saxa capessit             [ ]?
473               auia, nec caedes   extremaue damna mouebant              [ ]
474               agminis. Italiam   profugus spectabat et Alpis,          [ ]
475           praemia magna fugae.   tacitum dat tessera signum:           [ ]
476            dimissa in   collis pugna   siluasque ferantur              [ ]
477            dispersi et summam,   quicumque euaserit, arcem             [ ]
478               Pyrenes   culmenque petat.   tum primus honore           [ ]
479               armorum exuto et   parma celatus Hibera                  [ ]
480            in montis   abit atque uolens   palantia linquit            [ ]
481               agmina. desertis   Latius uictricia signa                [ ]
482               immittit   miles castris.   non urbe recepta             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
483             plus ulla   partum praedae,   tenuitque moratas            [ ]
484          a caede, ut   Libycus ductor   prouiderat, iras:              [ ]
485                fluminei ueluti   deprensus gurgitis undis,             [ ]?
486              auulsa   parte inguinibus   causaque pericli,             [ ]
487                 enatat intento   praedae fiber auius hoste.            [ ]
488               impiger occultis   Poenus postquam abditur umbris,       [ ]
489               saxosae   fidens siluae,   maiora petuntur               [ ]
490          rursus bella retro et   superari certior hostis.              [2]
491               Pyrenes   tumulo clipeum   cum carmine figunt:           [ ]
492            HASDRVBALIS SPOLIVM   GRADIVO SCIPIO VICTOR.                [1]
493                terrore interea   posito trans ardua montis             [ ]
494               Bebrycia populos   armabat Poenus in aula,               [ ]
495             mercandi   dextras largus   belloque parata                [ ]
496          prodigere in   bellum facilis.   praemissa ferocis            [ ]
497                augebant animos   argenti pondera et auri               [ ]
498             parta metalliferis   longo discrimine terris.              [ ]
499           hinc noua complerunt   haud tardo milite castra              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
500                uenales animae,   Rhodani qui gurgite gaudent,          [1]
501             quorum serpit Arar   per rura pigerrimus undae.            [ ]
502           iamque hieme adfecta   mitescere coeperat annus:             [ ]?
503           inde iter ingrediens   rapidum per Celtica rura              [ ]
504              miratur   domitas Alpis   ac peruia montis                [ ]
505             ardua et Herculeae   quaerit uestigia plantae              [ ]
506                germanique uias   diuinis comparat ausis.               [ ]
507            ut uero   uentum in culmen,   castrisque resedit            [ ]
508         Hannibalis,   'quos Roma,' inquit   'quos altius, oro,         [ ]
509                attollit muros,   qui post haec moenia fratri           [ ]
510           uicta meo   stent incolumes?   sit gloria dextrae            [ ]
511            felix tanta precor,   neue usque ad sidera adisse           [ ]
512              inuideat   laeuus nobis   deus.' agmine celso             [ ]
513          inde alacer,   qua munitum   decliuis ab alto                 [ ]?
514           agger monstrat iter,   properatis deuolat armis.             [ ]
515            non tanto   strepuere metu   primordia belli:               [ ]?
516       nunc geminum Hannibalem,   nunc iactant bina coire               [ ]
517   hinc atque hinc   castra, et pastos   per prospera bella             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
518              sanguine ductores   Italo coniungere Martem               [ ]?
519            et duplicare acies:   uenturum ad moenia cursu              [ ]
520           hostem praecipiti et   uisurum haerentia porta               [ ]
521              spicula Elissaeis   nuper contorta lacertis.              [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 318
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 15,522-823 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: