File n. 318 – 23:04 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 319
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 318 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 15,522-823 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
522           his super infrendens   sic secum Oenotria Tellus:            [ ]
523          'tantone, heu superi!   spernor contempta furore              [ ]
524               Sidoniae gentis,   quae quondam sceptra timentem         [ ]
525                  nati Saturnum   nostris considere in oris             [ ]
526               et regnare dedi?   decima haec iam uertitur aestas       [ ]
527             ex quo proterimur.   iuuenis, cui sola supersunt           [1]
528         in superos   bella, extremo   de litore rapta                  [ ]?
529              intulit arma mihi   temeratis Alpibus ardens              [2]?
530            in nostros   descendit agros.   quot corpora texi           [ ]
531            caesorum,   stratis totiens   deformis alumnis!             [ ]
532            nulla mihi   floret bacis   felicibus arbor:                [2]
533                 immatura seges   rapido succiditur ense:               [1]
534               culmina uillarum   nostrum delapsa feruntur              [ ]
535           in gremium   foedantque suis   mea regna ruinis.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
536           hunc etiam,   uastis qui nunc   sese intulit oris,           [ ]
537             perpetiar, miseras   quaerentem exurere belli              [ ]
538            reliquias?   tum me scindat   uagus Afer aratro             [ ]
539              et Libys Ausoniis   commendet semina sulcis,              [ ]
540             ni cuncta exultant   quae latis agmina campis              [ ]
541                 uno condiderim   tumulo.' dum talia uersat,            [ ]
542            et thalamos claudit   Nox atra deumque hominumque,          [ ]
543                tendit Amyclaei   praeceps ad castra nepotis.           [ ]
544                 is tum Lucanis   cohibentem finibus arma               [ ]
545                  Poenum uicini   seruabat caespite ualli.              [ ]
546         hic iuuenem adgreditur   Latiae telluris imago:                [ ]
547            'Clausorum decus at  -que erepto maxima Romae               [ ]
548            spes Nero Marcello,   rumpe atque expelle quietem.          [ ]
549      magnum aliquid   tibi, si patriae   uis credere fatis,            [ ]
550        audendum est,   quod depulso   quoque moenibus hoste            [ ]
551               uictores   fecisse tremant.   fulgentibus armis          [ ]
552               Poenus inundauit   campos, qua Sena relictum             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
553           Gallorum a   populis seruat   per saecula nomen.             [1]
554            ni propere alipedes   rapis ad certamina turmas,            [ ]
555                  serus deletae   post auxiliabere Romae.               [ ]
556       surge, age, fer gressus.   patulos regione Metauri               [ ]
557                damnaui tumulis   Poenorum atque ossibus agros.'        [1]
558             his dictis abit at  -que abscedens uisa pauentem           [ ]
559         attrahere et   fractis turmas   propellere portis.             [ ]
560                rumpit flammato   turbatus corde soporem                [ ]
561           ac supplex   geminas tendens   ad sidera palmas              [ ]
562                tellurem Noctem  -que et caelo sparsa precatur          [ ]
563            astra ducemque uiae   tacito sub lumine Phoeben.            [ ]
564            inde legit   dignas tanta ad   conamina dextras,            [ ]
565            quaque iacet superi   Larinas accola ponti,                 [ ]?
566                 qua duri bello   gens Marrucina fidemque               [ ]
567               exuere indocilis   sociis Frentanus in armis,            [ ]
568             tum, qua uitiferos   domitat Praetutia pubes               [1]
569           laeta laboris agros,   et penna et fulmine et undis          [ ]
570            hibernis   et Achaemenio   uelocior arcu                    [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
571               euolat. hortator   sibi quisque: 'age, perge, salutem    [ ]
572             Ausoniae ancipites   superi et, stet Roma cadatne,         [ ]
573             in pedibus   posuere tuis,'   clamantque ruuntque.         [ ]
574             hortandi   genus acer habet   praecedere ductor:           [ ]
575            illum augent cursus   adnisi aequare sequendo               [ ]
576                atque indefessi   noctemque diemque feruntur.           [ ]
577               at Roma, aduersi   tantum mala gliscere belli            [ ]
578           accipiens,   trepidare metu   nimiumque Neronem              [ ]
579           sperauisse queri, at  -que uno sibi uulnere posse            [1]
580               auferri   restantem animam.   non arma nec aurum         [ ]
581          nec pubem   nec, quem fundat,   superesse cruorem.            [ ]
582        scilicet Hasdrubalem inuadat, qui ad proelia soli               [ ]!
583           Hannibali   satis esse nequit?   iam rursus, ubi arma        [ ]
584                  auertisse suo   cognorit deuia uallo,                 [ ]
585              haesurum   portis Poenum.   uenisse, superbo              [ ]
586             qui fratri certet,   cui maxima gloria cedat               [ ]?
587                 urbis deletae.   fremit amens corde sub imo            [ ]
588      ordo patrum ac   magno interea   meditatur amore                  [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
589              seruandi decoris,   quonam se fine minanti                [ ]
590               seruitio eripiat   diuosque euadat iniquos.              [ ]
591              hos inter gemitus   obscuro noctis opacae                 [ ]?
592             succedit   castris Nero, quae   coniuncta feroci           [ ]
593              Liuius Hasdrubali   uallo custode tenebat.                [ ]
594            belliger is quondam   scitusque accendere Martem            [ ]
595              floruerat   primo clarus   pugnator in aeuo,              [ ]?
596               mox falso laesus   non aequi crimine uulgi               [ ]
597               secretis   ruris tristes   absconderat annos.            [ ]
598        sed, postquam   grauior moles   terrorque periclo               [ ]
599              poscebat   propiore uirum,   reuocatus ad arma            [ ]
600           tot caesis   ducibus patriae   donauerat iram.               [ ]
601             at non Hasdrubalem   fraudes latuere recentum              [ ]
602            armorum,   quamquam tenebris   Nox texerat astus.           [ ]
603            pulueris in clipeis   uestigia uisa mouebant                [ ]
604        et, properi   signum accursus,   sonipesque uirique             [ ]
605             substricti corpus.   bis clarum bucina signum              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
606               praeterea gemino   prodebat iuncta magistro              [ ]?
607          castra regi.   uerum, fratri   si uita supersit,              [2]?
608           qui tandem   licitum socias   coniungere uires               [ ]
609         consulibus?   sed enim solum,   dum uera patescant,            [ ]
610              cunctandi   restare dolum   Martemque trahendi.           [ ]
611             nec consulta fugae   segni formidine differt.              [ ]
612             nox somni genetrix   mortalia pectora curis                [ ]
613             purgarat, tenebrae  -que horrenda silentia alebant:        [ ]
614                erepit   suspensa ferens   uestigia castris             [ ]
615                  et muta elabi   tacito iubet agmina passu.            [ ]?
616                  inlunem nacti   per rura tacentia noctem              [ ]
617            accelerant   uitantque sonos.   sed percita falli           [ ]
618               sub tanto   motu Tellus   nequit: implicat actas         [ ]?
619              caeco errore uias   umbrisque fauentibus arto             [ ]
620            circumagit   spatio sua per   uestigia ductos.              [ ]
621              nam, qua curuatas   sinuosis flexibus amnis               [ ]
622                 obliquat ripas   refluoque per aspera lapsu            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
623            in sese redit, hac,   casso ducente labore,                 [1]?
624              exiguum inuoluunt   frustratis gressibus orbem,           [ ]
625              inque errore uiae   tenebrarum munus ademptum.            [ ]
626             lux urget   panditque fugam.   ruit acer apertis           [ ]
627          turbo equitum portis,   atque omnis ferrea late               [ ]
628             tempestas   operit campos.   nondum arma manusque          [ ]
629            permixtae:   iam tela bibunt   praemissa cruorem.           [ ]
630             hinc iussae Poenum   fugientem sistere pennae              [ ]
631             Dictaeae uolitant,   hinc lancea turbine nigro             [ ]
632            fert letum   cuicumque uiro,   quem prenderit ictus.        [ ]
633              deponunt   abitus curam   trepidique coactas              [ ]
634            constituunt   acies et spes   ad proelia uertunt.           [ ]
635              ipse inter medios   (nam rerum dura uidebat)              [ ]
636               Sidonius ductor,   tergo sublimis ab alto                [ ]
637           quadrupedantis equi,   tendens uocemque manusque:            [ ]
638           'per decora, extremo   uobis quaesita sub axe,               [ ]?
639           per fratris   laudes oro,   uenisse probemus                 [ ]
640           germanum Hannibalis.   Latio Fortuna laborat                 [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
641             aduersis   documenta dare at  -que ostendere, quantus      [ ]
642            uerterit in Rutulos   domitor telluris Hiberae,             [ ]
643            suetus ad Herculeas   miles bellare columnas.               [ ]
644             forsitan et pugnas   ueniat germanus in ipsas.             [ ]
645        digna uiro,   digna, obtestor,   spectacula pleno               [ ]
646           corporibus   properate solo.   quicumque timeri              [ ]?
647             dux bello poterat,   fratri iacet. unica nunc spes         [1]
648            e poena ac latebris   infracto Liuius aeuo                  [ ]
649              damnatum offertur   uobis caput. ite, agite, oro,         [ ]
650             sternite ductorem,   cum quo concurrere fratri             [ ]
651          sit pudor, et   turpi finem   donate senectae.'               [1]
652        at contra   Nero: 'quid cessas   clusisse labores               [ ]
653                ingentis belli?   pedibus tibi gloria, miles,           [ ]
654        parta ingens:   nunc accumula   coepta ardua dextra.            [ ]
655             heu temere abducto   liquisti robore castra,               [ ]?
656             ni factum absoluit   uictoria. praecipe laudem:            [ ]
657              aduentu   cecidisse tuo   memorabitur hostis.'            [ ]
658            parte alia insignis   nudatis casside canis                 [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
659         Liuius: 'huc, iuuenes,   huc me spectate ruentem               [ ]
660           in pugnas,   quantumque meus   patefecerit ensis,            [ ]
661        tantum intrate loci, et   tandem praecludite ferro              [ ]
662           iam nimium   patulas Poenis   grassantibus Alpis.            [ ]
663                 quod ni ueloci   prosternimus agmina Marte             [ ]?
664              et fulmen subitum   Carthaginis Hannibal adsit,           [ ]
665              qui deus infernis   quemquam nostrum eximat umbris?'      [ ]
666         hinc galea   capite accepta   dicta horrida ferro              [ ]
667             sancit et obtectus   senium fera proelia miscet.           [ ]
668              illum, per cuneos   et per densissima campi               [ ]
669             corpora tot dantem   leto quot spicula torsit,             [ ]
670                 turbati   fugere Macae,   fugere feroces               [3]
671            Autololes   Rhodanique comas   intonsa iuuentus.            [ ]
672              fatidicis   Nabis ueniens   Hammonis harenis              [ ]
673               improba miscebat   securus proelia fati,                 [ ]
674            ceu tutante deo, ac   patriis spolia Itala templis          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
675                 fixurum   uano tumidus   promiserat ore.               [1]
676                  ardebat gemma   Garamantide caerula uestis,           [ ]
677           ut cum sparsa micant   stellarum lumina caelo,               [ ]
678               et gemmis galeam   clipeumque accenderat auro.           [ ]
679              casside cornigera   dependens infula sacros               [ ]?
680               prae se terrores   diuumque ferebat honorem.             [ ]
681         arcus erat   pharetraeque uiro at  -que incocta cerastis       [ ]
682            spicula, et armatus   peragebat bella ueneno.               [ ]
683             necnon, cornipedis   tergo de more repostus,               [ ]?
684                sustentata genu   per campum pondera conti              [ ]
685           Sarmatici   prona aduersos   urgebat in hostis.              [ ]?
686          tum quoque transfixum   telo per membra, per arma             [ ]
687           consulis ante oculos   magno clamore Sabellum                [ ]?
688               asportabat ouans   et ouans Hammona canebat.             [ ]
689            non tulit hanc iram   tantosque in corde tumores            [ ]
690               barbarico senior   telumque intorsit et una              [ ]
691        praedam animamque simul   uictori uictor ademit.                [ ]?
692                adsilit, audito   tristis clamore ruinae,               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
693        Hasdrubal, et   coeptantem Arabum   raptare perempto            [ ]!
694            gemmiferi   spolium cultus   auroque rigentis               [ ]
695            exuuias   iaculum a tergo   perlibrat ad ossa.              [ ]
696             iam correpta miser   geminis uelamina palmis               [ ]
697          carpebat   propere et trepidos   nudauerat artus:             [ ]
698             concidit ac sacras   uestes atque aurea fila               [ ]
699              reddidit exanimo,   spoliatum lapsus in hostem.           [ ]
700            at Canthus Rutilum,   Canthus possessor harenae             [ ]
701            qua celebre inuicti   nomen posuere Philaeni,               [ ]?
702       ditem ouium   Rutilum obtruncat,   cui mille sub altis           [ ]
703             lanigerae   balant stabulis.   ipse otia molli             [ ]
704                exercens   cura gelido   nunc flumine soles             [1]
705             frangebat   nimios pecori,   nunc laetus in herba          [ ]
706                tondebat niueae   splendentia uellera lanae,            [ ]
707             aut, pecus e pastu   cum sese ad texta referret,           [ ]
708               noscentis matres   spectabat ouilibus agnos.             [ ]
709                occubuit clipei   transfixo proditus aere               [ ]
710               et sero ingemuit   stabulis exire paternis.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
711              acrius hoc Italum   pubes incurrit et urget:              [ ]
712           ut torrens,   ut tempestas,   ut flamma corusci              [ ]
713            fulminis, ut Borean   pontus fugit, ut caua currunt         [ ]
714             nubila, cum pelago   caelum permiscuit Eurus.              [ ]
715              procerae stabant,   Celtarum signa, cohortes,             [ ]
716          prima acies.   hos impulsu   cuneoque feroci                  [ ]?
717           laxat uis subita, et   fessos errore uiarum                  [ ]
718               nec soli faciles   longique laboris anhelos              [1]
719              auertit   patrius genti   pauor. addere tergo             [ ]
720                hastas Ausonius   teloque instare sequaci               [ ]
721              nec donare fugam.   cadit uno uulnere Thyrmis,            [3]
722              non uno Rhodanus,   profligatumque sagitta                [1]?
723                lancea deturbat   Morinum et iam iamque cadentem.       [ ]
724                cedentis urget,   totas largitus habenas,               [ ]
725            Liuius acer equo et   turmis abeuntibus infert              [ ]
726           cornipedem.   tunc auersi   fugientia colla                  [ ]
727            disicit ense Mosae.   percussi pondere terram               [ ]
728            cum galea ex   alto lapsum   caput: at residentem           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
729              turbatus   rapuit sonipes   in proelia truncum.           [ ]
730            hic Cato (nam medio   uibrabat et ipse tumultu)             [ ]
731          'si, primas'   inquit 'bello   cum amisimus Alpes,            [ ]
732           hic iuueni oppositus   Tyrio foret! hei mihi quanta          [ ]
733               cessauit   Latio dextra, et   quot funera Poenis         [ ]
734                 donarunt praui   suffragia tristia campi!'             [ ]?
735             iamque inclinabant   acies, cunctisque pauorem             [ ]
736              Gallorum induerat   pauor, et Fortuna ruebat              [ ]
737            Sidonia: ad Rutulos   Victoria uerterat alas.               [ ]
738               celsus ceu prima   reflorescente iuuenta                 [ ]
739             ibat consul ouans,   maior maiorque uideri.                [ ]
740             ecce trahens secum   canentem puluere turmam               [ ]
741               ductor Agenoreus   subit, intorquensque lacertis         [ ]
742          tela sonat:   'cohibete fugam.   cui cedimus hosti?           [ ]
743          nonne pudet?   conuersa senex   marcentibus annis             [ ]
744      agmina agit.   nunc, quaeso, mihi   nunc dextera in armis         [ ]
745            degenerat,   nostrique piget?   mihi Belus auorum           [ ]
746         principium,   mihi cognatum   Sidonia Dido                     [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
747           nomen, et ante omnis   bello numerandus Hamilcar             [ ]
748       est genitor.   mihi, cui cedunt   montesque lacusque             [ ]
749          et campi atque amnes,   frater. me magna secundum             [ ]
750           Carthago   putat Hannibali,   me Baetis in oris              [ ]?
751                aequant germano   passae mea proelia gentes.'           [ ]?
752             talia dum memorat,   medios ablatus in hostis,             [ ]
753              ut noua conspecti   fulserunt consulis arma,              [ ]
754             hastam praepropero   nisu iacit. illa per oras             [1]?
755               aerati clipei et   loricae tegmina summo                 [1]
756             incidit haud felix   umero parceque petitum                [ ]
757             perstrinxit corpus   nec multo tincta cruore,              [ ]
758               uana sed optanti   promisit gaudia Poeno.                [ ]?
759                turbati Rutuli,   confusaque pectora uisu               [1]?
760           terrifico.   tunc increpitans   conamina consul:             [ ]
761               'femineis laesum   uana inter cornua corpus              [ ]
762            unguibus aut palmis   credas puerilibus ictum.              [ ]
763             ite, docete, uiri,   Romanae uulnera suerint               [ ]?
764         quanta adferre manus.'   tum uero effunditur ingens            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
765              telorum   uis, et densa   sol uincitur umbra.             [ ]
766            iamque per extentos   alterna strage uirorum                [ ]
767            corpora fusa iacent   campos, demersaque in undam           [ ]
768               iunxerunt cumulo   crescente cadauera ripas:             [ ]
769                 ut, cum uenatu   saltus exercet opacos                 [ ]
770           Dictynna et   laetae praebet   spectacula matri,             [ ]
771          aut Pindi   nemora excutiens   aut Maenala lustrans           [ ]
772                 (omnis Naiadum   plenis comitata pharetris             [ ]
773           turba ruit, stridunt  -que sagittiferi goryti),              [u]
774             tum per saxa ferae   perque ipsa cubilia fusae,            [ ]
775             per uallis fluuios  -que atque antra uirentia musco        [ ]
776           multa strage iacent:   exultat uertice montis                [1]
777             gratam perlustrans   oculis Latonia praedam.               [ ]
778              audito ante alios   senioris uulnere, rumpit              [ ]
779          per medios   Nero saeuus iter,   uisaque uirorum              [ ]
780                  aequali pugna   'quid enim, quid deinde relictum est  [ ]?
781                 Italiae fatis?   hunc si non uincitis hostem,          [ ]
782             Hannibalem   uincetis?' ait.   ruit ocius amens            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
783              in medios, Tyrium  -que ducem inter prima frementem       [ ]
784             agmina ut aspexit,   rabidi ceu belua ponti,               [ ]
785        per longum   sterili ad pastus   iactata profundo,              [ ]
786         cum procul in   fluctu piscem   male saucia uidit,             [ ]
787            aestuat et lustrans   nantem sub gurgite praedam            [ ]
788                  absorbet late   permixtum piscibus aequor:            [ ]
789           non telo   mora, non dictis.   'haud amplius' inquit         [ ]?
790                 'elabere mihi.   non hic nemora auia fallent           [1]?
791             Pyrenes,   nec promissis   frustrabere uanis,              [ ]
792             ut quondam   terra fallax   deprensus Hibera               [ ]
793                 euasti nostram   mentito foedere dextram.'             [ ]
794        haec Nero, et intorquet   iaculum, nec futtilis ictus.          [ ]
795             nam latere extremo   cuspis librata resedit.               [ ]
796              inuadit   stricto super haec   interritus ense            [ ]
797            conlapsique premens   umbone trementia membra,              [ ]
798            'si qua sub extremo   casu mandata referri                  [1]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
799              germano   uis forte tuo,   portabimus,' inquit.           [ ]
800               contra Sidonius:   'leto non terreor ullo.               [ ]
801               utere Marte tuo,   dum nostris manibus adsit             [ ]
802                actutum uindex.   mea si suprema referre                [ ]
803            fratri uerba paras,   mando, Capitolia uictor               [ ]
804                exurat   cinerique Iouis   permisceat ossa              [ ]
805           et cineres nostros.'   cupientem adnectere plura             [ ]
806               feruentemque ira   mortis transuerberat ense             [ ]
807               et rapit infidum   uictor caput. agmina fuso             [ ]
808          sternuntur   duce non ultra   fidentia Marti.                 [1]
809            iamque diem   solisque uias   nox abstulit atra,            [ ]
810              cum uires   parco uictu   somnoque reducunt,              [ ]
811            ac, nondum   remeante die,   uictricia signa,               [ ]
812         qua uentum,   referunt clausis   formidine castris.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
813               tum Nero procera   sublimia cuspide portans              [2]?
814                ora ducis caesi   'Cannas pensauimus,' inquit           [ ]
815       'Hannibal, et Trebiam et   Trasimenni litora tecum               [ ]
816          fraterno   capite. i, duplica   nunc perfida bella            [ ]
817             et geminas   accerse acies.   haec praemia restant         [ ]
818              qui tua tramissis   optarint Alpibus arma.'               [ ]
819          compressit   lacrimas Poenus   minuitque ferendo              [ ]
820        constanter   mala et inferias   in tempore dignas               [ ]
821              missurum   fratri clauso   commurmurat ore.               [ ]
822         tum castris   procul amotis,   aduersa quiete                  [2]
823        dissimulans,   dubia exclusit   certamina Martis.               [ ]
______________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 319
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 16,1-274 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: