File n. 319 – 21:00 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 320
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 319 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 16,1-274 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)           0:00
  1              Bruttia maerentem   casus patriaeque suosque              [ ]
  2             Hannibalem accepit   tellus. hic aggere saeptus            [ ]?
  3            in tempus posita ad   renouandum bella coquebat:            [ ]
  4              abditus ut silua,   stabulis cum cessit ademptis,         [ ]
  5                amisso   taurus regno   gregis auia clauso              [ ]
  6                  molitur saltu   certamina iamque feroci               [ ]
  7             mugitu   nemora exterret   perque ardua cursu              [ ]?
  8           saxa ruit,   sternit siluas   rupesque lacessit              [ ]
  9                irato   rabidus cornu:   tremit omnis ab alto           [1]
 10          prospectans   scopulo pastor   noua bella parantem.           [ ]
 11             sed uigor hausurus   Latium, si cetera Marti               [ ]
 12              adiumenta forent,   praua obrectante suorum               [ ]
 13              inuidia,   reuocare animos   ac stare negata              [ ]
 14               cogebatur ope et   senio torpescere rerum.               [1]
 15            parta tamen   formido manu et   tot caedibus olim           [ ]
 16               quaesitus terror   uelut inuiolabile telis               [ ]
 17             seruabant   sacrumque caput,   proque omnibus armis        [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
 18            et castrorum opibus   dextrisque recentibus unum            [ ]
 19            Hannibalis   sat nomen erat.   tot dissona lingua           [ ]
 20              agmina, barbarico   tot discordantia ritu                 [ ]
 21            corda uirum   mansere gradu,   rebusque retusis             [ ]?
 22                 fidas ductoris   tenuit reuerentia mentes.             [ ]
 23               nec uero Ausonia   tantum se laetus agebat               [ ]
 24             Dardanidis Mauors:   tam terra cedit Hibera                [ ]
 25             auriferis   tandem Phoenix   depulsus ab aruis,            [ ]
 26                iam Mago exutus   castris agitante pauore               [ ]
 27              in Libyam propero   tramisit caerula uelo.                [ ]?
 28        ecce aliud   decus haud uno   contenta fauore                   [ ]
 29               nutribat   Fortuna duci.   nam concitus Hannon           [ ]
 30              aduentabat, agens   crepitantibus agmina caetris          [ ]
 31          barbara, et indigenas   serus raptabat Hiberos.               [ ]
 32            non ars aut   astus belli   uel dextera deerat,             [ ]
 33               si non Scipiadae   concurreret. omnia ductor             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
 34            magna adeo Ausonius   maiori mole premebat:                 [ ]?
 35             ut Phoebe stellas,   ut fratris lumina Phoeben             [ ]
 36             exuperant   montisque Atlas   et flumina Nilus,            [ ]
 37               ut pater Oceanus   Neptunia caerula uincit.              [ ]
 38         uallantem   castra (obscuro   nam uesper Olympo                [ ]
 39             fundere non aequam   trepidanti coeperat umbram)           [ ]
 40            adgreditur   Latius rector,   subitoque tumultu             [ ]
 41             caeduntur   passim coepti   munimina ualli                 [ ]
 42              imperfecta super.   contexere herbida lapsos              [ ]
 43          pondera, et in tumuli   concessit caespes honorem.            [ ]
 44             uix uni   mens digna uiro,   nouisse minores               [2]?
 45          quam deceat   pretiumque operis   sit tradere famae.          [ ]
 46               Cantaber ingenio   membrorum et mole timeri              [ ]
 47              uel nudus   telis poterat   Larus. hic fera gentis        [ ]
 48                more securigera   miscebat proelia dextra               [ ]
 49             et, quamquam fundi   se circum pulsa uideret               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)           4:00
 50                 agmina, deleta   gentilis pube cateruae                [2]
 51              caesorum implebat   solus loca: seu foret hostis          [ ]
 52              comminus, expleri   gaudebat uulnera frontis              [ ]
 53            aduersae,   seu laeua acies   in bella uocaret,             [ ]
 54                  obliquo telum   reflexum Marte rotabat.               [ ]
 55             at, cum pone ferox   auersi in terga ueniret               [ ]
 56          uictor, nil trepidans   retro iactare bipennem                [ ]
 57              callebat,   nulla belli   non parte timendus.             [ ]
 58             huic ducis inuicti   germanus turbine uasto                [ ]
 59             Scipio contorquens   hastam, cudone comantis               [ ]
 60               disiecit crinis.   namque altius acta cucurrit           [ ]
 61                cuspis et elata   procul est eiecta securi.             [1]?
 62           at iuuenis,   cui telum ingens   accesserat ira,             [ ]
 63           barbaricam adsiliens   magno clamore bipennem                [ ]?
 64              incutit. intremuere acies, sonituque per auras            [ ]!
 65              pondere belligero   pulsati tegminis umbo,                [ ]?
 66            haud impune quidem.   remeans nam dextera ab ictu           [ ]
 67           decisa est gladio ac   dilecto immortua telo.                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
 68           qui postquam   murus miseris   ruit, agmina concors          [ ]
 69             auertit   fuga confestim   dispersa per agros              [ ]
 70            nec pugnae species,   sed poenae tristis imago              [ ]
 71         illa erat, hinc tantum   caedentum atque inde ruentum.         [ ]
 72            per medios   Hannon palmas   post terga reuinctus           [ ]
 73                ecce trahebatur   lucemque (heu dulcia caeli            [2]
 74              lumina!) captiuus   lucem inter uincla petebat.           [ ]
 75             cui rector Latius:   'tanta, en, qui regna reposcant,      [ ]
 76        quis cedat   toga et armiferi   gens sacra Quirini.             [ ]
 77              seruitio   si tam faciles,   cur bella refertis?'         [ ]
 78            haec inter   celerare gradum,   coniungat ut arma,          [ ]
 79            Hasdrubalem ignarum   cladis praenuntius adfert             [ ]
 80              explorator eques.   raptat dux obuia signa                [1]
 81           ac, postquam optatam   laetus contingere pugnam              [ ]
 82            uidit et ad   letum magno   uenientia cursu                 [ ]
 83             agmina, suspiciens   caelum 'nil amplius' inquit           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
 84            'uos hodie   posco, superi.   protraxtis ad arma            [1]?
 85      quod profugos, satis est:   in dextra cetera nobis                [ ]
 86        uota, uiri,   rapite, ite, precor.   uocat ecce furentis        [ ]
 87      hinc pater, hinc patruus.   gemina o mihi numina belli,           [ ]
 88        ducite, adeste, sequor.   dignas spectabitis, aut me            [ ]
 89          praescia mens fallit,   uestro iam nomine caedes.             [ ]
 90         nam quis erit   tandem campis   telluris Hiberae               [ ]
 91           bellandi   modus? en umquam   lucebit in orbe                [ ]
 92         ille dies,   quo te armorum,   Carthago, meorum                [ ]
 93               aspiciam sonitus   admotaque bella trementem?'           [ ]
 94             dixerat, et raucus   stridenti murmure clangor             [ ]
 95             increpuit:   tonuere feris   clamoribus astra.             [ ]
 96          concurrunt,   quantumque rapit   uiolentia ponti              [ ]
 97             et Notus et Boreas   et inexorabilis Auster,               [ ]
 98             cum mergunt plenas   tumefacta sub aequora classes,        [ ]
 99              aut cum letiferos   accendens Sirius ignis                [ ]
100              torret anhelantem   saeuis ardoribus orbem,               [ ]
101         tantum acies   hominumque ferox   discordia ferro              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)           8:00
102            demetit. haud ullus   terrarum aequarit hiatus              [ ]
103          pugnarum   damna, aut strages   per inhospita lustra          [ ]
104             umquam tot dederit   rabies horrenda ferarum.              [ ]
105             iam campi   uallesque madent,   hebetataque tela.          [ ]
106               et Libys occubuere et amantes Martis Hiberi.             [ ]!
107            stat tamen una loco   perfossis debilis armis               [ ]
108             luctaturque acies,   qua concutit Hasdrubal hastam.        [ ]
109           nec finem   daret ille dies   animosaque uirtus,             [ ]
110               ni perlapsa uiro   loricae tegmen harundo                [ ]?
111                et parco summum   uiolasset uulnere corpus              [ ]
112            suasissetque fugam.   rapido certamina linquit              [ ]
113             in latebras   euectus equo   noctisque per umbram          [ ]?
114                ad Tartessiacos   tendit per litora portus.             [ ]
115              proximus in pugna   ductori Marte manuque                 [ ]?
116             regnator   Nomadum fuerat,   mox foedere longo             [ ]
117              cultuque Aeneadum   nomen Masinissa superbum.             [ ]
118          huic fesso,   quos dura fuga et   nox suaserat atra,          [ ]
119              carpenti   somnos subitus   rutilante coruscum            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
120           uertice fulsit apex,   crispamque inuoluere uisa est         [ ]
121          mitis flamma comam at  -que hirta se spargere fronte.         [ ]?
122           concurrunt famuli et   serpentis tempora circum              [ ]
123              festinant gelidis   restinguere fontibus ignis;           [ ]
124              at grandaeua deum   praenoscens omina mater               [ ]
125         'sic, sic, caelicolae,   portentaque uestra secundi            [ ]
126         condite:' ait   'duret capiti   per saecula lumen.             [ ]
127               ne uero,   ne nate, deum   tam laeta pauesce             [ ]
128            prodigia aut sacras   metue inter tempora flammas.          [ ]
129             hic tibi Dardaniae   promittit foedera gentis,             [ ]
130           hic tibi regna dabit   regnis maiora paternis                [ ]
131              ignis et adiunget   Latiis tua nomina fatis.'             [ ]
132           sic uates,   iuuenisque animum   tam clara mouebant          [ ]
133        monstra, nec a   Poenis ulli   uirtutis honores,                [ ]
134            Hannibal ipse etiam   iam iamque modestior armis.           [ ]
135                 Aurora obscuri   tergebat nubila caeli                 [ ]
136             uixque Atlantiadum   rubefecerat ora sororum:              [ ]
137             tendit in Ausonios   et adhuc hostilia castra.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
138       atque, ubi se   uallo intulerat,   ductorque benigno             [ ]
139               accepit   Latius uultu,   rex talibus infit:             [ ]
140         'caelestum   monita et sacrae   responsa parentis              [ ]
141        disque tua, o   Rutulum rector,   gratissima uirtus             [ ]
142               auulsum   Tyriis huc me   duxere uolentem.               [ ]
143             si tibi non segnes   tua contra fulmina saepe              [ ]
144              uisi stare sumus,   dignam te, nate Tonantis,             [1]
145             adferimus dextram.   nec nos aut uana subegit              [ ]
146              incertae   mentis leuitas   et mobile pectus,             [ ]
147              aut spes et laeti   sectamur praemia Martis:              [ ]
148             perfidiam fugio et   periuram ab origine gentem.           [ ]
149           tu, quando Herculeis   finisti proelia metis,                [ ]
150               nunc ipsam belli   nobiscum inuade parentem.             [ ]
151           ille tibi,   qui iam gemino   Laurentia lustro               [2]
152            possedit   regna et scalas   ad moenia Romae                [ ]
153             admouet, in Libyam   flammis ferroque trahendus.'          [ ]
154            sic Nomadum ductor.   tum dextra Scipio dextram             [ ]
155            amplexus:   'si pulchra tibi   Mauorte uidetur,             [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)          12:00
156       pulchrior est   gens nostra fide.   dimitte bilinguis            [2]!
157               ex animo socios.   magna hinc te praemia clarae          [ ]
158            uirtutis,   Masinissa, manent,   citiusque uel armis        [ ]
159             quam gratae studio   uincetur Scipio mentis.               [ ]
160             cetera quae Libyam   portari incendia suades,              [ ]
161               expediet tempus.   nec enim sunt talia rerum             [ ]
162          non meditata mihi, et   mentem Carthago fatigat.'             [ ]
163          hinc iuueni   dona insignem   uelamine picto                  [ ]?
164        dat chlamydem   stratumque ostro,   quem ceperat ipse           [ ]
165                 deiecto uictor   Magone animique probarat,             [1]
166         cornipedem,   tum, qua diuum   libabat ad aras                 [ ]?
167             Hasdrubal, ex auro   pateram galeamque comantem.           [ ]
168                   exin firmato   sociali foedere regis                 [ ]?
169             uertendas   agitat iam nunc   Carthaginis arces.           [ ]
170               Massylis   regnator erat   ditissimus oris               [ ]
171              nec nudus   uirtute Syphax.   quem iura petebant          [ ]
172               innumerae gentes   extremaque litore Tethys.             [ ]
173          multa uiro   terra ac sonipes   et belua, terror              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
174            bellorum,   nec non Marti   delecta iuuentus.               [ ]
175     nec foret, aut   ebore aut solido   qui uinceret auro              [1]
176               Gaetulisue magis   fucaret uellus aënis.                 [ ]
177             has adiungere opes   auidus reputansque laborem,           [ ]
178             si uertat   rex ad Poenos,   dare uela per altum           [ ]
179            imperat atque animo   iam tum Africa bella capessit.        [ ]
180        uerum ubi peruentum, et   portus tenuere carinae,               [ ]
181            iam trepida fugiens   per proxima litora puppe              [ ]
182            Hasdrubal adflictis   aderat noua foedera quaerens          [ ]
183             rebus et ad Tyrios   Massylia signa trahebat.              [ ]
184                 audito pariter   populorum in regna duorum             [1]
185               aduenisse duces,   qui tota mole laborent                [ ]?
186            disceptentque armis   terrarum uter imperet orbi,           [ ]
187            celsus mente Syphax   acciri in tecta benigne               [ ]
188               imperat et tanto   regni se tollit honore.               [ ]?
189           tum laetos   uoluens oculos   aduersa per ora,               [ ]
190             sic Latium adfatur   iuuenem ac prior incipit ultro:       [ ]
191            'quam te, Dardanide   pulcherrime, mente serena             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
192                accipio intueor  -que libens! quamque ora recordor      [ ]
193              laetus Scipiadae!   reuocat tua forma parentem.           [ ]
194          nam repeto, Herculeas   Erythia ad litora Gades               [ ]
195           cum studio pelagi et   spectandis aestibus undae             [ ]
196               uenissem, magnos   uicina ad flumina Baetis              [ ]
197                ductores   miro quodam   me cernere amore.              [ ]
198             tum mihi dona uiri   praeda delecta tulere,                [1]?
199             arma simul   regnoque meo   tum cognita primum             [ ]
200          cornipedum   frena atque arcus,   quis cedere nostra          [ ]
201       nunc norunt   iacula, et ueteris   tribuere magistros            [ ]
202            militiae,   qui dispersas   sine lege cateruas              [ ]
203               uestro formarent   ritu ad certamina Martis.             [ ]
204           ast ego, cum contra,   nostris quae copia regnis,            [ ]
205              nunc auri ferrem,   niuei nunc munera dentis,             [ ]
206            nil ualui precibus.   solos sibi cepit uterque,             [ ]
207            quos cohibebat ebur   uaginae sectilis, enses.              [ ]
208        quare, age, laetus haue   nostros intrare penatis               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)          16:00
209          ac, mea quando adfert   Libycum fortuna per undas             [ ]
210              ductorem, facili,   quae dicam, percipe mente.            [ ]
211           et uos, qui   Tyriae regitis   Carthaginis arces,            [ ]
212          Hasdrubal, huc aures,   huc quaeso aduertite sensus.          [ ]
213            quanta per Ausonios   populos torrentibus armis             [ ]
214            tempestas   ruat et Latio   suprema minetur,                [ ]
215            utque bibant Tyrium   bis quinos saeua per annos            [ ]
216            Sicana nunc tellus,   nunc litora Hibera cruorem,           [ ]
217             cui nescire licet?   quin ergo tristia tandem              [ ]
218            considunt bella, et   deponitis arma uolentes?              [1]
219           tu Libya,   tu te Ausonia   cohibere memento.                [ ]?
220             haud deformis erit   uobis ad foedera uersis               [ ]
221               pacator   mediusque Syphax.'   subiungere plura          [ ]
222             non passus, gentis   morem arbitriumque senatus            [ ]
223             Scipio demonstrat,   uanique absistere coepti              [ ]
224            spe iubet et patres   docet haec expendere solos.           [ ]
225            suadendi modus hic,   quodque est de parte diei             [ ]
226              exacti   super ad mensas   et pocula uertunt,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
227       atque, epulis   postquam finis,   dant corpora somno             [ ]
228              et dura in noctem   curarum uincula soluunt.              [ ]
229            iamque nouum terris   pariebat limine primo                 [ ]
230               egrediens   Aurora diem,   stabulisque subibant          [ ]
231            ad iuga solis equi,   necdum ipse ascenderat axem,          [ ]
232                sed prorupturis   rutilabant aequora flammis:           [ ]
233               exigit e stratis   corpus uultuque sereno                [2]
234               Scipio contendit   Massyli ad limina regis.              [ ]
235               illi mos patrius   fetus nutrire leonum                  [ ]
236         et catulis   rabiem atque iras   expellere alendo.             [ ]
237          tum quoque fulua manu   mulcebat colla iubasque               [ ]
238              et fera tractabat   ludentum interritus ora.              [ ]
239             Dardanium postquam   ductorem accepit adesse,              [ ]
240            induitur chlamydem,   regnique insigne uetusti              [ ]
241            gestat laeua decus,   cinguntur tempora uitta               [ ]
242             albente, ac lateri   de more adstringitur ensis.           [ ]?
243           hinc in tecta uocat,   secretisque aedibus hospes            [ ]
244           sceptrifero   cum rege pari   sub honore residunt.           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
245          tum prior his   infit terrae   pacator Hiberae:               [ ]
246           'prima mihi, domitis   Pyrenes gentibus, ire                 [ ]
247              ad tua regna fuit   properantem et maxima cura,           [ ]
248            o sceptri   uenerande Syphax.   nec me aequore saeuus       [ ]
249               tardauit   medio pontus.   non ardua regnis              [ ]
250         quaesumus aut   inhonora tuis:   coniunge Latinis              [ ]!
251                unanimum pectus   sociusque accede secundis.            [ ]
252              non tibi Massylae   gentes extentaque tellus              [ ]
253              Syrtibus et latis   proauita potentia campis              [ ]
254             amplius attulerint   decoris, quam Romula uirtus           [ ]
255           certa iuncta fide et   populi Laurentis honores.             [ ]
256           cetera quid referam?   non ullus scilicet ulli               [ ]
257              aecus caeliculum,   qui Dardana laeserit arma.'           [ ]
258                  audiuit laeto   Massylus et adnuit ore                [ ]
259             complexusque uirum   'firmemus prospera' dixit             [ ]
260              'omina, nec uotis   superi concordibus absint,            [ ]
261            cornigerumque Iouem   Tarpeiumque ore uocemus.'             [ ]
262            et simul exstructis   caespes surrexerat aris               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)          20:00
263             uictimaque admotae   stabat subiecta bipenni,              [ ]
264            cum subito abruptis   fugiens altaria taurus                [ ]
265                exiluit uinclis   mugituque excita late                 [ ]?
266            impleuit   tecta et fremitu   suspiria rauco                [ ]
267            congeminans trepida   terrorem sparsit in aula.             [ ]
268              uittaque, maiorum   decoramen, fronte sine ullo           [2]
269                delapsa attactu   nudauit tempora regis.                [ ]
270               talia caelicolae   casuro tristia regno                  [ ]?
271          signa dabant,   saeuique aderant   grauia omina fati.         [ ]
272           hunc fractum   bello regem   solioque reuulsum,              [ ]
273          tempus erit,   cum ducet agens   ad templa Tonantis           [ ]
274                qui tunc orabat   socialia foedera supplex.             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 320
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 16,275-591 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: