File n. 320 – 23:54 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 321
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 320 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 16,275-591 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)           0:00
275            his actis   repetit portum   puppesque secundo              [ ]
276           dat uento et   notis reddit   se Scipio terris.              [ ]
277              concurrere auidae   gentes, uariosque subacta             [ ]
278                 Pyrene   misit populos.   mens omnibus una:            [ ]?
279           concordes   regem appellant   regemque salutant.             [ ]
280           scilicet hunc summum   norunt uirtutis honorem.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
281             sed, postquam miti   reiecit munera uultu,                 [ ]
282              Ausonio   non digna uiro,   patriosque uicissim           [ ]
283                  edocuit ritus   et Romam nomina regum                 [ ]
284             monstrauit   nescire pati,   tum uersus in unam,           [ ]
285          quae restat,   curam, nullo   super hoste relicto,            [ ]
286           et Latios   simul et uulgum   Baetisque Tagique              [ ]
287           conuocat ac medio in   coetu sic deinde profatur:            [ ]
288         'quando ita caelicolum   nobis propensa uoluntas               [ ]
289                adnuit, extremo   Libys ut deiectus ab orbe             [ ]?
290              aut his occideret   campis, aut axe relicto               [ ]
291             Hesperio   patrias exul   lustraret harenas:               [ ]
292           iam uestra   tumulos terra   celebrare meorum                [ ]
293               est animus pacem  -que dare exposcentibus umbris.        [ ]
294           mente fauete pari at  -que aures aduertite uestras.          [ ]
295              septima cum solis   renouabitur orbita caelo,             [ ]
296           quique armis   ferroque ualent,   quique arte regendi        [ ]
297          quadriiugos   pollent currus,   quis uincere planta           [ ]
298         spes est, et   studium iaculis   impellere uentos,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
299             adsint ac pulchrae   certent de laude coronae.             [ ]
300          praemia digna dabo, e   Tyria spolia incluta praeda,          [ ]
301            nec quisquam nostri   discedet muneris expers.'             [ ]
302               sic donis uulgum   laudumque cupidine flammat.           [ ]
303          iamque dies   praedicta aderat,   coetuque sonabat            [ ]
304               innumero campus,   simulatasque ordine iusto             [ ]
305              exequias   rector lacrimis   ducebat obortis.             [ ]
306           omnis Hiber,   omnis Latio   sub nomine miles                [ ]
307          dona ferunt   tumulisque super   flagrantibus addunt.         [ ]
308        ipse, tenens   nunc lacte, sacro   nunc plena Lyaeo             [ ]
309             pocula, odoriferis   aspergit floribus aras.               [ ]
310           tum manis   uocat excitos   laudesque uirorum                [ ]
311             cum fletu canit et   ueneratur facta iacentum.             [ ]?
312             inde refert   sese circo et   certamina prima              [ ]
313             incohat ac rapidos   cursus proponit equorum.              [ ]
314              fluctuat aequoreo   fremitu rabieque fauentum,            [ ]
315              carceribus nondum   reseratis, mobile uulgus              [ ]
316             atque fores oculis   et limina seruat equorum.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)           4:00
317            iamque, ubi prolato   sonuere repagula signo                [2]?
318              et toto   prima emicuit   uix ungula cornu,               [ ]?
319             tollitur in caelum   furiali turbine clamor,               [ ]
320            pronique ac similes   certantibus ore secuntur              [ ]
321            quisque suos currus   magnaque uolantibus idem              [ ]
322           uoce locuntur equis.   quatitur certamine circus             [ ]
323         spectantum, ac   nulli mentem   non abstulit ardor:            [ ]
324             instant praeceptis   et equos clamore gubernant.           [ ]
325               fuluus, harenosa   surgens tellure, sub auras            [1]
326           erigitur   globus atque operit   caligine densa              [ ]
327             cornipedumque uias   aurigarumque labores.                 [ ]?
328           hic studio   furit acris equi,   furit ille magistri.        [ ]
329         hos patriae fauor, hos   accendit nobile nomen                 [ ]
330               antiqui stabuli.   sunt quos spes grata fatiget          [1]
331            et noua ferre iugum   ceruix. sunt, cruda senectus          [ ]
332          quos iuuet et   longo sonipes   spectatus in aeuo.            [ ]
333              euolat ante omnis   rapidoque per aëra curru              [ ]
334               Callaicus Lampon   fugit atque ingentia tranat           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
335           exultans   spatia et uentos   post terga relinquit.          [ ]
336            conclamant   plausuque fremunt   uotique peractam           [ ]
337                maiorem credunt   praerepto limite partem.              [ ]
338              at, quis interior   cura et prudentia circi               [ ]
339                altior, effusas   primo certamine uires                 [ ]
340              damnare et cassis   longe increpitare querelis            [ ]
341                   indispensato   lassantem corpora nisu:               [ ]
342        'quo nimius,   quo, Cyrne, ruis?'   (nam Cyrnus agebat)         [ ]
343            'uerbera dimitte et   reuoca moderatus habenas.'            [ ]
344              heu surdas aures!   fertur securus equorum                [ ]
345         nec meminit,   quantum campi   decurrere restet.               [ ]?
346              proximus, a primo   distans, quantum aequore currus       [2]
347             occupat ipse, loci   tantum, sed proximus ibat             [ ]
348               Astur Panchates:   patrium frons alba nitebat            [ ]
349              insigne et patrio   pes omnis concolor albo.              [ ]?
350                ingentes animi,   membra haud procera decusque          [ ]
351              corporis exiguum,   sed tum sibi fecerat alas             [ ]
352            concitus atque ibat   campo indignatus habenas:             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
353           crescere sublimem at  -que augeri membra putares.            [ ]?
354              Cinyphio   rector cocco   radiabat Hiberus.               [ ]
355                tertius aequata   currebat fronte Peloro                [ ]
356          Caucasus. ipse asper,   nec qui ceruicis amaret               [ ]
357            adplausae   blandos sonitus   clausumque cruento            [ ]
358                spumeus admorsu   gauderet mandere ferrum.              [ ]
359          at docilis   freni et melior   parere Pelorus                 [ ]
360             non umquam effusum   sinuabat deuius axem,                 [ ]
361              se laeuo interior   stringebat tramite metam,             [ ]
362                 insignis multa   ceruice et plurimus idem              [ ]
363             ludentis   per colla iubae.   mirabile dictu,              [ ]
364        nullus erat   pater: ad Zephyri   noua flamina campis           [ ]
365               Vettonum eductum   genetrix effuderat Harpe.             [ ]?
366            nobilis hunc Durius   stimulabat in aequore currum,         [ ]
367               Caucasus antiquo   fidebat Atlante magistro.             [2]?
368             ipsum Aetola, uago   Diomedi condita, Tyde                 [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)           8:00
369              miserat: exceptum   Troiana ab origine equorum            [2]
370           tradebant,   quos Aeneae   Simoentos ad undas                [ ]
371                 uictor Tydides   magnis abduxerat ausis.               [ ]
372         iamque fere   medium euecti   certamine campum                 [ ]
373            in spatio addebant,   nisusque adprendere primos            [ ]
374              Panchates   animosus equos   super altior ire             [2]?
375                et praecedentem   iam iamque ascendere currum           [ ]
376                pone uidebatur,   curuatisque ungula prima              [2]
377             Callaicum quatiens   pulsabat calcibus axem.               [ ]
378            at postremus Atlas,   sed non et segnior ibat               [ ]
379                postremo Durio:   pacis de more putares                 [ ]
380              aequata fronte et   concordi currere freno.               [ ]
381           sensit ut exhaustas,   qui proximus ibat, Hiberus            [ ]
382              Callaicas   Cyrni uires,   nec ut ante salire             [ ]?
383         praecipitem currum, et   fumantis uerbere cogi                 [ ]
384               adsiduo   uiolenter equos,   ceu monte procella          [ ]
385             cum subito ex alto   ruit, usque ad colla repente          [ ]
386            cornipedum   protentus et in   capita ardua pendens         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
387             concitat ardentem,   quod ferret lora secundus,            [ ]
388              Panchatem   uocesque addit   cum uerbere mixtas:          [ ]
389         'tene, Astur,   certante feret   quisquam aequore palmam       [ ]
390               erepto?   consurge, uola,   perlabere campum             [ ]
391               adsuetis   uelox pennis.   decrescit anhelo              [ ]
392             pectore consumptus   Lampon, nec restat hianti,            [ ]
393           quem ferat ad metas,   iam spiritus.' haec ubi dicta,        [ ]
394             tollit se sonipes,   ceu tunc e carcere primo              [ ]
395         corriperet spatium, et   nitentem opponere curuos              [ ]
396             aut aequare gradus   Cyrnum post terga relinquit.          [ ]
397         confremit et caelum et   percussus uocibus altis               [ ]
398             spectantum circus.   fertur sublime per auras              [ ]
399               altius attollens   ceruicem uictor ouantem               [ ]
400             Panchates   sociosque trahit   prior ipse iugalis.         [ ]
401            at postremus Atlas,   Durius postremus in orbem             [ ]
402                exercent artis:   laeuos nunc adpetit ille              [ ]
403             conatus,   nunc ille premit   certatque subire             [ ]
404             dexter, et alterni   nequiquam fallere temptant:           [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
405                 donec confisus   primaeuae flore iuuentae              [ ]
406                 oblicum Durius   conuersis pronus habenis              [ ]
407             opposuit currum at  -que euersum propulit axem             [ ]
408            Atlantis   senio inualidi,   sed iusta querentis:           [ ]
409    'quo ruis? aut   quinam hic rabidi   certaminis est mos?            [ ]
410            et nobis   et equis letum   commune laboras.'               [1]
411           dumque ea proclamat,   perfracto uoluitur axe                [ ]
412            cernuus, ac pariter   fusi, miserabile, campo               [1]
413            discordes   sternuntur equi.   quatit aequore aperto        [ ]
414              lora suis uictor,   mediaque Pelorus harena               [ ]
415               surgere nitentem   fugiens Atlanta reliquit.             [ ]
416               nec longum Cyrni   defessos prendere currus.             [ ]
417      hunc quoque cunctantem et   sero moderamina equorum               [1]
418               discentem rapido   praeteruolat incitus axe.             [ ]
419              impellit   currum clamor   uocesque fauentum,             [ ]
420        iamque etiam   dorso atque umeris   trepidantis Hiberi          [ ]
421                ora superposuit   sonipes, flatusque uapore             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)          12:00
422          terga premi et spumis   auriga calescere sentit.              [1]
423               incubuit   campo Durius   misitque citatos               [ ]
424           uerbere quadrupedes,   nec frustra: aequare uidetur,         [ ]
425             aut etiam aequauit   iuga praecedentia dexter.             [ ]
426            attonitus   tum spe tanta:   'genitore, Pelore,             [ ]
427             te Zephyro eductum   nunc nunc ostendere tempus.           [ ]
428           discant, qui pecudum   ducunt ab origine nomen,              [ ]
429                 quantum diuini   praecellat seminis ortus.             [ ]
430              uictor dona dabis   statuesque altaria patri.'            [ ]
431                et, ni successu   nimio laetoque pauore                 [ ]
432                proditus elapso   foret inter uerba flagello,           [ ]
433               forsan sacrasset   Zephyro, quas uouerat, aras.          [ ]
434              tum uero infelix,   ueluti delapsa corona                 [1]
435              uictoris   capiti foret, in   se uersus ab ira            [ ]
436                  auratam medio   discindit pectore uestem,             [ ]
437         ac lacrimae   simul et questus   ad sidera fusi.               [ ]
438               nec iam subducto   parebat uerbere currus.               [ ]
439             pro stimulis dorso   quatiuntur inania lora.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
440                interea   metis certus   iam laudis agebat              [ ]
441                 sese Panchates   et praemia prima petebat              [ ]?
442                arduus. effusas   lenis per colla, per armos            [ ]
443           uentilat aura iubas,   tum mollia crura superbi              [ ]
444            attollens   gressus magno   clamore triumphat.              [ ]
445          par donum   solido argento   caelata bipennis                 [ ]
446              omnibus, at uario   distantia cetera honore.              [ ]
447          primus ecum uolucrem,   Massyli munera regis                  [ ]?
448         haud spernenda, tulit.   tulit hinc uirtute secundus           [ ]
449            e Tyria,   quae multa iacet,   duo pocula, praeda,          [ ]
450               aurifero   perfusa Tago.   uillosa leonis                [ ]
451        terga feri et   cristis horrens   Sidonia cassis                [ ]
452        tertius inde honor est.   postremo munere Atlantem,             [2]
453              quamuis perfracto   senior subsederat axe,                [ ]
454                accitum   donat ductor,   miseratus et aeuum            [ ]
455               et sortem casus.   famulus florente iuuenta              [ ]
456           huic datur, adiuncto   gentilis honore galeri.               [ ]
457             his actis   ductor laeta ad   certamina plantae            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
458                inuitat positis  -que accendit pectora donis:           [ ]
459     'hanc primus   galeam (hac acies   terrebat Hiberas                [ ]
460        Hasdrubal), hunc ensem,   cui proxima gloria cursus,            [ ]
461              accipiet:   caeso pater hunc   detraxit Hyempsae.         [ ]
462               tertius extremam   tauro solabere palmam.                [ ]?
463                cetera contenti   discedent turba duobus                [ ]
464         quisque ferox iaculis,   quae dat gentile metallum.'           [ ]
465                fulgentes pueri   Tartessos et Hesperos ora             [ ]
466                ostendere simul   uulgi clamore secundo.                [ ]?
467               hos Tyria   misere domo   patria inclita Gades.          [3]?
468             mox subit aspersus   prima lanugine malas                  [ ]?
469          Baeticus: hoc dederat   puero cognomen ab amne                [ ]
470          Corduba et haud paruo   certamina laeta fouebat.              [ ]
471            inde comam rutilus,   sed cum fulgore niuali                [ ]
472             corporis, impleuit   caueam clamoribus omnem               [ ]
473               Eurytus: excelso   nutritum colle crearat                [ ]?
474        Saetabis, atque aderant   trepidi pietate parentes.             [ ]
475          tum Lamus et Sicoris,   proles bellacis Ilerdae,              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)          16:00
476               et Theron   potator aquae,   sub nomine Lethes           [2]
477            quae fluit immemori   perstringens gurgite ripas.           [ ]
478           qui postquam arrecti   plantis et pectora proni              [ ]
479             pulsantesque aestu   laudum exultantia corda               [ ]
480                  accepere tuba   spatium, exiluere per auras           [1]?
481                  ocius effusis   neruo exturbante sagittis.            [ ]
482         diuersa et   studia et clamor,   pendentque fauentes           [ ]
483           unguibus atque suos,   ut cuique est gratia, anheli          [ ]
484          nomine quemque cient.   grex inclitus aequore fertur          [ ]
485              nullaque tramissa   uestigia signat harena,               [ ]
486                 omnes primaeui   flauentiaque ora decori,              [ ]
487                omnes ire leues   atque omnes uincere digni.            [1]
488              extulit incumbens   medio iam limite gressum              [ ]
489              Eurytus et primus   breuibus, sed primus, abibat          [ ]
490            praecedens spatiis.   instat non segnius acer               [ ]
491              Hesperos ac prima   stringit uestigia planta              [ ]
492            praegressae calcis.   satis est huic esse priori,           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
493           huic sperare sat est   fieri se posse priorem.               [1]
494             acrius hoc tendunt   gressus animique uigore               [ ]
495         corpora agunt.   auget pueris   labor ipse decorem.            [ ]
496                 ecce leui nisu   postremoque agmine currens,           [2]?
497             postquam sat uisus   sibi concepisse uigoris,              [ ]
498             celsus inexhaustas   effundit turbine uires                [ ]
499                  non expectato   subitusque erumpit et auras           [ ]?
500            praeuehitur Theron:   credas Cyllenida plantam              [ ]
501               aetherio   nexis cursu   talaribus ire.                  [ ]?
502       iamque hos iamque illos,   populo mirante, relinquit             [1]
503            et, modo postremus,   nunc ordine tertia palma,             [ ]
504              Hesperon infestat   sua per uestigia pressum.             [ ]
505       nec iam, quem   sequitur tantum,   sed prima coronae             [ ]
506           spes trepidat tantis   uenientibus Eurytus alis.             [ ]
507            quartus sorte loci,   sed, si tres ordine seruent           [ ]?
508               inceptos cursus,   nequiquam uana laborans,              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
509            Tartessos   fratrem medio   Therone premebat.               [ ]
510            nec patiens   ultra tollit   sese aequore Theron            [ ]
511               igneus et plenum   praeteruolat Hesperon irae.           [ ]
512          unus erat   super, et metae   propioribus aegros              [ ]
513                 urebat   finis stimulis;   quascumque reliquit         [ ]
514     hinc labor, hinc penetrans   pauor in praecordia uires,            [ ]
515             dum sperare licet,   breuia ad conamina uterque            [1]
516             aduocat: aequantur   cursus, pariterque ruebant.           [ ]
517               et forsan gemina   meruissent praemia palma,             [ ]
518            peruecti   simul ad metas,   ni, terga secutus              [ ]
519              Theronis,   fusam late   per lactea colla                 [ ]
520               Hesperos ingenti   tenuisset saeuus ab ira               [ ]
521            traxissetque comam.   tardato laetus ouansque               [ ]?
522                 Eurytus euadit   iuuene atque ad praemia uictor        [2]
523               emicat et galeae   fert donum insigne coruscae.          [ ]
524                cetera promisso   donata est munere pubes               [ ]?
525              intonsasque comas   uiridi redimita corona                [ ]
526            bina tulit   patrio quatiens   hastilia ferro.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
527            hinc grauiora uirum   certamina, comminus ensis             [ ]
528             destrictus   bellique feri   simulacra cientur.            [ ]
529         nec, quos culpa tulit,   quos crimina noxia uitae,             [ ]
530            sed uirtus   animusque ferox   ad laudis amorem,            [ ]
531               hi creuere pares   ferro; spectacula digna               [1]
532                Martigena uulgo   suetique laboris imago.               [1]?
533               hos inter gemini   (quid iam non regibus ausum?          [ ]
534           aut quod iam   regni restat   scelus?) impia circo           [ ]
535              innumero fratres,   cauea damnante furorem,               [2]
536            pro sceptro armatis   inierunt proelia dextris.             [ ]?
537              is genti   mos dirus erat,   patriumque petebant          [ ]
538                orbati   solium lucis   discrimine fratres.             [ ]
539             concurrere animis,   quantis confligere par est            [ ]
540          quos regni   furor exagitat,   multoque cruore                [ ]
541                exsatiata simul   portantes corda sub umbras            [ ]
542                occubuere. pari   nisu per pectora adactus              [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)          20:00
543               intima descendit   mucro; superaddita saeuis             [ ]
544              ultima uulneribus   uerba; et, conuicia uoluens,          [ ]
545               dirus in inuitas   effugit spiritus auras.               [ ]
546              nec manes   pacem passi.   nam corpora iunctus            [ ]
547                una cum raperet   flamma rogus, impius ignis            [ ]
548           dissiluit,   cineresque simul   iacuisse negarunt.           [ ]
549               cetera distincto   donata est munere turba,              [ ]?
550             ut uirtus   et dextra fuit.   duxere iuuencos              [ ]
551            impressis   dociles terram   proscindere aratris,           [ ]
552                duxere adsuetos   lustra exagitare ferarum              [ ]
553                uenatu iuuenes,   quos dat Maurusia praeda.             [1]
554                 necnon argenti   necnon insignia uestis                [ ]
555           captiuae   pretia et sonipes   et crista nitenti             [ ]
556                insurgens cono,   spolia exuuiaeque Libyssae.           [ ]?
557             tum iaculo   petiere decus,   spectacula circi             [ ]
558             postrema, et metae   certarunt uincere finem               [ ]
559           Burnus auis pollens,   quem misit ripa metalli               [ ]
560            qua Tagus auriferis   pallet turbatus harenis,              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
561             et Glagus insignis   uentos anteire lacerto,               [ ]
562              et, cuius numquam   fugisse hastilia cerui                [ ]
563             praerapida   potuere fuga,   uenator Aconteus,             [ ]?
564              Indibilisque, diu   laetus bellare Latinis,               [ ]
565         iam socius,   uolucresque uagas   deprendere nube              [ ]
566              adsuetus iaculis,   idem et bellator, Ilerdes.            [1]
567         laus Burni   prima, infixit   qui spicula metae:               [ ]
568           est donum   serua albentis   inuertere lanas                 [ ]
569                 murice Gaetulo   docta. at, quem proxima honorant      [ ]
570               praemia, uicinam   metae qui propulit hastam,            [ ]
571               accepto   laetus puero   discessit Ilerdes,              [ ]
572             cui ludus   nullam cursu   non tollere dammam.             [ ]
573            tertia palma habuit   geminos insignis Aconteus             [ ]
574            nec timidos   agitare canes   latratibus aprum.             [ ]
575           quos postquam clamor   plaususque probauit honores,          [ ]
576              germanus ducis at  -que effulgens Laelius ostro           [ ]
577            nomina magna uocant   laeti manesque iacentum               [ ]?
578        atque hastas   simul effundunt.   celebrare iuuabat             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
579             sacratos   cineres atque hoc   decus addere ludis.         [ ]
580              ipse etiam mentis   testatus gaudia uultu                 [ ]
581            ductor, ut aequauit   meritis pia pectora donis,            [ ]
582              et frater   thoraca tulit   multiplicis auri,             [2]
583               Laelius Asturica   rapidos de gente iugales,             [ ]
584              contorquet magnis   uictricem uiribus hastam              [ ]
585            consurgens   umbrisque dari   testatur honorem.             [ ]
586          hasta uolans,   mirum dictu,   medio incita campo             [ ]
587          substitit ante oculos   et terrae infixa cohaesit.            [ ]
588            tum subitae frondes   celsoque cacumine rami                [ ]
589            et latam   spargens quercus,   dum nascitur, umbram.        [ ]
590               ad maiora iubent   praesagi tendere uates:               [1]?
591              id monstrare deos   atque hoc portendere signis.          [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 321
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 16,592-700 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: