File n. 321 – 9:02 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 322
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 321 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 16,592-700 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)           0:00
592             quo super augurio,   pulsis de litore cunctis              [ ]
593               Hesperio Poenis,   ultor patriaeque domusque             [ ]
594             Ausoniam   repetit Fama   ducente triumphum.               [ ]?
595             nec Latium   curis ardet   flagrantius ullis,              [ ]
596        quam iuueni   Libyam et summos   permittere fasces.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
597             sed non par animis   nec bello prospera turba              [ ]
598                ancipiti senior   temeraria coepta uetabant             [ ]
599            magnosque horrebant   cauta formidine casus.                [ ]
600               ergo, ubi delato   consul sublimis honore                [2]
601             ad patres   consulta refert   deturque potestas            [ ]
602                  orat delendae   Carthaginis, altius orsus             [ ]
603             hoc grandaeua modo   Fabius pater ora resoluit:            [ ]
604         'haud equidem   metuisse queam,   satiatus et aeui             [ ]
605          et decoris,   cui iam superest   et gloria et aetas,          [ ]
606             ne credat   nos inuidiae   certamine consul                [ ]
607              laudibus obtrectare suis. satis inclita nomen             [ ]!
608              gestat fama meum,   nec egent tam prospera laude          [ ]
609         facta noua.   uerum et patriae,   dum uita manebit,            [2]
610          deesse nefas   animumque nefas   scelerare silendo.           [ ]
611           bella noua in Libyae   moliris ducere terras?                [ ]
612         hostis enim   deest Ausoniae,   nec uincere nobis              [ ]
613          est satis Hannibalem.   petitur quae gloria maior             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
614               litore Elissaeo?   stimuli si laudis agunt nos,          [1]?
615       hanc segetem   mete. composuit   propioribus ausis               [ ]
616              dignum te   Fortuna parem.   uult Itala tellus            [ ]!
617                ductoris saeui,   uult tandem, haurire cruorem.         [ ]
618       quo Martem aut   quo signa trahis?   restinguere primum est      [ ]
619              ardentem Italiam.   tu fessos auius hostis                [ ]
620              deseris ac septem   denudas proditor arces.               [ ]
621         an, cum tu   Syrtim ac sterilis   uastabis harenas,            [ ]
622             non dira illa lues   notis iam moenibus urbis              [ ]
623              adsiliet   uacuumque Iouem   sine pube, sine armis        [ ]
624          inuadet?   quanti, ut cedas   Romamque relinquas,             [ ]
625               emerit! et tanto   percussi fulmine belli                [ ]
626            sicine te, ut nuper   Capua est accitus ab alta             [ ]
627             Fuluius, aequoreis   Libyae reuocabimus oris?              [ ]
628           uince domi et trinis   maerentem funera lustris              [ ]
629               Ausoniam   purga bello.   tum tende remotos              [ ]
630             in Garamantas iter   Nasamoniacosque triumphos             [ ]
631               molire. angustae   prohibent nunc talia coepta           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)           4:00
632         res Italae.   pater ille tuus,   qui nomina uestrae            [ ]
633            addidit haud segnis   genti, cum consul Hiberi              [ ]
634             tenderet ad ripas,   reuocato milite primus                [2]
635              descendenti auide   superatis Alpibus ultro               [2]?
636            opposuit   sese Hannibali.   tu consul abire                [ ]?
637                a uictore paras   hoste atque auellere nobis            [ ]
638              scilicet hoc astu   Poenum? si deinde sedebit             [ ]
639          impauidus   nec te in Libyam   tuaque arma sequetur,          [ ]
640                 capta damnabis   consulta improuida Roma.              [ ]
641               sed fac turbatum   conuertere signa tuaeque              [ ]
642            classis uela sequi.   nempe idem erit Hannibal, idem        [ ]
643                cuius tu uallum   uidisti e moenibus urbis.'            [ ]
644          haec Fabius,   seniorque manus   paria ore fremebat.          [ ]
645             tum contra consul:   'caesis ductoribus olim               [ ]
646            magnanimis   gemino leto,   cum tota subisset               [1]
647              Sidonium   possessa iugum   Tartessia tellus,             [ ]
648         non Fabio,   non, quis eadem est   sententia cordi,            [ ]
649       quoquam ad opem   uerso, fateor,   primoribus annis              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
650                 excepi   nubem belli   solusque ruenti                 [ ]
651                   obieci caelo   caput atque in me omnia uerti.        [ ]?
652            tum grandaeua manus   puero male credita bella              [ ]
653           atque idem hic uates   temeraria coepta canebat.             [ ]
654            dis grates   laudemque fero,   sub numine quorum            [ ]
655            gens Troiana sumus:   puer ille et futtilis aetas           [1]
656               imbellesque anni   necdum maturus ad arma                [ ]
657               Scipio restituit   terras inlaesus Hiberas               [ ]
658          Troiugenis,   pepulit Poenos,   solisque secutus              [ ]
659            extremas   ad Atlanta uias,   exegit ab orbe                [ ]?
660               Hesperio   nomen Libyae   nec rettulit auri              [ ]
661         signa prius,   quam fumantis   circa aequora uidit             [ ]
662                 Romano Phoebum   soluentem litore currus.              [ ]
663                asciuit   reges idem.   nunc ultimus actis              [ ]
664                restat Carthago   nostris labor. hoc sator aeui         [ ]?
665               Iuppiter aeterni   monet. Hannibali ecce senectus        [ ]
666            intremit aut aegros   simulat mentita timores,              [ ]
667              ne finem   longis tandem   peperisse ruinis               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)
668            sit noster titulus.   certe iam dextera nobis               [ ]
669              experta, et robur   florentibus auximus annis.            [ ]
670              ne uero   fabricate moras,   sed currere sortem           [2]?
671         hanc sinite ad ueterum   delenda opprobria cladum              [ ]
672              quam mihi seruauere dei. sat gloria cauto                 [ ]!
673        non uinci   pulchra est Fabio,   peperitque sedendo             [ ]
674               omnia Cunctator.   nobis nec Mago nec Hannon             [ ]
675              nec Gisgone satus   nec Hamilcare terga dedisset,         [ ]
676               si segnes clauso   traheremus proelia uallo.             [ ]
677                Sidoniusne puer   uix pubescente iuuenta                [ ]
678             Laurentis   potuit populos   et Troia adire                [ ]
679               moenia flauentem  -que sacro cum gurgite Thybrim         [ ]
680             et potuit   Latium longo   depascere bello:                [ ]?
681              nos Libyae terris   tramittere signa pigebit              [ ]
682              et Tyrias   agitare domos?   secura pericli               [ ]
683            litora lata patent,   et opima pace quieta                  [2]
684          stat tellus.   timeat tandem   Carthago timeri                [ ]
685             adsueta, et nobis,   quamuis Oenotria nondum               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 16. bog (Corpus P.L.)           8:00
686         Hannibale arua uacent,   superesse intellegat arma.            [ ]
687       illum ego, quem   uosmet cauti   consultaque uestra              [ ]
688                in Latio   fecere senem,   cui tertia large             [2]?
689               fundenti nostrum   ducuntur lustra cruorem,              [ ]
690          illum ego ad incensas   trepidantem et sera pauentem          [ ]
691             aduertam   patriae sedes.   an Roma uidebit                [ ]
692               turpia Agenoreae   muris uestigia dextrae:               [ ]
693               Carthago immunis   nostros secura labores                [ ]
694              audiet interea et   portis bellabit apertis?              [ ]
695              tum uero   pulset nostras   iterum improbus hostis        [ ]?
696                 ariete Sidonio   turris, si templa suorum              [ ]
697              non ante audierit   Rutulis crepitantia flammis.'         [ ]
698                talibus accensi   patres, fatoque uocante,              [ ]
699             consulis adnuerunt   dictis, faustumque precati            [ ]
700             ut foret Ausoniae,   tramittere bella dederunt.            [ ]
______________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 322
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 17,1-337 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: