Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil (“Æ” = “AE”/”OE”): ritmo virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 64 - AFR-PETR Prossimo file n. 337
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 0:00
380 fama recens latis sensim crebescere castris { }
381 cæpit, adesse duces victriciaque agmina regis { }
382 ac Lælii. placido venientes suscipit ore { }
383 Scipio; laudatos populo spectante decorat { }
384 muneribus largis; abstractum deinde seorsum { }
385 sede locat regem iuxta, procul atque remotis { }
386 testibus alloquitur: 'nisi me tua maxima longe, { }
387 Massinissa, diu virtus sperata fefellit, { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 0:+
388 non tibi causa tuum fuerat, nisi magna, videndi { }
389 Scipiadam, fidei -que meæ tua credere fata { }
390 ut malles, veteres sic aspernatus amicos. { }
391 Africa nam vastis Latio disiungitur undis, { }
392 nec minus alternis distamus moribus; ergo { }
393 grande aliquid tibi causa viæ fuit æquore tanto, { }
394 tot bellorum inter fremitum mundique tumultus. { }
395 certe ego, si proprio michi non sordescit in ore { }
396 gloria, non alia tantum virtute superbum { }
397 me fateor, quam quod blandæ michi firma tenere { }
398 frena voluptatis videor. non hostis in armis { }
399 obvius, aut flammis resonans undantibus Æthna, { }
400 euboicæ non sic fundo gravis æstus ab imo { }
401 in cumulos surgentis aquæ metuendus ut ista est { }
402 turba voluptatum quæ circumfusa tenet nos: { }
403 præcipue tamen hæc nitidæ suspecta iuventæ { }
404 pestis, et ætati prætendit retia nostræ. { }
405 æquor enim silet interdum, gravis Æthna quiescit; { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 0:++
406 hostis ad incursum validis seu mænibus uti, { }
407 seu vallo fossaque licet; damnosa voluptas { }
408 nocte dieque furit; nunquam tu mænibus illam { }
409 arcebis: mediis veniet penetralibus inter { }
410 excubias vigilesque canes, ferrata potentum { }
411 limina transiliet. quod si te sola movere { }?
412 hæc potuit tantum virtus, ut linquere velles { }
413 templa, larem, regnum nobisque ut sponte subesse { }
414 nomine deposito domini patereris, et illam { }
415 per maria et terras in me sequerere latentem; { }
416 tu michi vir quantus digito monstrabere, si te { }
417 inter tam multas hæc exornaverit una! { }
418 gloria magna quidem magnum vicisse Siphacem; { }
419 sed maior, michi crede, graves domuisse tumultus { }
420 pectoris atque animo frenum posuisse frementi. { }?
421 præconem me virtutum memoremque tuarum { }
422 semper habes; tua facta libens et dicta renarro. { }
423 cetera tu tacito tecum sub pectore volve; {1}?
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 4:00
424 nec tibi verba prius, quam mens sibi nota ruborem { }
425 excitet. egregia hoc bello tua sensimus arma: { }
426 attamen auspiciis nostris - ignosce - patenti { }
427 concursum est acie; nostro quoque nomine parta est { }
428 romano hæc præsens populo victoria; nec te { }
429 præterit et regem et regnum suaque omnia nobis { }
430 deberi. Romam patere hic inimicaque coniunx { }?
431 regis eat, precibus quæ bellum pavit, et hostis { }
432 filia tam magni est et pars non parva triumphi. { }
433 vince animum teque ipse doma, nec multa decora { }
434 commaculare velis unius crimine facti. { }?
435 aspice quam fructus nichilo minor ira dolorque, { }
436 quantus ab obsceno tibi sit metuendus amore; { }?
437 quid deceat regem, quam per se fæda libido est.' { }
438 dixerat: ast illi iandudum ex ore ruebant { }
439 certatim lacrimæ, veluti cum candida tectis { }
440 nix hæsit, veniat tepidis si flatibus Auster, { }
441 liquitur, et grandes subito per inania guttæ { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 4:+
442 præcipitant. tum pauca refert: 'michi maxima cura est { }
443 imperio parere tuo: fortuna salusque { }?
444 in manibus tibi nostra sedet. tu pectoris æstus { }
445 vincis, et affectus miseri moderaris amantis. { }
446 nil frustra iussisse queas. sed prospice famæ; { }
447 deprecor hoc unum; liceat michi coniuge dulci {2}
448 servata caruisse fide.' singultibus istas { }?
449 liquit inexpletas rauco sub murmure voces, { }
450 inque tabernaclum se se intulit, ora genasque { }
451 mæstus, et infestis tundens sua pectora palmis. { }
452 sic audita reum postquam sententia morti { }
453 addixit, graviterque tubæ vox nuntia fati { }
454 intonuit, tremit ille pavens et buxeus ori { }
455 pallor inest; iam mors oculis manifesta videtur, { }
456 et lictor præbere iubet iam colla securi; { }
457 ac ventura quidem veluti præsentia cernit; { }
458 iam iacet exanimis, iamque omnia tristia secum { }
459 versat et avulsum trunca cervice cadaver: { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 8:00
460 haud aliter placita iuvenis cariturus amica { }
461 iam caret. at tacitis postquam irritata querelis { }
462 mens stimulos in verba dedit, 'proh tristia' dixit { }
463 'vitæ fila meæ tanto servata dolori { }
464 et Parcis huc tracta feris! moriamur honesti; { }
465 sic cogunt mandata ducis, nisi vivere rapta { }
466 posse anima nos ille putat. si tristia duri { }?
467 corda geris silicis, pectusque adamante rigescit, { }
468 quid michi romana fore cum feritate putasti, {2}?
469 Scipio? quid meritum melius sic perdis amicum? { }
470 vita molesta tibi nostra est. quot vulnera in isto { }
471 pectore pertulimus, nunc ut moreremur amando, { }
472 spiritus in lacrimas atque in suspiria mæstus { }
473 difflueret? mors nulla viro minus apta: sed ultra { }
474 non datur.' hæc dixit frendensque ad sidera luctum { }
475 sustulit horrendum, quem circumstantia longe { }
476 agmina senserunt, motæque hæsere cohortes. { }
477 litus ad hesperium properans urgebat anhelos { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 8:+
478 Phæbus equos. forte ille memor quibus alma decore { }
479 virginis hæmoniæ flagrassent pectora flammis; { }
480 laureaque ante oculos stabat sua sacra, tremendo { }
481 prodigio prærepta sibi, tum vita relicti { }
482 dura nimis, luctusque gravis, simul oscula trunco { }
483 fixa diu tenero vitaque abeunte tepenti; {1}?
484 atque ideo, similes regis miseratus amores, { }
485 intulit Occeano vultus lacrimosaque lavit { }
486 ora cadens, Noctique suas permisit habenas. { }
487 Scipio - nulla etenim dederit fortuna quietem, { }
488 ni mediocris erit; nam tristior illa dolores, { }
489 læta vehit curas - per noctem singula secum { }
490 ancipiti cum mente rotat: num territa pulset { }
491 mænia Pænorum et turres Carthaginis, an se { }
492 extremos fundat Lybiæ vastator in agros, { }
493 an requiem fessis paucorum forte dierum { }
494 præbeat equitibus peditumque det otia turmis. { }
495 illa recursabat potior sub pectore cauti { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 8:++
496 cura ducis, quibus inde viis captiva per altum { }
497 agmina Pænorum Latio transmittat ovanti. { }
498 præcipue in rege regisque in coniuge multum { }?
499 angitur, et quantis velit hos custodibus ire, { }
500 cui tantum committat onus. sic anxius hæret { }
501 mercator, cui vota viæ cessere secundæ { }
502 e lucri fortuna fuit; nunc cogitat, aurum { }
503 ac gemmas qua puppe vehat pretiosaque rerum, { }
504 quique ratis custos placeat. non carior usquam { }
505 ullus erat Lælio: nulli felicius altos { }?
506 credere consuetus lassata mente labores. { }?
507 hunc igitur noctis medio vocat, admonet arma { }
508 navibus imponat, lectoque ut remige centum { }
509 instruat, hac patriæ petiturus (?) litora classe. { }
510 at misero multum diversa fluebat amanti { }
511 nox ea cum lacrimis: quas se se vertat in artes, { }?
512 quos vocet ille deos, precibus quibus astra relaxet { }
513 stamina Parcarum et dilectæ tempus amicæ. { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 12:00
514 nunc venit in mentem cara cum coniuge raptim { }
515 Herculeas subita linquentem classe Columnas { }
516 fortunatorum famam tentare locorum; { }
517 nunc recta penetrare via Carthaginis altæ { }
518 mænia, et ad veteres humilem veniamque petentem { }
519 pergere cum gemitu et dulci cum coniuge amicos; { }
520 nunc ferrum laqueosque sibi properataque mortis { }
521 instrumenta manu tristesque intexere nodos, { }
522 auxilioque necis tantos finire dolores. { }
523 sæpe manus gladium tetigit: pudor obstitit unus, { }
524 non metus incepto, viduæ non anxia vitæ { }
525 dulcedo: veritus famam maculare perenni {1}
526 crimine, continuit capulumque animumque remisit. { }
527 volvitur inde toro: quoniam sub pectore pernox { }
528 sævit amor lacerantque truces præcordia curæ, { }
529 uritur; invigilant mæror, metus, ira furorque. { }
530 sæpe etiam absentem lacrimans dum stringit amicam { }
531 sæpe toro dedit amplexus et dulcia verba. { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 12:+
532 postquam nulla valent violento frena dolori, { }
533 incipit, et longis solatur damna querelis: { }
534 'cara michi nimium, vita michi dulcior omni, {1}
535 Sophonisba, vale: non te, mea cura, videbo { }
536 leniter æthereos posthac componere vultus, { }
537 effusosque auro religantem ex more capillos; { }
538 dulcia non cælum mulcentia verba deosque { }
539 oris odorati secretaque murmura carpam: {4}?
540 solus ero, gelido -que insternam membra cubili. { }
541 atque utinam socio componar, amica, sepulcro, { }
542 et simul hic vetitos illic concorditer annos { }
543 contingat duxisse michi! sors optima busti, { }
544 si cinis amborum commixtis morte medullis { }
545 unus erit. Scipio nostros non scindet amores. { }
546 o utinam infernis etiam nunc una latebris { }
547 umbra simus, liceat pariter per claustra vagari { }
548 mirtea, nec nostros Scipio disiungat amores! { }
549 ibimus una ambo flentes, et passibus isdem { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 12:++
550 ibimus, æterno connexi fædere; nec nos { }
551 ferreus aut nostros Scipio interrumpet amores! { }
552 invidiosa deis Herebi populoque silentum { }
553 ac Cereris genero, cuntisque beatior umbris { }
554 umbra ferar: dulces nec Scipio franget amores. { }
555 ille quidem astrigeros tractus cælumque tenebit { }
556 dux sacer, humanis in totum moribus impar, {2}
557 nec volet infernas sedes aut pallida Ditis { }
558 regna sequi, aut cupidos iterum turbabit amantes. { }
559 o utinam lybicum nunquam transisset in oris! { }
560 o utinam latiis semper mansisset in oris! { }
561 quid precor heu demens! si non venisset, amicæ { }
562 et decor et species faciesque simillima Soli, { }
563 non michi nota fores; sine qua nec vita fuisset { }
564 grata quidem pariter. quanta est discordia! vitam { }
565 abstulit ac tribuit. Scipio dulcissime, raptim { }
566 o utinam Romam victricia signa tulisses { }
567 captivo cum rege prior, reginaque retro { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 16:00
568 mansisset non visa tibi! quid surda precamur { }
569 numina? castrorum dominus victorque superbus { }
570 captivam petit ecce suam. dabimus ne? sed urget: { }
571 importuna precum species nocitura precari. { }
572 sed rogat: ac vultu tacito michi multa minatur. { }
573 sed rogat: ac durum precibus latitare sub istis { }
574 imperium agnosco. parebimus? at prius horrens {1}?
575 Iupiter admoveat capiti sua fulmina nostro, { }
576 hoc tellus voret alta latus, pelagusque per amplum { }
577 impia falsiloqui spargantur viscera regis. { }
578 ergo ego, Romano placitum quia, sancta revellam {2}?
579 fædera coniugii? licuit sine coniuge regem { }
580 vivere, et id satius fuerat, quia cælibe vita { }
581 Scipio noster erat: sponsæ nunc pacta negare { }
582 non licet. ast ingens et inexorabile turbat { }
583 imperium: quid agam? morieris, munere cari, { }
584 Sophonisba, viri morieris; munera sævo { }
585 hæc placuere Iovi: sic nec captiva traheris { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 16:+
586 litus ad Italiæ nuribus subiecta latinis, { }
587 nec nostros illusa dolos sic posse videris { }
588 aut fractam culpare fidem. moriere. quis ergo { }
589 finis amoris erit? mors effera. parcite cunti, { }
590 cælicolæ: calcanda fides. fugiamus in orbis { }
591 ultima, et ignotas Lybiæ penetremus harenas, { }
592 est ubi serpentum regio tutissima nobis, { }
593 tutior hac patria: nec enim venturus ad illam { }
594 est Scipio, nec pestiferi vis ulla veneni {1}?
595 tam pulcros læsura pedes. michi forsitan ipsa { }
596 ignoscent spectante feræ. dulcissima coniunx, { }
597 stat fugere et te impendenti subducere morti: { }
598 pauperiem lætus tecum exiliumque fugamque { }
599 mæstaque cunta feram. sed nec sequerere vocantem, { }
600 femineos si novi animos, regina supremo {1}
601 sueta sedere loco: et quanquam sequerere, parati { }
602 nil habeo, atque omnes romana potentia passus {2}
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 16:++
603 claudit, et extremo Scipio notissimus orbi est. { }?
604 somnia nunc, tacitæ quondam michi tempore noctis { }
605 visa, recognosco turbatæ horrenda quietis { }
606 non satis intellecta prius. tu ne illa fuisti { }!
607 candida prostrato per vim subducta marito { }
608 cerva, sed imperio tandem pastoris iniqui { }
609 custodi prærepta novo? tunc nempe placebas, {2}
610 vel sic visa, michi. sed quid coniuncta ferebat { }
611 mors tua? di, visis omen removete malignum. { }?
612 permetuo, nam cunta sibi constantia certo { }
613 ordine cernebam, nec me sopor ille fefellit. { }
614 quid faciam? moriere igitur, moriere; profecto { }
615 nil aliud superest, coniunx miseranda, tibique { }
616 auctor mortis ego. sed quæ michi vita futura est? { }
617 scis, Venus, et cælo prospectans Iupiter alto { }
618 mortales actus nostrosque hoc orbe labores. { }
619 quis michi verba dabit placidas ducentia noctes, { }
620 aut gravis ingentes animi mulcentia curas? { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 20:00
621 quis dabit amplexus, quis ve oscula dulcia iunget? { }
622 te sine dulce nichil. quid prodest regia largo { }
623 agmine servorum, Tyrio quid lectulus ostro { }
624 comptus, et innumeris instrata palatia gemmis? { }
625 quid dyadema iuvat? lati quid gloria regni? { }
626 uror, et assiduis torquentur pectora flammis. { }
627 heu michi! dulcis adhuc, dulcis post busta, sereni { }
628 quo fugiunt vultus? hinc iam, te, cara, supremum { }
629 viventem deflere iuvat. Sophonisba, deorum {2}
630 atque hominum decus eximium, quam nostra tulerunt { }
631 tempora siderei exemplum specimenque decoris, { }!
632 quæ faceres conspecta fidem, super astra quis ipsis { }
633 splendor inest superis, qualis quamque alma venustat { }
634 forma deas, adverte pias his fletibus aures. { }
635 hei - misero fuerit quoniam meminisse iocundum - { }
636 lumina, sidereis mulcentibus æthra favillis, { }
637 alma sub exiguo claudentur condita busto; { }
638 lumina magnorum mentes tactura deorum, { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 20:+
639 lumina durorum rabiem fractura virorum, {2}
640 lumina quæ michi me abstulerant curasque minores! { }!
641 candida frons auro circumcrispante decora, { }
642 frontibus humanis augustior, abdita saxo {2}?
643 stabit in angusto. risus qui ferrea figit { }?
644 pectora, qui cælum, qui circumfusa serenat { }
645 nubila, tartareum ruit irrediturus ad antrum. { }
646 heu michi! felices animæ, quibus illa repente {2}?
647 lux oriens veteres veniet purgare tenebras! { }
648 heu bene progeniti, quibus illa videre licebit, { }
649 quæ michi mors invisa rapit! pes lacteus atram, { }
650 divino celerante gradu, conscendere cimbam { }?
651 iussus, transiliet lethæi gurgitis æstum. { }
652 fortunate Charon! utinam michi flectere clavum {1}
653 contingat, neutramque diu contingere ripam; { }
654 tuque mei interea serves moderamina regni! { }
655 invidiose senex, quando hæc tibi monstra videre { }
656 contigit, aut ullo posthac continget in ævo? { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 20:++
657 vidisti æthnæo raptam sub vertice nigri { }
658 uxorem transire tori, nec vultus Elissæ { }
659 te latuit nostræ, facies nec Gorgonis horrens, { }
660 nec quæ fatiferum laqueo pendente secuta est { }
661 Laodamia virum, nec te pulcerrima Procris, { }
662 nec Teucrum pestis, Minoisque altera proles; { }
663 altera nam cælum tenuit stellante corona. { }
664 sed cui tantus honos, cui tantæ gloria formæ? { }
665 crude senex, michi crede, parem non ulla videbunt { }
666 sæcula, nec rerum laudatrix magna suarum { }
667 ætas prima tulit. visa tangere iuventa; { }
668 ardebis, michi crede, senex; me forsitan illac { }
669 coniugis infaustæ vestigia cara sequentem { }
670 tardius excipies. veniam, nec tempore multo { }
671 hic michi carcer erit. proh! si prohibemur adire {1}
672 corporeosque iterum ius est remeare sub artus, { }
673 occidimus. tu parce, senex, atque arbiter æquus { }
674 igne pari flagrans iuvenilibus annue flammis. { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 24:00
675 Cerbere, si potuit vates rodopeius iram { }
676 frangere voce liræ, facies nunc coniugis ista { }
677 quid poterit conspecta tibi conspectaque regi { }
678 tartareo? vereor, ne nostros captus amores { }
679 tentet, et annosæ redeas, Proserpina, matri. { }
680 somnia sunt quæ fingis amans, et falleris amens, { }!
681 Massinissa, diu felix, si rata fuissent { }?
682 munera fortunæ modo! sed, mæstissime regum, { }
683 pone modum lacrimis metamque impone querelis. { }
684 dulce meum decus, atque animæ pars altera nostræ, { }
685 o breve solamen, longus dolor, inclita coniunx, {2}
686 ibis ad elysias directo tramite valles, { }
687 et michi morte tua gemitum lacrimasque relinques. { }
688 sed sequar; hæc miseri superant solatia morbi.' { }
689 obticuit, subiitque sopor; tum fessa parumper { }
690 membra quies sensim subrepens tarda fefellit: { }
691 multa sed in somnis questus, cælumque Chaosque { }
692 fortunam -que feram incusans hominesque deosque. { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 24:+
693 ecce parum fausto finem positurus amori { }?
694 Phæbus ab Occeano rediens surgebat eoo. { }
695 concrepuere tubæ; surgit tremefactus, et iras { }
696 suscitat, ac questu se sæpe revolvit eodem. { }?
697 postquam castra videt fremitu testantia motum, { }
698 et metuit mandata ducis, vimque affore credit, { }
699 si neget, horrendum dictu et miserabile sumit { }
700 consilium, quod tristis amor dabat: aurea fido { }
701 pocula dat servo, custodia dira veneni { }
702 credita cui fuerat. rex hæc undantia summo { }
703 ac superinfusa cernens spumantia morte: { }
704 'vade' ait 'et miseræ mea tristia munera perfer { }
705 reginæ, strictosque deos absolve fidemque. { }
706 me promissorum memorem sciat illa: secundum { }
707 impleo. sunt superi testes, erat altera longe { }
708 conditio michi grata magis, tentataque frustra { }
709 est via, si qua foret, per quam regina maneret { }
710 coniugio contenta meo. Romanus ab alto { }?
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 24:++
711 dux vetat: huic nostri, sic di statuere, potestas { }
712 fortuna -que iubente data est. sibi consulat ergo: { }?
713 cogitet unde ruens quo sit prostrata; quis illam { }
714 exitus excipiat viduatam nomine nostri; { }
715 insuper et primi reverentia quanta mariti, { }?
716 quanta patris virtus: titulisque et sanguine dignum { }
717 consilium paret ipsa sibi. quod possumus unum, { }
718 instrumenta fugæ libertatisque paramus.' { }
719 hæc ait, atque oculos lacrimis avertit honestos {1}
720 nuntius accelerans reginæ ad limina pulsat { }
721 munera dira ferens. pannis anus obsita et annis { }
722 prosilit, atque habitum conspectaque pocula narrat. { }
723 substitit attonitæ similis similisque paventi; { }
724 nec remorata diu, positoque instincta pavore: { }
725 'ingrediatur' ait. stat terræ lumina fixus { }
726 et peragit commissa tremens; intercipit illa: { }
727 'suscipio mandata libens, nec dona recuso { }
728 regia, si maius nichil est, quod mittere dulcis { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 28:00
729 posset amans: certe melius moriebar, in ipso { }
730 funere ni demens nupsissem; numina testor {2}
731 conscia, non aliquid quoniam de coniuge caro { }
732 sit nisi dulce michi; sed sidera promptius alta, { }
733 terrenis ut eram vinclis exuta, petebam. {1}
734 hoc refer extremum, et mortis michi testis adesto. { }
735 at vos, cælicolæ et qui maria ampla tenetis, { }
736 quique locum mundi medium stygiasque tenebras, { }
737 quas adeo licet ante diem, si iusta precandi { }
738 materia est, præstate pias his questibus aures; { }
739 audiat et cælum et pelagus tellusque profunda. { }
740 en morior; mortisque magis me causa dolere, { }
741 quam mors ipsa facit. quid enim commercia tangunt { }
742 nostra duces latios? en quanta superbia genti! { }
743 non satis est hostem regnis spoliasse paternis: { }
744 libertate animos spoliant, et rite coactis { }
745 coniugiis sanctoque audent irrumpere amori { }
746 ac pactos laniare toros. victoria postquam { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 28:+
747 romano stat certa duci, nec flectere quisquam {2}
748 fata potest æterna Iovis, sint ultima vitæ { }
749 tristia, et eximiis sua Roma ingrata trophæis, { }
750 exul ut a patria deserto in rure senescat { }?
751 solus et a fidis longe semotus amicis; {2}?
752 nec videat sibi dulce aliquid, qui dulcia nobis { }
753 omnia præripuit. tum cari iniuria fratris { }
754 exagitet, doleatque suos non æqua ferentes; { }
755 filius extremos inglorius aggravet annos. { }?
756 indigno tandem atque inopi claudare sepulcro, { }
757 iratusque tibi et patriæ moriare relictæ, { }
758 Scipio, et infames saxis inscribe querelas. { }
759 tu quoque finitimo semper quatiare tumultu, { }
760 si secum posthac, coniunx carissime, firmum { }
761 fædus habes: videas abeuntes funere natos { }
762 intempestivo, et fædatos cæde nepotes { }
763 alterna. veniens illa de gente cruentus { }?
764 rusticus insultet generi per vulnera vestro, { }
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi) 32:00
765 et trahat ante rudem vinctos per mænia currum; { }
766 ornet et ex vobis proprios tua Roma triumphos!' { }
767 dixerat: ac circum gemitum lacrimasque videres { }
768 astantes -que fero attonitos intendere fini. { }
769 illa manu pateramque tenens et lumina cælo { }
770 attollens: 'Sol alme' inquit 'superique, valete; { }
771 Massinissa, vale, nostri memor.' inde malignum { }
772 ceu sitiens haurit non mota fronte venenum, { }?
773 tartareasque petit violentus spiritus umbras. { }
_____________________________________________________________________________..
risultati { } della versificazione© extra >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 337
Francesco Petrarca: Afrikanske krig 6,839-918 [Africa]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
5. bog.
395 certe ego, si proprio michi non sordescit in ore { }
5. bog.
416 tu michi vir quantus digito monstrabere, si te { }
428 romano hæc præsens populo victoria; nec te { }
491 mænia Pænorum et turres Carthaginis, an se { }
550 ibimus, æterno connexi fædere; nec nos { }
Analyse 3
5. bog.
640 lumina quæ michi me abstulerant curasque minores! { }!
680 somnia sunt quæ fingis amans, et falleris amens, { }!
5. bog.
402 turba voluptatum quæ circumfusa tenet nos: { }
Analyse 4
5. bog.
606 non satis intellecta prius. tu ne illa fuisti { }!
631 tempora siderei exemplum specimenque decoris, { }!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede