Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Saxo (modsat alle) er prosa og poesi. Al prosa, med personnavne, er udeladt. Tekstforståelse kan (som altid) søges med en bog ved hånden. Alle vers er indlagte monologer eller dialoger mellem to. Replikskifte er kun markeret med #1 og #2 uden linjemellemrum. Det er indlæst med meget tydeligt stemmeskift i persontegningen
Udtalt som af Vergil: pronuncia virgiliana. “Æ” = “AE/OE”
Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 69 - DAN-SAXO - Kun daktyliske vers Pression file n. 348
12 vers (kursiv) medtælles ikke, men findes gentaget i fil (jambiske) andre vers
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 5. bog, kapitel 3 (Gad) 0:00
3,2. stk. .
1 #1 Stulte, quis es? quid inane petis? dic, unde iter aut quo? { }
2 Quæ uia, quod studium, ¨ quis pater, unde genus? { }
3 Præcipuus uigor iis regumque domesticus est lar, { }
4 qui proprias nunquam ¨ deseruere domos. { }
5 Acceptatur enim paucis, quod pessimus edit, { }
6 inuisi raro ¨ facta placere solent. { }
7 #2 Regno mihi pater est, habitus facundia linguæ, { }
8 cui solum uirtus ¨ semper amata fuit. {1}
9 Optaui sapere tantum, discrimina morum { }
10 lustraui, uarium ¨ per loca nactus iter. { }
11 In rebus mens stulta modum deprændere nescit, { }
12 turpis et affectus ¨ immoderata sui. { }
13 Remorum ductus uelorum uincitur usu, { }
14 æquora uentus agit, ¨ tristior aura solum. { }
15 Nam freta remigium penetrat, mendacia terras: { }
16 istas ore premi ¨ constat, at illa manu. {2}
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 5. bog, kapitel 3 (Gad) 2:00
3,3. stk. .
17 #1 Vt gallus cæni, sic litis plenus haberis, { }
18 sorde grauis putes ¨ nec nisi crimen oles. { }
19 Aduersum scurram causam producere non est, { }
20 qui uacua uocis ¨ mobilitate uiget. { }
21 #2 Hercule, ni fallor, ad eum, qui protulit, ipsum { }
22 editus ignaue ¨ sermo redire solet. { }
23 Ad prolatorem iusto conamine diui { }
24 fusa parum docte ¨ uerba referre solent. { }
25 Quando lupi dubias primum discernimus aures, { }
26 ipsum in uicino ¨ credimus esse lupum. { }
27 Nulla fides fidei uacuo præstanda putatur, { }
28 quem rumor sontem ¨ proditionis agit. { }
3,4. stk. .
29 #1 Dictorum temere pænas, puer improbe, solues, { }
30 bubo uiæ uacuus, ¨ noctua luce carens. { }
31 Quæ nunc ructaris demens, emissa dolebis { }
32 interituque tui ¨ dicta profana lues. { }
33 #2 Exanimis coruos exangui corpore pasces, { }
34 esca feris, auidæ ¨ præda futurus aui. { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 5. bog, kapitel 3 (Gad) 4:00
3,4. stk.
35 Augurium timidi prauique assueta uoluntas {1}
36 nunquam se digno ¨ continuere loco. { }
37 Qui dominum fallit, qui fædas concipit artes, { }
38 tam sibi quam sociis ¨ insidiosus erit. { }
39 Æde lupum quicunque fouet, nutrire putatur { }
40 prædonem proprio ¨ perniciemque lari. { }
3,5. stk. .
41 #1 Non ego reginam, sicut tu rere, fefelli, {2}
42 sed teneræ tutor ¨ conditionis eram. { }
43 Hæc mihi res auxit, huius mihi gratia primum { }
44 munera, robur, opes ¨ consiliumque tulit. { }
45 #2 En te cura premit culpæ rea, tutior huic est {1}
46 libertas, cui mens ¨ intemerata manet. { }
47 Decipitur quisquis seruum sibi poscit amicum: { }
48 sæpe solet domino ¨ uerna nocere suo. { }
3,17. stk. .
49 #1 Quando tuam limas admissa cote bipennem, { }
50 nonne terit tremulas ¨ mentula quassa nates? { }
51 #2 Vt cuiuis natura pilos in corpore seuit, {2}
52 omnis nempe suo ¨ barba ferenda loco est. { }
53 Remigiis homines artus agitare necesse est: { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 5. bog, kapitel 3 (Gad) 4:+
3,17. stk.
54 motus quippe suos ¨ nam labor omnis habet. { }
55 Cum natis excipitur nate uel quum subdita penem { }
56 uulua capit, quid ad hæc ¨ addere maius erit? { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 5. bog, kapitel 7 (Gad) 4:++ 7,2. stk. .
57 #1 Quid sibi uult, quæso, belli grauis iste paratus, { }
58 aut quo classe potens, ¨ rex Olimare, ruis? { }
59 #2 Fridleui natum nobis incessere cordi est. { }
60 Et quis es audaci ¨ talia uoce rogans? { }
61 #1 Vincendi inuictum subiit spes irrita mentem: { }
62 Frothonem nullus ¨ exuperare potest. { }
63 #2 Quicquid contingit, primo semel accidit, et res {1}
64 non sperata satis ¨ sæpe subire solet. {2}
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 5. bog, kapitel 8 (Gad) 6:00
8,1. stk. .
65 # Hercule deprendi nulli numerabile uulgus, { }
66 uulgus, cuius erat ¨ terra nec unda capax. { }
67 Colluxere ignes crebri, silua omnis obarsit, { }
68 index innumeræ ¨ flamma cohortis erat. { }
69 Calcibus obtrita tellus subsedit equinis, { }
70 edebant rapidos ¨ stridula plaustra sonos, { }
71 ingemuere rotæ, uentos auriga premebat, { }
72 ut tonitrum currus ¨ assimulasse putes. { }
73 Vix armatorum cætus sine lege ruentes { }
74 ponderis impatiens ¨ pressa ferebat humus. { }
75 Obmugire aër uisus mihi, terra moueri, { }?
76 tantus in externo ¨ milite motus erat. { }
77 Nam quindena simul uexilla micantia uidi, { }
78 quodque ex iis centum ¨ signa minora tenet, { }
79 Post quorum quoduis poterant bis dena uideri: { }
80 signorum numero ¨ par erat ordo ducum. { }
_____________________________________________________________________________..
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 6. bog, kapitel 1 (Gad) 6:+
1,1. stk. .
1 # Frothonem Dani, quem longum uiuere uellent, { }
2 per sua defunctum ¨ rura tulere diu. { }
3 Principis hoc summi tumulatum cespite corpus { }
4 æthere sub liquido ¨ nuda recondit humus. { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 6. bog, kapitel 4 (Gad) 6:++
4,4. stk. .
1 # Dum mare uerrit Hythin rabidosque intersecat æstus, { }
2 auro uerna bibit et lactea pocla ligurit. { }
3 Optima conditio serui, cui rege creatus { }
4 obsequitur temere mutatis sortibus hæres. { }?
4,7. stk. .
5 Sanguine suffusos enses ferrumque cruore { }
6 Puniceum rapidi uersauimus in nece monstri, { }
7 dum te, Noruagicæ cladis moderator Amunde, { }
8 excipit alta quies, quem, cum sine lumine mentis { }
9 nox ignara premat, uirtus dilapsa fefellit. { }
10 At nos defunctum membris opibusque gigantem { }
11 contudimus uastique chaos penetrauimus antri. { }
12 Illic congestum raptu uiolauimus aurum. { }
13 Et iam fluctiuagum tonsis euerrimus æquor { }?
14 confertamque ratem spoliis ad littus ouantes { }
15 remigio reduces agimus, percurrimus undas { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 6. bog, kapitel 4 (Gad) 8:00
4,7. stk.
16 permensore maris carabo: sulcemus alacres { }
17 hoc pelagus, ne nos hosti lux obuia prodat. { }
18 Ergo leues totoque manus conamine nisi {1}
19 rimemur mare, castra prius classemque petentes, { }
20 quam roseum liquidis Titan caput exerat undis, { }
21 ut, cum rem rumor uulgauerit atque Frogertha { }
22 nouerit egregio partam conamine prædam, { }
23 blandior in nostrum moueat præcordia uotum. { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 6. bog, kapitel 6 (Gad) 8:+
6,7. stk.
1 # Vnde stupet taciturna domus? quæ causa dolorem { }
2 integrat, aut ubi nunc uxorius ille quiescit, { }
3 nuper ob indignum ferro mulctatus amorem? { }
4 Numquid adhuc fastum luxumque reseruat inertem { }
5 aut tenet incæptum primaque libidine feruet? {1}
6 Extrahat alternis mecum sermonibus horam { }
7 hesternumque odium uerbis componat amicis. { }
8 Lætior emergat facies, nec plangor in æde { }
9 personet aut mæstos sinat obtorpescere uultus. { }
6,8. stk. .
10 Scire uolens, quis uirgineo flagraret amore { }
11 dilectæque mihi facibus premeretur alumnæ, { }
12 pilleolum sumpsi, ne noto proderer ore, { }?
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 6. bog, kapitel 6 (Gad) 10:00
6,8. stk.
13 cum faber ille procax lasciuis gressibus intrat, { }
14 hac illacque agitans instructo fæmina gestu { }
15 nec minus ad uarios intendens lumina nutus, { }
16 castorio cui tegmen erat chlamys obsita limbo, { }
17 instratæ gemmis crepidæ, toga cultior auro. { }
18 Splendida nexuerant tortum redimicula crinem, { }
19 et uariata uagum stringebat uitta capillum. { }
20 Hinc adoleuit iners animi tumor ingeniumque, { }
21 diuitias genus esse putans aut æra parentes, { }
22 fortunamque magis opibus quam sanguine pensans. { }
23 Hinc subiit fastus, habitumque superbia traxit. { }
24 Nam miser ob cultum magnis se credere cæpit { }
25 ingenuisque parem ciniflo, qui pellibus auras {1}
26 uenatur crebroque ciet spiramina tractu, { }
27 qui digitis cineres uerrit, qui sæpe reductis { }
28 aëra folliculis captat tenuique flabello { }
29 spiramenta creat torpentesque excitat ignes. { }
6,9. stk. .
30 Inde puellare gremium petit appositusque: { }?
31 ‘Virgo’, inquit, ‘mihi pecte comam tactuque salaces { }
32 compressa pulices et quo cutis uritur aufer’. { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 6. bog, kapitel 6 (Gad) 12:00
6,9. stk.
33 Hinc residens auro sudantia brachia pandit, { }?
34 puluino annixus tereti cubitoque reclinis { }
35 ornatum iactare uolens, ceu belua latrans { }
36 explicat obtortæ contracta uolumina caudæ. { }
37 Illa mei noscens compescere cæpit amantem { }
38 lasciuas -que fugare manus, meque esse professa: { }
39 ‘Parce, precor, digitis’, inquit, ‘stimulumque coercens { }
40 contiguum ualuis uetulum placare memento. { }
41 In luctum recidet lusus. Starcherus adesse { }
42 creditur et lento quid agas disquirit ocello’. { }
43 Cui faber: ‘imbellem noli pallescere coruum { }
44 pannosumque senem: nunquam ualidissimus ille, { }
45 quem metuis, tam uulgato uilescere cultu { }?
46 sustinuit. gaudet nitido uir fortis amictu { }
47 et uestem pro mente petit’.
6,10. stk. .
Tunc tegmine dempto { }
48 eripui ferrum fabrique pudenda fugacis { }
49 persecui: patuere nates et ab osse resectæ { }
50 uiscera nudabant. surgo mox atque puellæ {2}
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 6. bog, kapitel 6 (Gad) 12:+
6,10. stk.
51 ora premens pugno contusa nare cruorem { }?
52 elicio. tunc labra malis assueta cachinnis { }
53 sanguine permixto lachrymis maduere, luitque { }
54 stultus amor, quicquid blandis commisit ocellis. { }
55 ‘Luserit infælix, quæ cæca libidine fertur { }
56 more furentis equæ sepelitque cupidine famam. { }
57 Gentibus externis precio uænire mereris { }
58 digna mola, ni te falso probet insimulatam {2}?
59 elicitus mammis cruor expugnetque reatum { }
60 uber inops lactis. – at ego te criminis huius {1}?
61 arbitror immunem, sed noli suspitionis { }?
62 ferre notas aut te falsis permittere linguis { }
63 et male carpendam populo præstare loquaci. { }
64 Rumor obest multis, nocuitque infamia mendax. { }
65 Fallitur exiguo uulgaris opinio dicto. { }
66 Defer auis, uenerare patres, memor esto parentum { }
67 et proauos metire tuos: stet gloria carni’. { }
6,11. stk. .
68 Quis furor incessit? quod te, faber improbe, fatum { }
69 Impulit ingenuam tentare cupidine stirpem? { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 6. bog, kapitel 6 (Gad) 14:00
6,11. stk.
70 Aut quis te, uirgo claris dignissima fulcris, { }
71 egit in obscuram uenerem? dic, quo potes ausu { }
72 os cinerem redolens roseis gustare labellis { }
73 uel fædas carbone manus in pectore ferre { }
74 ac lateri sociare tuo uersantia prunas { }
75 brachia et assidua duratas forcipe palmas { }?
76 sinceris adhibere genis sparsumque fauilla {2}?
77 complecti caput et nitidis mandare lacertis? { }
6,12. stk. .
78 Quanta sit in cunctis memini distantia fabris, { }
79 ictus ab his quondam. nomen quippe omnibus unum { }
80 officii commune manet, sed pectora subsunt { }
81 ingeniis discreta suis. me iudice præstant, { }
82 qui gladios et tela uiris ad prælia cudunt { }
83 ingenioque animos produnt et corda rigore { }
84 officii signant ausumque labore fatentur. { }
85 Sunt et nonnulli, quibus æs caua testula promit { }
86 diuersas fuso species imitantibus auro, { }?
87 qui torrent uenas recoquuntque metalla, sed ipsis { }
88 mollius ingenium finxit natura manusque, { }
89 eximia quas arte dedit, formidine pressit. { }?
90 Tales sæpe dolo, dum flatilis eliquat ardor { }
91 æs testæ immissum, subducunt aurea massis { }
92 crustula, furtiuum concha sitiente metallum. { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 6. bog, kapitel 9 (Gad) 16:00
9,19. stk. .
1 # Rex Ingelle, uale, cuius (iam) prodidit ausum { }
2 plenum animi pectus. tibi mens in corpore regnat { }
3 auspicio patefacta suo, nec defuit altum { }
4 pectore consilium, quamquam taciturnus ad horam { }
5 extiteris. nam damna moræ probitate rependis { }
6 torporemque animi redimis uirtute potenti. { }
7 Fac age, fundamus reliquos, nullusque periclum { }
8 effugiat, quod quisque pari ratione meretur. { }
9 Cedat in auctorem facinus, premat artificemque { }
10 culpa relata suum. cæsorum corpora curru { }
11 excipiant famuli, promptusque cadauera lictor { }
12 efferat, officiis merito caritura supremis { }
13 et bustis indigna tegi. non funebris illis { }
14 pompa rogusue pium tumuli condonet honorem: { }
15 putida spargantur campis auiumque terenda { }
16 morsibus, infesto maculent rus undique tabo. { }
17 Tu quoque, rex, sæuam, siquid sapis, effuge nuptam, { }
18 ne lupa consimilem sibi fætum gignat et ex te { }
19 bellua consurgat proprio nocitura parenti. { }
20 Dic, Rotho, perpetuæ timidorum irrisor, an ultos { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 6. bog, kapitel 9 (Gad) 18:00
9,19. stk.
21 Frothonem satis esse putas, qui funera septem { }
22 uindictæ unius impendimus? ecce feruntur { }?
23 exanimes, qui non rebus, sed imagine tantum { }
24 imperium coluere tuum fraudemque parabant { }
25 obsequio. sed me semper spes illa subibat, { }
26 quod solet ingenuis sua respondere propago, { }
27 more secutura sortem, quam sanguine traxit. {2}
28 Nunc ergo, Ingelle, melius quam tempore lapso { }
29 Lethrarum dici dominus aniæque mereris. {1}?
9,20. stk. .
30 Imberbis quando ductum auspiciumque sequebar { }
31 militiæ, rex Hako, tuæ, lasciua perosus { }
32 ingenia et luxum nil præter bella colebam. { }
33 Exercens animum cum corpore, mente prophanum { }
34 omne relegaui stomachoque placentia fugi, {2}?
35 fortia complexus animo. namque arma professis { }
36 aspera uestis erat cultusque parabilis olim, { }
37 rara quies somnique breues. labor ocia longe { }
38 propulit, et parco fluxerunt tempora sumptu. { }
39 Non ut nunc quidam, quibus insatiata cupido { }
40 ingluuie cæca uisum rationis inumbrat. { }?
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 6. bog, kapitel 9 (Gad) 20:00
9,20. stk.
41 Horum aliquis uestis operosæ tegmine cultus { }
42 molliter alipedem flectit sparsamque renodat { }
43 cæsariem et laxos patitur fluitare capillos. { }
44 Dicere sæpe foro turpique inhiare lucello { }
45 gaudet, et hoc studio uitam solatur inertem, { }?
46 uenali celebrans commissa negotia lingua. {1}
47 Vi uiolat leges et ferro iura lacessit, { }
48 obterit innocuos, alieno pascitur ære, { }?
49 stupra gulamque colit, risu conuiuia mordax { }
50 insequitur, sic scorta petens ut sarculus hærbam. { }
51 Occidit ignauus, dum prælia pace quiescunt. { }
52 In media si ualle cubet, testudine nulla { }?
53 tutus erit, qui fata timet. sors ultima uiuum {2}
54 quenque rapit: latebra letum depellere non est. {1}
55 Ast ego, qui totum concussi cladibus orbem, {2}
56 leni morte fruar placidoque sub astra leuandus { }
57 funere ui morbi defungar uulneris expers? { }?
_____________________________________________________________________________..
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 7. bog, kapitel 2 (Gad) 20:+
2,10. stk. .
1 # En rude, quod gerimus obnixo uertice, pondus { }
2 uulnera uerticibus ¨ exitiumque feret. { }
3 Sed neque frondosi gestamen roboris ullum { }
4 omine Gøtenses ¨ horridiore premet: { }
5 ardua comminuet nodosi robora colli { }?
6 et caua syluestri ¨ tempora mole teret. { }
7 Claua quidem sæuum patriæ domitura furorem { }
8 nulla magis Suetis ¨ exitialis erit. { }
9 Ossa domans lacerosque uirum libranda per artus { }
10 impia prærupto ¨ stipite terga premet, { }
11 cognatos pressura lares, fusura cruorem { }
12 ciuis et in patriam ¨ perniciosa lues. { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 7. bog, kapitel 7 (Gad) 22:00
7,4. stk. .
1 #1 Hic candoris inops prima probitate relucet, {1}
2 uultum uigore metiens. []
3 Nam damnum rigidæ redimit mens ardua formæ { }
4 mendamque uincit corporis. []
5 Corde micat species, facies feritate iuuatur, { }
6 ipso rigore præcluis. []
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 7. bog, kapitel 7 (Gad)
7,4. stk.
7 Nec candore beat mentem, sed mente colorem { }
8 morum seuerus arbiter. []
9 Huic pretium non forma facit, sed fortior ausus { }
10 armisque parta claritas. []
11 Ast illum capitis decor approbat et nitor oris { }
12 uertexque crine fulgidus. []
13 Sordet inane decus formæ, confunditur in se { }
14 fallax decoris dignitas. []
15 Disparibus studiis uirtus speciesque reguntur: { }
16 hæc perstat, illa deperit. []
17 importat uitium uacuus color: hunc leuis anni { }
18 fluxus gradatim dissipat. []
19 Ast probitas meliore loco sua pectora firmat { }
20 Nec lapsa prorsus excidit. []
21 Exteriore bono uulgaris fallitur aura { }
22 rectique normam negligit. []
23 At mihi censura uirtus potiore probatur, { }?
24 spreta decoris gratia. []
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 7. bog, kapitel 7 (Gad) 24:00
7,7. stk. .
25 #2 Quid miri tenerum nobis durescere subtel {1}
26 et longos hirto ¨ crure manere pilos, { }
27 cui plantas toties subiecta relisit harena { }
28 et uepres medium ¨ corripuere gradum? { }
29 Nunc saltu nemus experior, nunc æquora cursu, { }
30 nunc mare, nunc tellus, ¨ nunc iter unda mihi. { }
31 Sed neque ferratis conclusum nexibus uber { }
32 aut iaculis solitum ¨ missilibusque premi { }
33 ad tactum uestro potuit mollescere ritu, { }
34 quas chlamydis tegmen ¨ aut toga læuis habet. { }
35 Nec colus aut calathi, sed cæde madentia tela { }
36 officium nostræ ¨composuere manus. { }
7,16. stk. .
37 ‘Ocius, o iuuenes, correptus in aëra tollar! { }
38 Dulce mihi, nupta, est ¨ post tua fata mori. { }
39 Aspicio crepitus et tecta rubentia flammis, { }
40 pollicitusque diu ¨ pacta reuelat amor. { }
41 En tua non dubiis completur pactio uotis, { }
42 quum uitæ mihi sis ¨ interitusque comes. { }
43 Vnus erit finis, unus post funera nexus, { }?
44 nec passim poterit ¨ prima perire uenus. { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 7. bog, kapitel 7 (Gad) 24:+
7,16. stk.
45 Felix, qui tanta merui consorte iuuari { }
46 nec male Tartareos ¨ solus adire deos. { }
47 Ergo premant medias subiecta tenacula fauces! { }
48 Nil, nisi quod libeat, ¨ pæna suprema feret, { }
49 quum restaurandæ ueneris spes certa supersit { }
50 et mors delitias ¨ mox habitura suas. { }
51 Axis uterque iuuat: gemino celebrabitur orbe { }
52 una animi requies, ¨ par in amore fides. { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 7. bog, kapitel 9 (Gad) 26:00
9,14. stk. .
1 # Collibet alternis deuolui fatibus horam { }
2 et ferro pausante solo subsidere paulum, { }
3 alternare moram dictis animosque fouere. { }
4 Restat proposito tempus, nam fata duorum { }
5 fors diuersa tenet: alium discrimine certo { }
6 sors feralis agit, alium potioribus annis {1}
7 pompa decusque manent et agendi temporis usus. { }
8 Sic sibi diuiduum partes discriminat omen. { }
9 Danica te tellus, me Sueticus edidit orbis. { }
10 Drot tibi maternum quondam distenderat uber: { }
11 hac genitrice tibi pariter collacteus exsto. { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 7. bog, kapitel 9 (Gad) 26:+
9,14. stk.
12 En pia progenies trucibus concurrere telis { }
13 ausa perit! sudo prognati sanguine fratres { }?
14 illata sibi cæde ruunt, dum culmen auentes { }?
15 tempore deficiunt, sceptrique cupidine nacti { }
16 exitiale malum socio Styga funere uisent. { }
9,15. stk. .
17 Ad caput affixus clypeus mihi Sueticus astat, { }
18 quem specular uernans uarii cælaminis ornat { }
19 et miris laqueata modis tabulata coronant. { }
20 Illic confectos proceres pugilesque subactos, { }
21 bella quoque et nostræ facinus spectabile dextræ { }
22 multicolor pictura notat. medioxima nati { }
23 illita conspicuo species cælamine constat, { }
24 cui manus hæc cursum metæ uitalis ademit. { }
25 Vnicus hic nobis hæres erat, una paterni { }?
26 cura animi superoque datus solamine matri. { }
27 Sors mala, quæ lætis infaustos aggerit annos { }
28 et risum mærore premit fortemque molestat. { }
29 Lugubre enim ac miserum est deiectam ducere uitam { }
30 et tristes spirare dies omenque dolere. { }?
31 Sed quæcunque ligat Parcarum præscius ordo, { }
32 quæcunque arcanum superæ rationis adumbrat { }
33 seu quæ fatorum serie præuisa tenentur, { }
34 nulla caducarum rerum conuersio tollet. {2}
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 7. bog, kapitel 11 (Gad) 28:00
11,5. stk. .
1 # Quamquam defectis ad summum sanguine uenis { }
2 extet in occiduo ¨ corpore uita breuis, { }?
3 taliter extremæ uigeat contentio pugnæ, { }
4 ut laudem nostri ¨ non sinat esse breuem. { }
5 Ergo humeros hostis et brachia framea primum { }
6 impetat, ut manuum ¨ debilitetur opus. { }
7 Sic commune tribus dabitur post fata sepulcrum { }
8 et socios cineres ¨ par tribus urna teget. { }
_____________________________________________________________________________..
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 8. bog, kapitel 8 (Gad) 30:00
8,3. stk. .
1 #1 Vt sine regressu pronas agit alueus undas, {1}
2 sic ætas hominum cursim labentibus annis { }
3 irreditura fluit. præceps ruit orbita fati, { }
4 quam generat finem rerum factura senectus. { }
5 Illa oculos hominum pariter gressusque relidit, { }
6 eripit os animum -que uiris famæque nitorem { }
7 paulatim premit et claros oblitterat actus, { }
8 occupat occiduos artus, frustratur anhelæ { }
9 uocis opus uegetamque premit torpedine mentem. { }
10 Dum paritur tussis, dum pellis scabida prurit, { }
11 dens stupet exesus, stomachus fastidia gignit, { }
12 euacuat iuuenile decus, marcore colorem { }
13 oblinit et picea crebras serit in cute rugas. { }?
14 Obterit egregias artes, monimenta priorum { }
15 obruit et titulos antiquæ laudis adurit, { }
16 demolitur opes, pretium uirtutis et usum {1}
17 carpit edax, transuertit res et ab ordine turbat. { }!
8,4. stk. .
18 Ipse ego quam noceat didici damnosa uetustas, { }
19 uisu æger, uocis modulis et pectore raucus, { }
20 cunctaque in aduersam fluxerunt commoda sortem. { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 8. bog, kapitel 8 (Gad) 30:+
8,4. stk.
21 Iamque minus uegetum corpus fulcimine tutor, { }
22 flaccida subiectis innixus membra bacillis. { }
23 Lucis inops moderor uestigia fuste gemello { }
24 et uirga monstrante sequor compendia callis, { }
25 stipitis auspicio potius quam lumine fisus. { }
26 Nemo mei curam celebrat, nec in agmine quisquam { }
27 solamen ueterano adhibet, nisi forsan Hatherus { }
28 assit et infracti rebus succurrat amici. { }?
8,5. stk. .
29 Ille, semel quemcumque pio dignatur amore, { }
30 integer incepti studio constanter eodem { }
31 prosequitur primosque timet peruellere nexus. { }
32 Ille etiam bello meritis bene præmia crebro { }
33 digna refert animosque colit, largitur honorem { }
34 fortibus et claros donis ueneratur amicos. { }
35 Spargit opes laudisque suæ cumulare nitorem { }
36 dapsilitate studet, multos superare potentes. { }
37 Nec minor ad Martem pietatem uiribus æquat, { }
38 belligerare celer, labi piger, edere pugnam {1}
39 promptus et urgenti tergum dare nescius hosti. { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 8. bog, kapitel 8 (Gad) 32:00
8,6. stk. .
40 At mihi, si recolo, nascenti fata dedere { }
41 bella sequi belloque mori, miscere tumultus, { }
42 inuigilare armis, uitam exercere cruentam. { }
43 Castra quietis inops colui pacemque perosus { }
44 sub signis, Gradiue, tuis discrimine summo { }
45 consenui, uictoque metu pugnare decorum, { }
46 turpe uacare ratus, crebras committere cædes { }
47 egregium duxi et strages celebrare frequentes. { }
48 Sæpe graues bello reges concurrere uidi { }
49 et clypeos galeasque teri, crudescere campos {1}
50 sanguine, loricas affixa cuspide rumpi, {2}
51 Vndique thoraces admisso cedere ferro, {2}
52 luxuriare feras inhumato milite pastas. {2}?
53 Hic aliquis forte egregii conaminis auctor { }?
54 Marte manuque potens, medium dum pugnat in hostem, { }
55 intentam capiti loricam diffidit alter { }?
56 casside perfossa ferrumque in uertice mersit. { }
57 Hic gladius sæpe dextra bellantis adactus { }
58 tegmine discisso capiti destrictus inhæsit. { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 8. bog, kapitel 8 (Gad) 34:00
8,7. stk. .
59 #2 Vnde uenis, patrias solitus scriptare poeses, { }
60 infirmo dubium suspendens stipite gressum? { }
61 quoue ruis, anicæ uates promptissime Musæ? { }
62 Roboris eximii cassus decor excidit omnis, { }
63 exulat ore color animoque amota uoluptas, {1}?
64 destituit fauces uox et raucedine torpet, { }
65 deseruit corpus habitus prior, ultima cæpit { }
66 illuuies formæque notas cum robore carpsit. { }
67 Vt ratis assiduo fluctu quassata fatiscit, { }
68 sic longo annorum cursu generata senectus { }
69 triste parit funus, defunctaque uiribus ætas { }
70 occidit et primæ patitur dispendia sortis. { }
71 Quis uetuit te, note senex, iuuenilibus uti {2}
72 rite iocis, agitare pilam, morsa nuce uesci? { }
73 Iam satius reor, ut rhedam, qua sæpe ueharis, { }
74 uenditor ensis emas facilemue in frena caballum, { }
75 aut pretio leue curriculum merceris eodem. { }
76 Aptius inualidos, sua quos uestigia fallunt, { }
77 excipient iumenta senes, rota proficit illi { }
78 orbibus acta suis, cui planta uacillat inanis. { }
79 At si forte caues cassum uenundare ferrum, { }
80 ereptus tibi te perimet, ni uæneat, ensis. { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 8. bog, kapitel 8 (Gad) 36:00
8,8. stk. .
81 #1 Improbe, uerba seris facili temeraria labro, { }
82 auribus inconcinna piis. quid præmia ductus, { }!
83 qui gratis præstandus erat, per munera quæris? { }
84 Nempe pedes gradiar, nec turpiter ense relicto { }
85 externam mercabor opem: natura meandi { }
86 ius dedit et propriis iussit confidere plantis. { }
87 Cur, cui debueras ultro dux esse uianti, { }
88 ludibrio insultas, sermone procaciter usus, { }
89 quæque olim gessi memori dignissima fama, { }
90 dedecori tribuis, meritum quoque crimine pensans? { }
91 Quid risu insequeris uetulum pugnare potentem, { }
92 inuictosque meos titulos et splendida facta { }
93 probro adigis, famosa terens et fortia carpens? {2}
94 Qua probitate petis indignum uiribus ensem? { }
95 Haud latus hic imbelle decet dextramue bubulci { }
96 agrestem soliti calamo deducere Musam, {1}?
97 procurare pecus, aruis armenta tueri. {1}
98 Nempe inter uernas ollæ uicinus obunctæ { }
99 crustula spumantis patinæ bulligine tingis, { }
100 crassi adipis macrum perfundens unguine panem, { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 8. bog, kapitel 8 (Gad) 36:+
8,8. stk.
101 iusque tepens furtim digito sitiente liguris, { }
102 doctior assuetam cineri prosternere pallam, { }
103 indormire lari, somnos celebrare diurnos, { }
104 sedulus officium nidentis obire culinæ { }
105 quam bello fortem iaculis aperire cruorem. { }
106 Auersans lucem, latebræ sordentis amator, { }
107 mancipium uentris miserabile parque putaris { }
108 sordida cum siliquis lambenti farra catello. { }
8,9. stk. .
109 Hercule non tunc me ferro spoliare petebas, { }
110 quando ter Olonis summo discrimine nati {2}
111 expugnator eram. namque agmine prorsus in illo { }
112 aut gladium fregit manus aut obstantia fudit: { }
113 hæc grauitas ferientis erat. quid, quando Curetum { }
114 littus et innumera constratum cuspide callem { }
115 primus ligniferis docui decurrere plantis? { }
116 Namque aditurus agros consertos murice ferreo { }
117 armabam laceros subiecto stipite gressus. { }
118 Hinc mecum egregiis congressum uiribus Hamam { }
119 enecui. mox cum Wino duce Flebace nato {1}
120 obtriui Kurios uel quas alit Estia gentes { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 8. bog, kapitel 8 (Gad) 38:00
8,9. stk.
121 et populos, Semgala, tuos. post hæc Thelemarchos { }
122 aggressus caput inde tuli liuore cruentum, { }
123 quassum malleolis armisque fabrilibus ictum. { }
124 Hic primum didici, quid ferramenta ualerent { }
125 incudis, quantumue animi popularibus esset. { }
126 Theutonici quoque me pænas auctore dedere, { }
127 quum natos, Suertinge, tuos Frothonis iniqua { }
128 cæde reos domini uindex ad pocula straui. { }
129 Nec minus hoc facinus, quando pro uirgine chara { }?
130 uno septenos necui certamine fratres, { }
131 teste loco, qui me stomacho linquente peresus {2}
132 non parit arenti rediuiuum cespite gramen. { }
133 Moxque ducis Kerri bellum nauale parantis { }
134 uicimus egregio confertam milite puppim. { }
135 Inde dedi leto Wazam, fabrumque procacem {2}
136 multaui natibus cæsis, ferroque peremi {1}
137 rupibus a niueis hebetantem tela Wisinnum. { }
138 Quatuor hinc Leri natos pugilesque subegi { }?
139 Biarmenses. gentis Hibernæ principe capto { }
140 Duflinæ populabar opes, semperque manebit { }
141 nostra Brawellinis uirtus conspecta trophæis. { }
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie, 8. bog, kapitel 8 (Gad) 40:00
8,9. stk.
142 Quid moror? excedunt numerum quæ fortiter egi, { }
143 quodque manu gessi ad solidum celebrare recensens { }
144 deficio. sunt cuncta meo maiora relatu. { }?
145 Vincit opus famam, nec sermo suppetit actis. { }
8,10. stk. prosa ..
In extremis. – Mezzo minuto di silenzio.
8,11. stk. .
1 # Præterea, Hathere, priuaui te patre Lenno. {2}?
2 Hanc mihi, quæso, uicem referas, et obire uolentem { }
3 sterne senem, iugulumque meum pete uindice ferro. { }
4 Quippe operam clari mens percussoris adoptat, { }
5 horret ab ignaua fatum deposcere dextra. { }?
6 Sponte pia legem fati præcurrere fas est: { }
7 quod nequeas fugere, hoc etiam anticipare licebit. { }
8 Arbor alenda recens, uetus excidenda: minister { }
9 naturæ est, quisquis fato confinia fundit { }
10 et sternit, quod stare nequit. mors optima tunc est, { }
11 quum petitur, uitæque piget, quum funus amatur, { }
12 nec miseros casus incommoda proroget ætas. { }?
_____________________________________________________________________________..
risultati { } della versificazione© extra >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 348
Gajus Valerius Flaccus: Argonauterne 1,1- [Argonautica]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O25 LatinaLectio!
Saxo Grammaticus: Danmarkshistorie 5. til 8. bog, daktyliske vers (Gad)
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
5. til 8. bog
7 Regno mihi pater est, habitus facundia linguæ, { }
2 integrat, aut ubi nunc uxorius ille quiescit, { }
109 Hercule non tunc me ferro spoliare petebas, { }
5. til 8. bog
1 Stulte, quis es? quid inane petis? dic, unde iter aut quo? { }
3 Præcipuus uigor iis regumque domesticus est lar, { }
19 Aduersum scurram causam producere non est, { }
45 En te cura premit culpæ rea, tutior huic est { }
63 Quicquid contingit, primo semel accidit, et res { }
18 ne lupa consimilem sibi fætum gignat et ex te { }
54 quenque rapit: latebra letum depellere non est. { }
13 Sordet inane decus formæ, confunditur in se { }
6 Sponte pia legem fati præcurrere fas est: { }
10 et sternit, quod stare nequit. mors optima tunc est, { }
5. til 8. bog
6 Puniceum rapidi uersauimus in nece monstri, { }
17 importat uitium uacuus color: hunc leuis anni { }
13 oblinit et picea crebras serit in cute rugas. { }
5. til 8. bog
121 et populos, Semgala, tuos. post hæc Thelemarchos { }
5. til 8. bog
30 Inde puellare gremium petit appositusque: { }?
58 digna mola, ni te falso probet insimulatam {2}?
61 arbitror immunem, sed noli suspitionis { }?
9 Cedat in auctorem facinus, premat artificemque { }
5. til 8. bog
46 libertas, cui mens ¨ intemerata manet. { }
56 uulua capit, quid ad hæc ¨ addere maius erit? { }
42 quum uitæ mihi sis ¨ interitusque comes. { }
Analyse 3
5. til 8. bog
17 carpit edax, transuertit res et ab ordine turbat. { }!
5. til 8. bog
72 rite iocis, agitare pilam, morsa nuce uesci? { }
Analyse 4
5. til 8. bog
82 auribus inconcinna piis. quid præmia ductus, { }!
Data og analyse 2 og 3 og 4. Teoretisk metrik og tabeller
“Romersk fod på daktylisk vers” (Piede romano sui dattili)