File n. 42 – 17:13 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 43
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 42 Publius Vergilius Maro: Æneiden 6,1-235 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)                     0:00
  1           Sic fatur lacrimans,   classique immittit habenas            [ ]
  2             et tandem Euboicis   Cumarum adlabitur oris.               [ ]
  3             obvertunt   pelago proras;   tum dente tenaci              [1]
  4                ancora fundabat   navis et litora curvae                [ ]
  5             praetexunt puppes.   iuvenum manus emicat ardens           [ ]
  6            litus in Hesperium;   quaerit pars semina flammae           [ ]
  7            abstrusa in   venis silicis,   pars densa ferarum           [ ]
  8             tecta rapit silvas   inventaque flumina monstrat.          [ ]
  9                 at pius Aeneas   arces quibus altus Apollo             [ ]?
 10            praesidet horrendae  -que procul secreta Sibyllae,          [ ]
 11          antrum immane, petit,   magnam cui mentem animumque           [ ]
 12                Delius inspirat   vates aperitque futura.               [1]
 13          iam subeunt   Triviae lucos   atque aurea tecta.              [ ]
 14         Daedalus, ut fama est,   fugiens Minoia regna                  [ ]
 15           praepetibus   pennis ausus   se credere caelo                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
 16            insuetum   per iter gelidas   enavit ad Arctos,             [1]
 17            Chalcidicaque levis   tandem super astitit arce.            [ ]
 18            redditus his primum   terris tibi, Phoebe, sacravit         [ ]
 19                remigium alarum   posuitque immania templa.             [2]
 20          in foribus   letum Androgeo;   tum pendere poenas             [ ]
 21             Cecropidae   iussi (miserum!)   septena quotannis          [ ]
 22               corpora natorum;   stat ductis sortibus urna.            [2]
 23              contra elata mari   respondet Gnosia tellus:              [1]
 24              hic crudelis amor   tauri suppostaque furto               [1]
 25              Pasiphae   mixtumque genus    prolesque biformis          [ ]
 26              Minotaurus inest,   Veneris monimenta nefandae;           [ ]
 27           hic labor ille domus   et inextricabilis error;              [ ]
 28                 magnum reginae   sed enim miseratus amorem             [ ]
 29            Daedalus ipse dolos   tecti ambagesque resolvit,            [ ]
 30              caeca regens filo   vestigia. tu quoque magnam            [ ]?
 31         partem opere in tanto,   sineret dolor, Icare, haberes.        [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
 32               bis conatus erat   casus effingere in auro,              [1]
 33           bis patriae   cecidere manus.   quin protinus omnia          [ ]
 34            perlegerent oculis,   ni iam praemissus Achates             [ ]
 35              adforet atque una   Phoebi Triviaeque sacerdos,           [ ]?
 36               Deiphobe Glauci,   fatur quae talia regi:                [ ]?
 37             'non hoc ista sibi   tempus spectacula poscit;             [ ]
 38          nunc grege de intacto   septem mactare iuvencos               [ ]
 39        praestiterit,   totidem lectas   de more bidentis.'             [ ]
 40              talibus adfata Aenean (nec sacra morantur                 [ ]!
 41            iussa viri) Teucros   vocat alta in templa sacerdos.        [ ]
 42               Excisum Euboicae   latus ingens rupis in antrum,         [ ]
 43              quo lati   ducunt aditus   centum, ostia centum,          [ ]?
 44           unde ruunt   totidem voces,   responsa Sibyllae.             [ ]
 45          ventum erat ad limen,   cum virgo 'poscere fata               [ ]
 46        tempus' ait;   'deus ecce deus!'   cui talia fanti              [ ]
 47              ante fores subito   non vultus, non color unus,           [ ]
 48            non comptae   mansere comae;   sed pectus anhelum,          [ ]
 49            et rabie   fera corda tument,   maiorque videri             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)                     4:00
 50            nec mortale sonans,   adflata est numine quando             [ ]
 51              iam propiore dei.   'cessas in vota precesque,            [ ]
 52              Tros' ait 'Aenea?   cessas? neque enim ante dehiscent     [ ]?
 53            attonitae   magna ora domus.'   et talia fata               [ ]
 54           conticuit.   gelidus Teucris   per dura cucurrit             [ ]
 55          ossa tremor,   funditque preces    rex pectore ab imo:        [ ]
 56       'Phoebe, gravis   Troiae semper   miserate labores,              [ ]
 57            Dardana qui Paridis   derexti tela manusque                 [ ]
 58            corpus in Aeacidae,   magnas obeuntia terras                [ ]
 59              tot maria intravi   duce te penitusque repostas           [ ]?
 60                Massylum gentis   praetentaque Syrtibus arva:           [ ]
 61             iam tandem Italiae   fugientis prendimus oras,             [ ]
 62              hac Troiana tenus   fuerit fortuna secuta.                [1]
 63           vos quoque Pergameae   iam fas est parcere genti,            [ ]
 64           dique deaeque omnes,   quibus obstitit Ilium et ingens       [ ]
 65              gloria Dardaniae.   tuque, o sanctissima vates,           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
 66              praescia venturi,   da (non indebita posco                [ ]
 67              regna meis fatis)   Latio considere Teucros               [ ]
 68               errantisque deos   agitataque numina Troiae.             [ ]
 69        tum Phoebo et   Triviae solido   de marmore templum             [1]
 70             instituam   festosque dies    de nomine Phoebi.            [ ]
 71         te quoque magna manent   regnis penetralia nostris:            [ ]
 72            hic ego namque tuas   sortis arcanaque fata                 [ ]
 73             dicta meae   genti ponam,   lectosque sacrabo,             [ ]?
 74          alma, viros.   foliis tantum   ne carmina manda,              [ ]
 75              ne turbata volent   rapidis ludibria ventis:              [ ]
 76               ipsa canas oro.'   finem dedit ore loquendi.             [2]?
 77             At Phoebi   nondum patiens   immanis in antro              [ ]
 78               bacchatur vates,   magnum si pectore possit              [ ]
 79               excussisse deum;   tanto magis ille fatigat              [ ]
 80         os rabidum,   fera corda domans,   fingitque premendo.         [ ]
 81             ostia iamque domus   patuere ingentia centum               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
 82             sponte sua   vatisque ferunt    responsa per auras:        [ ]
 83             'o tandem   magnis pelagi   defuncte periclis              [1]
 84           (sed terrae   graviora manent),   in regna Lavini            [ ]
 85             Dardanidae venient   (mitte hanc de pectore curam),        [ ]
 86             sed non et   venisse volent.   bella, horrida, bella,      [ ]
 87               et Thybrim multo   spumantem sanguine cerno.             [ ]
 88          non Simois   tibi nec Xanthus   nec Dorica castra             [ ]
 89             defuerint;   alius Latio   iam partus Achilles,            [ ]
 90             natus et ipse dea;   nec Teucris addita Iuno               [ ]
 91        usquam aberit,   cum tu supplex   in rebus egenis               [ ]
 92       quas gentis   Italum aut quas non   oraveris urbes!              [ ]?
 93             causa mali   tanti coniunx   iterum hospita Teucris        [ ]
 94  externique iterum thalami.                                              ..
 95              te ne cede malis,   sed contra audentior ito              [1]
 96             qua tua te   fortuna sinet.   via prima salutis,           [ ]
 97             quod minime reris,   Graia pandetur ab urbe.'              [2]
 98               Talibus ex adyto   dictis Cumaea Sibylla                 [ ]
 99           horrendas   canit ambages   antroque remugit,                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)                     8:00
100             obscuris   vera involvens:   ea frena furenti              [ ]
101           concutit et stimulos   sub pectore vertit Apollo.            [ ]
102             ut primum   cessit furor et   rabida ora quierunt,         [ ]
103                 incipit Aeneas   heros: 'non ulla laborum,             [1]
104             o virgo,   nova mi facies   inopinave surgit;              [ ]
105              omnia praecepi at  -que animo mecum ante peregi.          [1]
106           unum oro: quando hic   inferni ianua regis                   [ ]
107           dicitur et   tenebrosa palus   Acheronte refuso,             [ ]!
108              ire ad conspectum   cari genitoris et ora                 [1]
109            contingat;   doceas iter et   sacra ostia pandas.           [ ]
110          illum ego per flammas   et mille sequentia tela               [ ]
111              eripui his umeris   medioque ex hoste recepi;             [ ]
112             ille meum   comitatus iter   maria omnia mecum             [ ]
113           atque omnis   pelagique minas    caelique ferebat,           [ ]
114             invalidus,   viris ultra   sortemque senectae.             [ ]
115          quin, ut te   supplex peterem et   tua limina adirem,         [ ]
116             idem orans   mandata dabat.   natique patrisque,           [ ]
117         alma, precor,   miserere (potes   namque omnia, nec te         [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
118              nequiquam   lucis Hecate   praefecit Avernis),            [1]
119                si potuit manis   accersere coniugis Orpheus            [ ]?
120              Threicia   fretus cithara   fidibusque canoris,           [2]
121              si fratrem Pollux   alterna morte redemit                 [ ]
122            itque reditque viam   totiens. quid Thesea, magnum          [ ]
123          quid memorem Alciden?   et mi genus ab Iove summo.'           [ ]?
124                 Talibus orabat   dictis arasque tenebat,               [2]?
125             cum sic orsa loqui   vates: 'sate sanguine divum,          [ ]?
126               Tros Anchisiade,   facilis descensus Averno:             [ ]
127              noctes atque dies   patet atri ianua Ditis;               [2]
128            sed revocare gradum   superasque evadere ad auras,          [ ]
129       hoc opus, hic labor est.   pauci, quos aequus amavit             [1]
130            Iuppiter aut ardens   evexit ad aethera virtus,             [ ]
131             dis geniti   potuere. tenent   media omnia silvae,         [ ]
132                Cocytusque sinu   labens circumvenit atro.              [1]
133            quod si tantus amor   menti, si tanta cupido est            [ ]?
134             bis Stygios   innare lacus,   bis nigra videre             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
135             Tartara, et insano   iuvat indulgere labori,               [ ]?
136          accipe quae   peragenda prius.   latet arbore opaca           [ ]!
137               aureus et foliis   et lento vimine ramus,                [ ]
138                Iunoni infernae   dictus sacer; hunc tegit omnis        [ ]
139              lucus et obscuris   claudunt convallibus umbrae.          [ ]
140             sed non ante datur   telluris operta subire                [ ]
141             auricomos quam qui   decerpserit arbore fetus.             [ ]?
142          hoc sibi pulchra suum   ferri Proserpina munus                [ ]?
143           instituit.   primo avulso   non deficit alter                [ ]
144              aureus, et simili   frondescit virga metallo.             [ ]
145              ergo alte   vestiga oculis   et rite repertum             [ ]
146        carpe manu;   namque ipse volens   facilisque sequetur,         [ ]
147             si te fata vocant;   aliter non viribus ullis              [1]
148               vincere nec duro   poteris convellere ferro.             [ ]?
149           praeterea   iacet exanimum   tibi corpus amici               [ ]
150             (heu nescis) totam  -que incestat funere classem,          [ ]
151             dum consulta petis   nostroque in limine pendes.           [ ]
152        sedibus hunc   refer ante suis   et conde sepulcro.             [ ]!

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)                    12:00
153            duc nigras pecudes;   ea prima piacula sunto.               [ ]
154              sic demum   lucos Stygis et   regna invia vivis           [ ]
155              aspicies.' dixit,   pressoque obmutuit ore.               [ ]
156                  Aeneas maesto   defixus lumina vultu                  [ ]
157          ingreditur   linquens antrum,   caecosque volutat             [ ]
158                eventus   animo secum.   cui fidus Achates              [1]
159          it comes et   paribus curis   vestigia figit.                 [ ]
160             multa inter   sese vario   sermone serebant,               [ ]
161           quem socium exanimum   vates, quod corpus humandum           [ ]
162            diceret. atque illi   Misenum in litore sicco,              [ ]?
163              ut venere, vident   indigna morte peremptum,              [1]
164              Misenum Aeoliden,   quo non praestantior alter            [ ]
165               aere ciere viros   Martemque accendere cantu.            [ ]
166             Hectoris hic magni   fuerat comes, Hectora circum          [ ]
167                et lituo pugnas   insignis obibat et hasta.             [ ]
168            postquam illum vita   victor spoliavit Achilles,            [ ]?
169                Dardanio Aeneae   sese fortissimus heros                [ ]
170              addiderat socium,   non inferiora secutus.                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
171            sed tum, forte cava   dum personat aequora concha,          [ ]
172               demens, et cantu   vocat in certamina divos,             [ ]
173               aemulus exceptum   Triton, si credere dignum est,        [ ]
174               inter saxa virum   spumosa immerserat unda.              [ ]
175             ergo omnes   magno circum   clamore fremebant,             [ ]
176            praecipue   pius Aeneas.   tum iussa Sibyllae,              [ ]
177           haud mora, festinant   flentes aramque sepulcro              [ ]?
178            congerere arboribus   caeloque educere certant.             [ ]?
179               itur in antiquam   silvam, stabula alta ferarum,         [ ]
180             procumbunt piceae,   sonat icta securibus ilex             [ ]
181            fraxineaeque trabes   cuneis et fissile robur               [ ]
182           scinditur, advolvunt   ingentis montibus ornos.              [ ]
183                 Nec non Aeneas   opera inter talia primus              [ ]?
184                hortatur socios   paribusque accingitur armis.          [ ]
185            atque haec ipse suo   tristi cum corde volutat              [ ]
186          aspectans   silvam immensam, et   sic forte precatur:         [ ]
187              'si nunc se nobis   ille aureus arbore ramus              [ ]?
188           ostendat   nemore in tanto!   quando omnia vere              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
189             heu nimium   de te vates,   Misene, locuta est.'           [ ]
190              vix ea fatus erat   geminae cum forte columbae            [ ]
191              ipsa sub ora viri   caelo venere volantes,                [1]?
192               et viridi   sedere solo.   tum maximus heros             [2]?
193               maternas   agnoscit avis   laetusque precatur:           [ ]
194           'este duces,   o, si qua via est,   cursumque per auras      [2]
195              derigite in lucos   ubi pinguem dives opacat              [ ]?
196       ramus humum.   tuque, o, dubiis   ne defice rebus,               [ ]
197         diva parens.'   sic effatus   vestigia pressit                 [ ]
198           observans   quae signa ferant,   quo tendere pergant.        [ ]
199              pascentes   illae tantum   prodire volando                [ ]
200         quantum acie   possent oculi   servare sequentum.              [ ]
201             inde ubi venere ad   fauces grave olentis Averni,          [2]
202             tollunt se celeres   liquidumque per aëra lapsae           [ ]
203                sedibus optatis   geminae super arbore sidunt,          [ ]
204             discolor unde auri   per ramos aura refulsit.              [ ]?
205             quale solet silvis   brumali frigore viscum                [ ]?
206            fronde virere nova,   quod non sua seminat arbos,           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)                    16:00
207               et croceo   fetu teretis   circumdare truncos,           [1]
208           talis erat   species auri   frondentis opaca                 [ ]
209                ilice, sic leni   crepitabat brattea vento.             [ ]?
210                corripit Aeneas   extemplo avidusque refringit          [ ]?
211         cunctantem, et   vatis portat   sub tecta Sibyllae.            [ ]
212              Nec minus interea   Misenum in litore Teucri              [ ]?
213         flebant et   cineri ingrato   suprema ferebant.                [ ]!
214            principio   pinguem taedis   et robore secto                [ ]
215              ingentem   struxere pyram,   cui frondibus atris          [ ]
216             intexunt latera et   feralis ante cupressos                [ ]?
217        constituunt,   decorantque super    fulgentibus armis.          [ ]
218           pars calidos latices   et aëna undantia flammis              [ ]
219            expediunt,   corpusque lavant    frigentis et unguunt.      [ ]
220         fit gemitus.   tum membra toro   defleta reponunt              [ ]?
221             purpureasque super   vestis, velamina nota,                [ ]
222           coniciunt.   pars ingenti   subiere feretro,                 [ ]
223         triste ministerium, et   subiectam more parentum               [ ]
224                 aversi   tenuere facem.   congesta cremantur           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
225             turea dona, dapes,   fuso crateres olivo.                  [ ]?
226              postquam conlapsi   cineres et flamma quievit,            [ ]
227            reliquias   vino et bibulam   lavere favillam,              [ ]
228             ossaque lecta cado   texit Corynaeus aëno.                 [ ]
229                idem ter socios   pura circumtulit unda                 [ ]
230          spargens rore levi et   ramo felicis olivae,                  [ ]?
231             lustravitque viros   dixitque novissima verba.             [ ]
232                 at pius Aeneas   ingenti mole sepulcrum                [ ]
233            imponit   suaque arma viro   remumque tubamque              [ ]?
234               monte sub aërio,   qui nunc Misenus ab illo              [ ]?
235               dicitur aeternum  -que tenet per saecula nomen.          [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 43
Publius Vergilius Maro: Æneiden 6,236-476 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: