File n. 43 – 19:26 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 44
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 43 Publius Vergilius Maro: Æneiden 6,236-476 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
236         His actis   propere exsequitur    praecepta Sibyllae.          [ ]
237             spelunca alta fuit   vastoque immanis hiatu,               [ ]
238             scrupea, tuta lacu   nigro nemorumque tenebris,            [ ]
239        quam super haud   ullae poterant   impune volantes              [ ]
240           tendere iter pennis:   talis sese halitus atris              [ ]
241             faucibus effundens   supera ad convexa ferebat:            [ ]
242                unde locum Grai   dixerunt nomine Aornon.               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
243            quattuor hic primum   nigrantis terga iuvencos              [ ]
244              constituit fronti  -que invergit vina sacerdos,           [ ]
245              et summas carpens   media inter cornua saetas             [ ]
246                ignibus imponit   sacris, libamina prima,               [ ]
247            voce vocans Hecaten   caeloque Ereboque potentem.           [ ]
248               supponunt   alii cultros   tepidumque cruorem            [ ]
249            suscipiunt pateris.   ipse atri velleris agnam              [ ]?
250              Aeneas   matri Eumenidum   magnaeque sorori               [ ]
251         ense ferit,   sterilemque tibi,    Proserpina, vaccam.         [1]
252                tum Stygio regi   nocturnas incohat aras                [ ]
253              et solida imponit   taurorum viscera flammis,             [ ]
254           pingue super   oleum fundens   ardentibus extis.             [ ]
255               ecce autem primi   sub lumina solis et ortus             [1]
256             sub pedibus   mugire solum et   iuga coepta moveri         [2]
257              silvarum,   visaeque canes    ululare per umbram          [ ]
258                adventante dea.   'procul, o procul este, profani,'     [ ]
259               conclamat vates,   'totoque absistite luco;              [ ]
260              tuque invade viam   vaginaque eripe ferrum:               [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
261         nunc animis   opus, Aenea,   nunc pectore firmo.'              [ ]
262           tantum effata furens   antro se immisit aperto;              [ ]
263        ille ducem haud timidis   vadentem passibus aequat.             [ ]
264        Di, quibus imperium est   animarum, umbraeque silentes          [ ]
265        et Chaos et Phlegethon,   loca nocte tacentia late,             [ ]
266            sit mihi fas   audita loqui,   sit numine vestro            [ ]
267               pandere res alta   terra et caligine mersas.             [ ]
268                  Ibant obscuri   sola sub nocte per umbram             [ ]
269           perque domos   Ditis vacuas   et inania regna:               [ ]
270             quale per incertam   lunam sub luce maligna                [ ]
271            est iter in silvis,   ubi caelum condidit umbra             [ ]
272             Iuppiter, et rebus   nox abstulit atra colorem.            [ ]
273          vestibulum ante ipsum   primis in faucibus Orci               [ ]
274             Luctus et ultrices   posuere cubilia Curae;                [ ]
275          pallentesque habitant   Morbi tristisque Senectus,            [ ]
276          et Metus et   malesuada Fames   ac turpis Egestas,            [ ]
277              terribiles   visu formae,   Letumque Labosque;            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
278              tum consanguineus   Leti Sopor et mala mentis             [1]
279             Gaudia, mortiferum  -que adverso in limine Bellum,         [ ]
280            ferreique Eumenidum   thalami et Discordia demens           [ ]
281              vipereum   crinem vittis   innexa cruentis.               [ ]
282                 In medio ramos   annosaque bracchia pandit             [1]
283           ulmus opaca, ingens,   quam sedem Somnia vulgo               [ ]
284            vana tenere ferunt,   foliisque sub omnibus haerent.        [ ]
285             multaque praeterea   variarum monstra ferarum,             [ ]
286          Centauri in   foribus stabulant   Scyllaeque biformes         [ ]
287               et centumgeminus   Briareus ac belua Lernae              [ ]
288            horrendum stridens,   flammisque armata Chimaera,           [ ]
289              Gorgones Harpyiae  -que et forma tricorporis umbrae.      [ ]
290            corripit hic subita   trepidus formidine ferrum             [ ]
291              Aeneas   strictamque aciem    venientibus offert,         [ ]
292              et ni docta comes   tenuis sine corpore vitas             [ ]
293              admoneat   volitare cava   sub imagine formae,            [ ]
294              inruat et frustra   ferro diverberet umbras.              [ ]?
295              Hinc via Tartarei   quae fert Acherontis ad undas.        [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
296             turbidus hic caeno   vastaque voragine gurges              [ ]
297            aestuat atque omnem   Cocyto eructat harenam.               [ ]
298          portitor has   horrendus aquas   et flumina servat            [ ]!
299             terribili   squalore Charon,   cui plurima mento           [2]?
300               canities   inculta iacet,   stant lumina flamma,         [ ]
301             sordidus ex umeris   nodo dependet amictus.                [ ]?
302             ipse ratem   conto subigit   velisque ministrat            [ ]
303                  et ferruginea   subvectat corpora cumba,              [ ]
304          iam senior,   sed cruda deo   viridisque senectus.            [ ]
305           huc omnis   turba ad ripas   effusa ruebat,                  [ ]
306              matres atque viri   defunctaque corpora vita              [ ]?
307             magnanimum heroum,   pueri innuptaeque puellae,            [u]
308              impositique rogis   iuvenes ante ora parentum:            [ ]
309           quam multa in silvis   autumni frigore primo                 [ ]
310        lapsa cadunt folia, aut   ad terram gurgite ab alto             [ ]
311         quam multae   glomerantur aves,   ubi frigidus annus           [ ]
312        trans pontum   fugat et terris   immittit apricis.              [ ]
313                stabant orantes   primi transmittere cursum,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
314             tendebantque manus   ripae ulterioris amore.               [ ]
315             navita sed tristis   nunc hos nunc accipit illos,          [ ]
316                ast alios longe   summotos arcet harena.                [ ]?
317                  Aeneas   miratus enim   motusque tumultu              [2]
318           'dic' ait, 'o virgo,   quid vult concursus ad amnem?         [ ]
319          quidve petunt animae?   vel quo discrimine ripas              [ ]
320          hae linquunt,   illae remis   vada livida verrunt?'           [ ]
321              olli sic breviter   fata est longaeva sacerdos:           [ ]
322              'Anchisa   generate, deum   certissima proles,            [ ]?
323             Cocyti   stagna alta vides   Stygiamque paludem,           [2]
324                di cuius   iurare timent   et fallere numen.            [2]
325         haec omnis,   quam cernis, inops   inhumataque turba est;      [ ]
326          portitor ille Charon;   hi, quos vehit unda, sepulti.         [ ]?
327          nec ripas   datur horrendas   et rauca fluenta                [ ]
328             transportare prius   quam sedibus ossa quierunt.           [ ]
329            centum errant annos   volitantque haec litora circum;       [ ]
330              tum demum admissi   stagna exoptata revisunt.'            [ ]
331              constitit Anchisa   satus et vestigia pressit             [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
332          multa putans   sortemque animo    miseratus iniquam.          [ ]
333             cernit ibi maestos   et mortis honore carentis             [ ]
334            Leucaspim et Lyciae   ductorem classis Oronten,             [ ]
335             quos simul a Troia   ventosa per aequora vectos            [2]
336         obruit Auster, aqua involvens navemque virosque.               [ ]!
337                Ecce gubernator   sese Palinurus agebat,                [1]
338             qui Libyco   nuper cursu,   dum sidera servat,             [2]
339              exciderat   puppi mediis   effusus in undis.              [ ]
340           hunc ubi vix   multa maestum   cognovit in umbra,            [ ]
341          sic prior adloquitur:   'quis te, Palinure, deorum            [ ]
342                  eripuit nobis   medioque sub aequore mersit?          [ ]
343          dic age. namque mihi,   fallax haud ante repertus,            [ ]
344               hoc uno   responso animum   delusit Apollo,              [ ]?
345         qui fore te   ponto incolumem   finisque canebat               [ ]
346             venturum Ausonios.   en haec promissa fides est?'          [ ]?
347        ille autem:   'neque te Phoebi   cortina fefellit,              [ ]
348                dux Anchisiade,   nec me deus aequore mersit.           [ ]
349             namque gubernaclum   multa vi forte revulsum,              [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
350             cui datus haerebam   custos cursusque regebam,             [ ]
351           praecipitans   traxi mecum.   maria aspera iuro              [ ]?
352             non ullum   pro me tantum   cepisse timorem,               [ ]
353           quam tua ne   spoliata armis,   excussa magistro,            [ ]
354             deficeret   tantis navis   surgentibus undis.              [ ]
355            tris Notus hibernas   immensa per aequora noctes            [ ]
356              vexit me   violentus aqua;   vix lumine quarto            [ ]!
357               prospexi Italiam   summa sublimis ab unda.               [ ]
358               paulatim adnabam   terrae; iam tuta tenebam,             [ ]
359               ni gens crudelis   madida cum veste gravatum             [ ]
360            prensantemque uncis   manibus capita aspera montis          [ ]
361               ferro invasisset   praedamque ignara putasset.           [ ]
362          nunc me fluctus habet   versantque in litore venti.           [ ]
363              quod te per caeli   iucundum lumen et auras,              [ ]
364             per genitorem oro,   per spes surgentis Iuli,              [2]
365          eripe me his,   invicte, malis:   aut tu mihi terram          [ ]!
366           inice, namque potes,   portusque require Velinos;            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
367        aut tu, si qua via est,   si quam tibi diva creatrix            [1]
368        ostendit   (neque enim, credo,   sine numine divum              [1]
369            flumina tanta paras   Stygiamque innare paludem),           [ ]
370         da dextram   misero et tecum   me tolle per undas,             [ ]
371              sedibus ut saltem   placidis in morte quiescam.'          [ ]
372               talia fatus erat   coepit cum talia vates:               [ ]
373         'unde haec, o   Palinure, tibi   tam dira cupido?              [ ]
374            tu Stygias   inhumatus aquas   amnemque severum             [ ]
375            Eumenidum aspicies,   ripamve iniussus adibis?              [ ]
376               desine fata deum   flecti sperare precando.              [ ]?
377          sed cape dicta memor,   duri solacia casus.                   [ ]?
378              nam tua finitimi,   longe lateque per urbes               [ ]?
379                 prodigiis acti   caelestibus, ossa piabunt             [ ]
380       et statuent   tumulum et tumulo   sollemnia mittent,             [ ]
381              aeternumque locus   Palinuri nomen habebit.'              [2]
382           his dictis   curae emotae   pulsusque parumper               [ ]
383            corde dolor tristi;   gaudet cognomine terra.               [ ]
384             Ergo iter inceptum   peragunt fluvioque propinquant.       [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
385        navita quos iam inde ut   Stygia prospexit ab unda              [ ]
386          per tacitum   nemus ire pedem  -que advertere ripae,          [ ]
387           sic prior adgreditur   dictis atque increpat ultro:          [ ]
388          'quisquis es, armatus   qui nostra ad flumina tendis,         [ ]
389         fare age quid   venias iam istinc,   et comprime gressum.      [ ]
390        umbrarum hic locus est,   somni noctisque soporae:              [ ]
391             corpora viva nefas   Stygia vectare carina.                [ ]
392               nec vero Alciden   me sum laetatus euntem                [ ]
393                accepisse lacu,   nec Thesea Pirithoumque,              [ ]
394         dis quamquam geniti at  -que invicti viribus essent.           [ ]
395            Tartareum ille manu   custodem in vincla petivit            [ ]
396                 ipsius a solio   regis traxitque trementem;            [ ]
397             hi dominam   Ditis thalamo   deducere adorti.'             [1]
398         quae contra   breviter fata est   Amphrysia vates:             [ ]
399           'nullae hic insidiae   tales (absiste moveri),               [ ]
400           nec vim tela ferunt;   licet ingens ianitor antro            [ ]
401               aeternum latrans   exsanguis terreat umbras,             [ ]
402           casta licet   patrui servet   Proserpina limen.              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
403                 Troius Aeneas,   pietate insignis et armis,            [ ]
404              ad genitorem imas   Erebi descendit ad umbras.            [2]?
405              si te nulla movet   tantae pietatis imago,                [ ]
406       at ramum hunc'   (aperit ramum   qui veste latebat)              [ ]
407        'agnoscas.'   tumida ex ira   tum corda residunt.               [ ]
408       nec plura his.   ille admirans   venerabile donum                [ ]?
409               fatalis   virgae longo   post tempore visum              [ ]
410             caeruleam advertit   puppim ripaeque propinquat.           [ ]
411             inde alias animas,   quae per iuga longa sedebant,         [ ]
412               deturbat   laxatque foros;    simul accipit alveo        [ ]
413               ingentem Aenean.   gemuit sub pondere cumba              [ ]
414         sutilis et   multam accepit   rimosa paludem.                  [ ]!
415      tandem trans   fluvium incolumis   vatemque virumque              [ ]!
416                   informi limo   glaucaque exponit in ulva.            [ ]
417           Cerberus haec ingens   latratu regna trifauci                [ ]?
418               personat adverso   recubans immanis in antro.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
419              cui vates   horrere videns   iam colla colubris           [2]
420             melle soporatam et   medicatis frugibus offam              [2]
421              obicit. ille fame   rabida tria guttura pandens           [ ]
422          corripit obiectam, at  -que immania terga resolvit            [ ]
423              fusus humi   totoque ingens    extenditur antro.          [2]
424                 occupat Aeneas   aditum custode sepulto                [ ]?
425                evaditque celer   ripam inremeabilis undae.             [ ]
426               Continuo auditae   voces vagitus et ingens               [ ]
427             infantumque animae   flentes, in limine primo              [ ]
428         quos dulcis   vitae exsortis   et ab ubere raptos              [ ]
429             abstulit atra dies   et funere mersit acerbo.              [ ]
430                hos iuxta falso   damnati crimine mortis.               [ ]
431        nec vero hae   sine sorte datae,   sine iudice, sedes:          [ ]
432              quaesitor   Minos urnam   movet; ille silentum            [ ]?
433             conciliumque vocat   vitasque et crimina discit.           [ ]
434          proxima deinde tenent   maesti loca, qui sibi letum           [ ]
435              insontes   peperere manu   lucemque perosi                [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
436              proiecere animas.   quam vellent aethere in alto          [1]
437           nunc et pauperiem et   duros perferre labores!               [ ]
438          fas obstat,   tristisque palus    inamabilis undae            [ ]
439              alligat et novies   Styx interfusa coercet.               [ ]
440       nec procul hinc   partem fusi   monstrantur in omnem             [ ]
441                lugentes campi;   sic illos nomine dicunt.              [ ]
442            his quos durus amor   crudeli tabe peredit                  [ ]?
443               secreti   celant calles   et myrtea circum               [ ]
444             silva tegit; curae   non ipsa in morte relinquunt.         [ ]
445         his Phaedram   Procrimque locis    maestamque Eriphylen        [ ]
446                  crudelis nati   monstrantem vulnera cernit,           [ ]
447            Euadnen  -que et Pasiphaen;   his Laodamia                  [ ]
448          it comes et   iuvenis quondam,   nunc femina, Caeneus         [ ]
449         rursus et in   veterem fato   revoluta figuram.                [1]
450           inter quas   Phoenissa recens   a vulnere Dido               [ ]!
451             errabat   silva in magna;   quam Troius heros              [ ]
452                ut primum iuxta   stetit agnovitque per umbras          [ ]
453             obscuram,   qualem primo   qui surgere mense               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
454          aut videt aut   vidisse putat   per nubila lunam,             [ ]
455               demisit lacrimas   dulcique adfatus amore est            [ ]
456                 'infelix Dido,   verus mihi nuntius ergo               [ ]?
457             venerat exstinctam   ferroque extrema secutam?             [ ]
458         funeris heu   tibi causa fui?   per sidera iuro,               [ ]!
459            per superos   et si qua fides   tellure sub ima est,        [ ]
460                invitus,   regina, tuo   de litore cessi.               [ ]?
461             sed me iussa deum,   quae nunc has ire per umbras,         [ ]
462            per loca senta situ   cogunt noctemque profundam,           [ ]?
463                 imperiis   egere suis;   nec credere quivi             [ ]?
464            hunc tantum tibi me   discessu ferre dolorem.               [ ]
465        siste gradum   teque aspectu   ne subtrahe nostro.              [ ]?
466           quem fugis? extremum   fato quod te adloquor hoc est.'       [ ]
467                 talibus Aeneas   ardentem et torva tuentem             [ ]
468               lenibat   dictis animum   lacrimasque ciebat.            [ ]
469              illa solo   fixos oculos   aversa tenebat                 [1]?
470              nec magis incepto   vultum sermone movetur                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
471             quam si dura silex   aut stet Marpesia cautes.             [1]
472               tandem corripuit   sese atque inimica refugit            [ ]
473           in nemus umbriferum,   coniunx ubi pristinus illi            [ ]
474                respondet curis   aequatque Sychaeus amorem.            [1]
475               nec minus Aeneas   casu concussus iniquo                 [ ]
476         prosequitur   lacrimis longe et   miseratur euntem.            [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 44
Publius Vergilius Maro: Æneiden 6,477-702 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: