File n. 44 – 17:13 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 45
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 44 Publius Vergilious Maro: Æneiden 6,477-702 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
477              Inde datum   molitur iter.   iamque arva tenebant         [2]
478             ultima, quae bello   clari secreta frequentant.            [1]?
479              hic illi occurrit   Tydeus, hic inclutus armis            [ ]
480            Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago,                   [ ]!
481          hic multum   fleti ad superos   belloque caduci               [ ]
482          Dardanidae,   quos ille omnis   longo ordine cernens          [ ]
483              ingemuit, Glaucum  -que Medontaque Thersilochumque        [ ]
484               tris Antenoridas   Cererique sacrum Polyboeten,          [ ]
485                Idaeumque etiam   currus, etiam arma tenentem.          [ ]
486           circumstant   animae dextra   laevaque frequentes:           [ ]
487              nec vidisse semel   satis est; iuvat usque morari         [ ]
488          et conferre gradum et   veniendi discere causas.              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
489             at Danaum proceres   Agamemnoniaeque phalanges             [ ]
490                ut videre virum   fulgentiaque arma per umbras,         [1]
491              ingenti   trepidare metu;   pars vertere terga,           [ ]
492            ceu quondam   petiere rates,   pars tollere vocem           [ ]
493              exiguam: inceptus   clamor frustratur hiantis.            [ ]
494            Atque hic Priamiden   laniatum corpore toto                 [ ]
495               Deiphobum vidit,   lacerum crudeliter ora,               [ ]
496            ora manusque ambas,   populataque tempora raptis            [ ]
497             auribus et truncas   inhonesto vulnere naris.              [ ]
498               vix adeo agnovit   pavitantem ac dira tegentem           [ ]
499            supplicia, et notis   compellat vocibus ultro:              [ ]
500          'Deiphobe armipotens,   genus alto a sanguine Teucri,         [ ]
501              quis tam crudelis   optavit sumere poenas?                [ ]
502             cui tantum   de te licuit?   mihi fama suprema             [ ]
503           nocte tulit   fessum vasta   te caede Pelasgum               [ ]?
504              procubuisse super   confusae stragis acervum.             [ ]
505            tunc egomet tumulum   Rhoeteo litore inanem                 [ ]?
506           constitui et   magna manis   ter voce vocavi.                [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
507            nomen et arma locum   servant; te,  amice, nequivi          [ ]
508           conspicere et patria   decedens ponere terra.'               [ ]?
509             ad quae Priamides:   'nihil o tibi, amice, relictum;       [ ]
510                 omnia Deiphobo   solvisti et funeris umbris.           [ ]
511             sed me fata mea et   scelus exitiale Lacaenae              [1]
512             his mersere malis;   illa haec monimenta reliquit.         [ ]
513             namque ut supremam   falsa inter gaudia noctem             [ ]
514          egerimus,   nosti: et nimium   meminisse necesse est.         [ ]
515              cum fatalis equus   saltu super ardua venit               [1]
516             Pergama et armatum   peditem gravis attulit alvo,          [ ]
517           illa chorum simulans   euhantis orgia circum                 [ ]
518              ducebat Phrygias;   flammam media ipsa tenebat            [ ]
519            ingentem et   summa Danaos   ex arce vocabat.               [ ]
520               tum me confectum   curis somnoque gravatum               [ ]
521               infelix   habuit thalamus,   pressitque iacentem         [ ]
522           dulcis et alta quies   placidaeque simillima morti.          [ ]
523                egregia interea   coniunx arma omnia tectis             [ ]
524                amovet et fidum   capiti subduxerat ensem;              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
525              intra tecta vocat   Menelaum et limina pandit,            [ ]
526             scilicet id magnum   sperans fore munus amanti,            [ ]
527             et famam exstingui   veterum sic posse malorum.            [ ]
528          quid moror? inrumpunt   thalamo, comes additus una            [ ]
529         hortator   scelerum Aeolides.   di, talia Grais                [ ]
530                instaurate, pio   si poenas ore reposco.                [ ]?
531             sed te qui   vivum casus,   age fare vicissim,             [1]?
532           attulerint.   pelagine venis   erroribus actus               [ ]
533          an monitu   divum? an quae te   fortuna fatigat,              [2]
534           ut tristis   sine sole domos,   loca turbida, adires?'       [ ]
535              Hac vice sermonum   roseis Aurora quadrigis               [ ]
536            iam medium aetherio   cursu traiecerat axem;                [ ]?
537             et fors omne datum   traherent per talia tempus,           [ ]
538             sed comes admonuit   breviterque adfata Sibylla est:       [ ]
539              'nox ruit, Aenea;   nos flendo ducimus horas.             [ ]
540           hic locus est partis   ubi se via findit in ambas:           [ ]
541             dextera quae Ditis   magni sub moenia tendit,              [ ]
542               hac iter Elysium   nobis; at laeva malorum               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
543                 exercet poenas   et ad impia Tartara mittit.'          [ ]
544              Deiphobus contra:   'ne saevi, magna sacerdos;            [ ]?
545              discedam, explebo   numerum reddarque tenebris.           [ ]?
546           i decus, i, nostrum;   melioribus utere fatis.'              [ ]
547          tantum effatus, et in   verbo vestigia torsit.                [ ]
548                Respicit Aeneas   subito et sub rupe sinistra           [ ]
549              moenia lata videt   triplici circumdata muro,             [ ]
550         quae rapidus   flammis ambit   torrentibus amnis,              [ ]
551          Tartareus Phlegethon,   torquetque sonantia saxa.             [ ]
552           porta adversa ingens   solidoque adamante columnae,          [ ]
553            vis ut nulla virum,   non ipsi exscindere bello             [ ]
554            caelicolae valeant;   stat ferrea turris ad auras,          [ ]
555            Tisiphoneque sedens   palla succincta cruenta               [ ]
556            vestibulum exsomnis   servat noctesque diesque.             [ ]
557                  hinc exaudiri   gemitus et saeva sonare               [ ]?
558           verbera, tum stridor   ferri tractaeque catenae.             [ ]
559               constitit Aeneas   strepitumque exterritus hausit.       [ ]
560         'quae scelerum facies?   o virgo, effare; quibusve             [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
561               urgentur poenis?   quis tantus clangor ad auris?'        [ ]
562             tum vates   sic orsa loqui:   'dux inclute Teucrum,        [ ]
563                nulli fas casto   sceleratum insistere limen;           [ ]
564             sed me cum   lucis Hecate   praefecit Avernis,             [1]
565             ipsa deum   poenas docuit   perque omnia duxit.            [ ]
566        Gnosius haec   Rhadamanthus habet   durissima regna             [ ]!
567           castigat  -que auditque dolos    subigitque fateri           [ ]
568       quae quis apud   superos furto   laetatus inani                  [ ]
569              distulit in seram   commissa piacula mortem.              [ ]
570              continuo   sontis ultrix   accincta flagello              [ ]
571          Tisiphone   quatit insultans,   torvosque sinistra            [ ]
572               intentans anguis   vocat agmina saeva sororum.           [ ]
573            tum demum horrisono   stridentes cardine sacrae             [ ]?
574              panduntur portae.   cernis custodia qualis                [ ]
575              vestibulo sedeat,   facies quae limina servet?            [ ]
576             quinquaginta atris   immanis hiatibus Hydra                [ ]?
577            saevior intus habet   sedem. tum Tartarus ipse              [ ]
578        bis patet in   praeceps tantum   tenditque sub umbras           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
579           quantus ad aetherium   caeli suspectus Olympum.              [ ]
580             hic genus antiquum   Terrae, Titania pubes,                [ ]
581                fulmine deiecti   fundo volvuntur in imo.               [ ]
582                 hic et Aloidas   geminos immania vidi                  [u]
583           corpora, qui manibus   magnum rescindere caelum              [ ]
584             adgressi   superisque Iovem    detrudere regnis.           [ ]
585               vidi et crudelis   dantem Salmonea poenas,               [ ]
586         dum flammam   Iovis et sonitus   imitatur Olympi.              [ ]
587           quattuor hic   invectus equis   et lampada quassans          [ ]!
588             per Graium populos   mediaeque per Elidis urbem            [ ]
589            ibat ovans,   divumque sibi    poscebat honorem,            [ ]
590             demens, qui nimbos   et non imitabile fulmen               [ ]
591             aere et cornipedum   pulsu simularet equorum.              [ ]
592            at pater omnipotens   densa inter nubila telum              [ ]
593            contorsit,   non ille faces   nec fumea taedis              [ ]
594            lumina, praecipitem  -que immani turbine adegit.            [ ]?
595             nec non et Tityon,   Terrae omniparentis alumnum,          [ ]
596         cernere erat,   per tota novem   cui iugera corpus             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
597             porrigitur, rostro  -que immanis vultur obunco             [ ]
598                immortale iecur   tondens fecundaque poenis             [ ]
599                viscera rimatur  -que epulis habitatque sub alto        [2]
600            pectore, nec fibris   requies datur ulla renatis.           [ ]
601         quid memorem Lapithas,   Ixiona Pirithoumque?                  [ ]
602           quo super atra silex   iam iam lapsura cadenti-              [ ]
603        -que imminet adsimilis;   lucent genialibus altis               [ ]
604            aurea fulcra toris,   epulaeque ante ora paratae            [ ]
605                 regifico luxu;   furiarum maxima iuxta                 [ ]
606             accubat et manibus   prohibet contingere mensas,           [ ]
607        exsurgit  -que facem attollens   atque intonat ore.             [ ]
608             hic, quibus invisi   fratres, dum vita manebat,            [1]
609              pulsatusve parens   aut fraus innexa clienti,             [ ]
610               aut qui divitiis   soli incubuere repertis               [ ]
611             nec partem   posuere suis   (quae maxima turba est),       [ ]
612           quique ob adulterium   caesi, quique arma secuti             [ ]?
613               impia nec veriti   dominorum fallere dextras,            [ ]
614            inclusi   poenam exspectant.   ne quaere doceri             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
615    quam poenam, aut   quae forma viros   fortunave mersit.             [ ]
616         saxum ingens   volvunt alii,   radiisque rotarum               [ ]
617             districti pendent;   sedet aeternumque sedebit             [ ]
618               infelix Theseus,   Phlegyasque miserrimus omnis          [ ]
619               admonet et magna   testatur voce per umbras:             [ ]
620             "discite iustitiam   moniti et non temnere divos."         [ ]
621              vendidit hic auro   patriam dominumque potentem           [ ]
622              imposuit;   fixit leges   pretio atque refixit;           [ ]
623           hic thalamum invasit   natae vetitosque hymenaeos:           [ ]
624              ausi omnes   immane nefas   ausoque potiti.               [ ]
625         non, mihi si   linguae centum   sint oraque centum,            [ ]
626              ferrea vox, omnis   scelerum comprendere formas,          [ ]
627                 omnia poenarum   percurrere nomina possim.'            [ ]
628           Haec ubi dicta dedit   Phoebi longaeva sacerdos,             [ ]
629    'sed iam age, carpe viam et   susceptum perfice munus;              [ ]
630              acceleremus' ait;   'Cyclopum educta caminis              [ ]?
631            moenia conspicio at  -que adverso fornice portas,           [ ]
632         haec ubi nos   praecepta iubent   deponere dona.'              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
633             dixerat et pariter   gressi per opaca viarum               [ ]
634           corripiunt   spatium medium   foribusque propinquant.        [ ]
635                 occupat Aeneas   aditum corpusque recenti              [ ]?
636             spargit aqua ramum  -que adverso in limine figit.          [2]
637             His demum exactis,   perfecto munere divae,                [ ]
638                 devenere locos   laetos et amoena virecta              [1]
639                   fortunatorum   nemorum sedesque beatas.              [ ]?
640             largior hic campos   aether et lumine vestit               [ ]
641              purpureo,   solemque suum,    sua sidera norunt.          [ ]
642              pars in gramineis   exercent membra palaestris,           [ ]
643           contendunt   ludo et fulva   luctantur harena;               [ ]
644        pars pedibus   plaudunt choreas   et carmina dicunt.            [ ]
645              nec non Threicius   longa cum veste sacerdos              [ ]
646           obloquitur   numeris septem   discrimina vocum,              [ ]
647          iamque eadem digitis,   iam pectine pulsat eburno.            [ ]
648             hic genus antiquum   Teucri, pulcherrima proles,           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
649              magnanimi heroes,   nati melioribus annis,                [u]
650              Ilusque Assaracus  -que et Troiae Dardanus auctor.        [ ]
651           arma procul   currusque virum    miratur inanis.             [ ]
652            stant terra   defixae hastae   passimque soluti             [ ]
653            per campum   pascuntur equi.   quae gratia currum           [ ]
654                armorumque fuit   vivis, quae cura nitentis             [ ]
655         pascere equos,   eadem sequitur   tellure repostos.            [ ]
656         conspicit, ecce, alios   dextra laevaque per herbam            [ ]
657             vescentis   laetumque choro    paeana canentis             [ ]
658                 inter odoratum   lauri nemus, unde superne             [2]
659               plurimus Eridani   per silvam volvitur amnis.            [ ]
660           hic manus ob patriam   pugnando vulnera passi,               [ ]
661              quique sacerdotes   casti, dum vita manebat,              [ ]
662               quique pii vates   et Phoebo digna locuti,               [ ]
663               inventas aut qui   vitam excoluere per artis,            [ ]
664           quique sui   memores alios   fecere merendo:                 [ ]
665              omnibus his nivea   cinguntur tempora vitta.              [ ]
666               quos circumfusos   sic est adfata Sibylle,               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
667             Musaeum ante omnis   (medium nam plurima turba             [ ]
668        hunc habet atque umeris   exstantem suspicit altis):            [ ]
669               'dicite, felices   animae, tuque, optime vates,          [2]?
670           quae regio Anchisen,   quis habet locus? illius ergo         [ ]
671              venimus et magnos   Erebi tranavimus amnis.'              [1]?
672           atque huic responsum   paucis ita reddidit heros:            [ ]
673            'nulli certa domus;   lucis habitamus opacis,               [1]
674               riparumque toros   et prata recentia rivis               [ ]
675          incolimus.   sed vos, si fert   ita corde voluntas,           [ ]
676         hoc superate iugum, et   facili iam tramite sistam.'           [ ]
677           dixit, et ante tulit   gressum camposque nitentis            [ ]
678              desuper ostentat;   dehinc summa cacumina linquunt.       [ ]
679              At pater Anchises   penitus convalle virenti              [ ]
680                inclusas animas   superumque ad lumen ituras            [1]
681             lustrabat   studio recolens,   omnemque suorum             [ ]
682               forte recensebat   numero, carosque nepotes              [1]
683               fataque fortunas  -que virum moresque manusque.          [ ]
684         isque ubi tendentem adversum per gramina vidit                 [ ]!

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
685              Aenean,   alacris palmas   utrasque tetendit,             [u]
686               effusaeque genis   lacrimae et vox excidit ore:          [ ]
687               'venisti tandem,   tuaque exspectata parenti             [ ]
688             vicit iter   durum pietas?   datur ora tueri,              [ ]
689             nate, tua et notas   audire et reddere voces?              [ ]
690             sic equidem   ducebam animo   rebarque futurum             [1]?
691            tempora dinumerans,   nec me mea cura fefellit.             [ ]
692             quas ego te terras   et quanta per aequora vectum          [ ]
693               accipio! quantis   iactatum, nate, periclis!             [ ]
694           quam metui   ne quid Libyae   tibi regna nocerent!'          [ ]
695         ille autem:   'tua me, genitor,   tua tristis imago            [ ]
696              saepius occurrens   haec limina tendere adegit;           [ ]
697            stant sale Tyrrheno   classes. da iungere dextram,          [ ]
698        da, genitor,   teque amplexu   ne subtrahe nostro.'             [ ]?
699           sic memorans   largo fletu   simul ora rigabat.              [1]?
700                ter conatus ibi   collo dare bracchia circum;           [1]?
701          ter frustra   comprensa manus   effugit imago,                [ ]
702             par levibus ventis   volucrique simillima somno.           [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 45
Publius Vergilius Maro: Æneiden 6,703-901 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: