File n. 45 – 15:56 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 46
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

File n. 45 Publius Vergilius Maro: Æneiden 6,703-901 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
703             Interea   videt Aeneas   in valle reducta                  [ ]
704              seclusum nemus et   virgulta sonantia silvae,             [ ]
705              Lethaeumque domos   placidas qui praenatat amnem.         [ ]
706          hunc circum innumerae   gentes populique volabant,            [ ]
707           ac velut in   pratis ubi apes   aestate serena               [1]
708              floribus insidunt   variis et candida circum              [ ]
709               lilia funduntur,   strepit omnis murmure campus.         [ ]
710               horrescit   visu subito   causasque requirit             [1]
711                inscius Aeneas,   quae sint ea flumina porro,           [ ]
712               quive viri tanto   complerint agmine ripas.              [ ]
713            tum pater Anchises:   'animae, quibus altera fato           [ ]?
714              corpora debentur,   Lethaei ad fluminis undam             [ ]
715                securos latices   et longa oblivia potant.              [ ]
716           has equidem   memorare tibi at  -que ostendere coram,        [ ]
717          iampridem hanc prolem   cupio enumerare meorum,               [ ]
718               quo magis Italia   mecum laetere reperta.'               [ ]?
719         'o pater, anne aliquas   ad caelum hinc ire putandum est       [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
720                sublimis animas   iterumque ad tarda reverti            [1]?
721            corpora? quae lucis   miseris tam dira cupido?'             [ ]
722          'dicam equidem nec te   suspensum, nate, tenebo'              [ ]
723              suscipit Anchises   atque ordine singula pandit.          [ ]?
724         'Principio   caelum ac terram   camposque liquentis            [ ]
725             lucentemque globum   lunae Titaniaque astra                [ ]
726           spiritus intus alit,   totamque infusa per artus             [ ]
727         mens agitat   molem et magno   se corpore miscet.              [ ]?
728         inde hominum   pecudumque genus    vitaeque volantum           [ ]
729               et quae marmoreo   fert monstra sub aequore pontus.      [ ]
730               igneus est ollis   vigor et caelestis origo              [ ]
731             seminibus, quantum   non corpora noxia tardant             [ ]
732            terrenique hebetant   artus moribundaque membra.            [1]
733         hinc metuunt   cupiuntque, dolent    gaudentque, neque auras   [ ]
734           dispiciunt   clausae tenebris   et carcere caeco.            [ ]
735                quin et supremo   cum lumine vita reliquit,             [ ]?
736           non tamen omne malum   miseris nec funditus omnes            [ ]
737             corporeae excedunt   pestes, penitusque necesse est        [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
738             multa diu   concreta modis   inolescere miris.             [ ]
739                ergo exercentur   poenis veterumque malorum             [ ]
740           supplicia expendunt:   aliae panduntur inanes                [ ]
741           suspensae ad ventos,   aliis sub gurgite vasto               [ ]
742               infectum eluitur   scelus aut exuritur igni -            [ ]
743         quisque suos   patimur manis;   exinde per amplum              [ ]
744            mittimur Elysium et   pauci laeta arva tenemus -            [ ]
745               donec longa dies   perfecto temporis orbe                [ ]
746               concretam exemit   labem, purumque relinquit             [ ]
747            aetherium sensum at  -que aurai simplicis ignem.            [ ]?
748           has omnis,   ubi mille rotam   volvere per annos,            [ ]
749            Lethaeum ad fluvium   deus evocat agmine magno,             [ ]
750             scilicet immemores   supera ut convexa revisant            [ ]
751           rursus, et incipiant   in corpora velle reverti.'            [ ]
752               Dixerat Anchises   natumque unaque Sibyllam              [ ]
753          conventus   trahit in medios   turbamque sonantem,            [ ]
754          et tumulum   capit unde omnis   longo ordine posset           [ ]
755             adversos legere et   venientum discere vultus.             [ ]
 
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
756           'Nunc age, Dardaniam   prolem quae deinde sequatur           [ ]
757            gloria, qui maneant   Itala de gente nepotes,               [1]
758               inlustris animas   nostrumque in nomen ituras,           [ ]
759               expediam dictis,   et te tua fata docebo.                [ ]
760            ille, vides,   pura iuvenis   qui nititur hasta,            [1]
761            proxima sorte tenet   lucis loca, primus ad auras           [ ]
762                aetherias Italo   commixtus sanguine surget,            [ ]
763               Silvius, Albanum   nomen, tua postuma proles,            [ ]
764             quem tibi longaevo   serum Lavinia coniunx                 [1]
765                educet   silvis regem   regumque parentem,              [ ]
766             unde genus   Longa nostrum   dominabitur Alba.             [ ]
767          proximus ille Procas,   Troianae gloria gentis,               [ ]
768            et Capys et Numitor   et qui te nomine reddet               [ ]?
769                Silvius Aeneas,   pariter pietate vel armis             [ ]
770            egregius, si umquam   regnandam acceperit Albam.            [ ]
771           qui iuvenes! quantas   ostentant, aspice, viris              [ ]
772           atque umbrata gerunt   civili tempora quercu!                [ ]?
773            hi tibi Nomentum et   Gabios urbemque Fidenam,              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
774                  hi Collatinas   imponent montibus arces,              [ ]
775             Pometios   Castrumque Inui    Bolamque Coramque.           [ ]
776         haec tum nomina erunt,   nunc sunt sine nomine terrae.         [ ]
777          quin et avo   comitem sese   Mavortius addet                  [ ]?
778              Romulus, Assaraci   quem sanguinis Ilia mater             [ ]
779            educet.   viden, ut geminae   stant vertice cristae         [ ]
780              et pater ipse suo   superum iam signat honore?            [ ]
781           en huius,   nate, auspiciis   illa incluta Roma              [ ]
782               imperium terris,   animos aequabit Olympo,               [ ]
783             septemque una sibi   muro circumdabit arces,               [ ]?
784             felix prole virum:   qualis Berecyntia mater               [ ]
785              invehitur   curru Phrygias   turrita per urbes            [ ]
786              laeta deum partu,   centum complexa nepotes,              [ ]
787              omnis caelicolas,   omnis supera alta tenentis.           [ ]
788        huc geminas   nunc flecte acies,   hanc aspice gentem           [ ]
789               Romanosque tuos.   hic Caesar et omnis Iuli              [ ]
790             progenies   magnum caeli   ventura sub axem.               [ ]
791    hic vir, hic est, tibi quem   promitti saepius audis,               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
792               Augustus Caesar,   divi genus, aurea condet              [1]
793             saecula qui rursus   Latio regnata per arva                [ ]
794               Saturno quondam,   super et Garamantas et Indos          [ ]
795             proferet imperium;   iacet extra sidera tellus,            [ ]
796             extra anni   solisque vias,    ubi caelifer Atlas          [ ]
797           axem umero   torquet stellis   ardentibus aptum.             [ ]
798              huius in adventum   iam nunc et Caspia regna              [ ]
799            responsis   horrent divum et   Maeotia tellus,              [ ]
800                et septemgemini   turbant trepida ostia Nili.           [ ]
801               nec vero Alcides   tantum telluris obivit,               [ ]
802              fixerit aeripedem   cervam licet, aut Erymanthi           [ ]
803            pacarit   nemora et Lernam   tremefecerit arcu;             [ ]
804              nec qui pampineis   victor iuga flectit habenis           [ ]
805           Liber, agens   celso Nysae   de vertice tigris.              [ ]?
806             et dubitamus adhuc   virtutem extendere factis,            [ ]
807              aut metus Ausonia   prohibet consistere terra?            [ ]
808         quis procul ille autem   ramis insignis olivae                 [ ]
809          sacra ferens?   nosco crinis   incanaque menta                [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
810                   regis Romani   primam qui legibus urbem              [ ]
811             fundabit   Curibus parvis   et paupere terra,              [ ]
812             missus in imperium   magnum. cui deinde subibit            [ ]
813                otia qui rumpet   patriae residesque movebit            [ ]
814           Tullus in arma viros   et iam desueta triumphis              [ ]
815             agmina. quem iuxta   sequitur iactantior Ancus             [ ]
816       nunc quoque iam   nimium gaudens   popularibus auris.            [ ]
817              vis et Tarquinios   reges animamque superbam              [1]
818                 ultoris Bruti,   fascisque videre receptos?            [1]
819          consulis imperium hic   primus saevasque securis              [ ]
820              accipiet,   natosque pater    nova bella moventis         [ ]
821              ad poenam pulchra   pro libertate vocabit.                [ ]
822               infelix!   utcumque ferent    ea facta minores:          [ ]
823            vincet amor patriae   laudumque immensa cupido.             [ ]
824           quin Decios   Drusosque procul    saevumque securi           [ ]
825            aspice Torquatum et   referentem signa Camillum.            [ ]
826            illae autem paribus   quas fulgere cernis in armis,         [ ]
827             concordes   animae nunc et   dum nocte premuntur,          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
828           heu quantum inter se   bellum, si lumina vitae               [ ]!
829          attigerint,   quantas acies   stragemque ciebunt,             [ ]
830           aggeribus   socer Alpinis   atque arce Monoeci               [ ]
831         descendens,   gener adversis   instructus Eois                 [ ]
832            ne, pueri,   ne tanta animis   adsuescite bella             [ ]?
833            neu patriae validas   in viscera vertite viris;             [ ]
834          tuque prior,   tu parce, genus   qui ducis Olympo,            [ ]
835  proice tela manu, sanguis meus! -                                       ..
836                ille triumphata   Capitolia ad alta Corintho            [ ]?
837           victor aget   currum caesis   insignis Achivis.              [ ]
838               eruet ille Argos   Agamemnoniasque Mycenas               [ ]
839             ipsumque Aeaciden,   genus armipotentis Achilli,           [ ]
840            ultus avos   Troiae templa et   temerata Minervae.          [ ]
841           quis te, magne Cato,   tacitum aut te, Cosse, relinquat?     [ ]
842       quis Gracchi   genus aut geminos,   duo fulmina belli,           [ ]
843            Scipiadas,   cladem Libyae,   parvoque potentem             [ ]
844             Fabricium   vel te sulco,   Serrane, serentem?             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
845          quo fessum   rapitis, Fabii?   tu Maximus ille es,            [ ]
846                 unus qui nobis   cunctando restituis rem.              [ ]
847                  excudent alii   spirantia mollius aera                [ ]?
848       (credo equidem),   vivos ducent   de marmore vultus,             [ ]
849               orabunt   causas melius,   caelique meatus               [ ]
850            describent radio et   surgentia sidera dicent:              [ ]
851              tu regere imperio   populos, Romane, memento              [ ]
852        (hae tibi erunt artes),   pacisque imponere morem,              [ ]
853              parcere subiectis   et debellare superbos.'               [ ]
854             Sic pater Anchises   atque haec mirantibus addit:          [ ]
855           'aspice, ut insignis   spoliis Marcellus opimis              [ ]
856            ingreditur   victorque viros    supereminet omnis.          [ ]
857                hic rem Romanam   magno turbante tumultu                [ ]
858        sistet, eques   sternet Poenos   Gallumque rebellem,            [ ]
859           tertiaque arma patri   suspendet capta Quirino.'             [ ]
860               atque hic Aeneas   (una namque ire videbat               [ ]
861               egregium   forma iuvenem et   fulgentibus armis,         [ ]
862       sed frons laeta parum et   deiecto lumina vultu)                 [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
863      'quis, pater, ille, virum   qui sic comitatur euntem?             [ ]
864           filius, anne aliquis   magna de stirpe nepotum?              [ ]?
865          qui strepitus   circa comitum!   quantum instar in ipso!      [ ]
866             sed nox atra caput   tristi circumvolat umbra.'            [ ]
867             tum pater Anchises   lacrimis ingressus obortis:           [ ]
868              'o nate, ingentem   luctum ne quaere tuorum;              [ ]
869               ostendent terris   hunc tantum fata neque ultra          [ ]
870          esse sinent.   nimium vobis   Romana propago                  [ ]
871           visa potens, superi,   propria haec si dona fuissent.        [ ]
872             quantos ille virum   magnam Mavortis ad urbem              [ ]
873           campus aget gemitus!   vel quae, Tiberine, videbis           [ ]
874            funera, cum tumulum   praeterlabere recentem!               [ ]
875                nec puer Iliaca   quisquam de gente Latinos             [ ]
876            in tantum   spe tollet avos,   nec Romula quondam           [ ]
877                 ullo se tantum   tellus iactabit alumno.               [ ]
878         heu pietas,   heu prisca fides   invictaque bello              [ ]
879              dextera! non illi   se quisquam impune tulisset           [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
880                 obvius armato,   seu cum pedes iret in hostem          [ ]?
881             seu spumantis equi   foderet calcaribus armos.             [ ]
882           heu, miserande puer,   si qua fata aspera rumpas,            [ ]?
883             tu Marcellus eris.   manibus date lilia plenis,            [ ]
884            purpureos   spargam flores   animamque nepotis              [1]
885           his saltem accumulem   donis, et fungar inani                [ ]
886              munere.' sic tota   passim regione vagantur               [ ]?
887                aëris in campis   latis atque omnia lustrant.           [ ]
888         quae postquam Anchises   natum per singula duxit               [ ]
889             incenditque animum   famae venientis amore,                [ ]
890                exim bella viro   memorat quae deinde gerenda,          [ ]
891             Laurentisque docet   populos urbemque Latini,              [ ]
892            et quo quemque modo   fugiatque feratque laborem.           [ ]
893           Sunt geminae   Somni portae,   quarum altera fertur          [ ]
894              cornea, qua veris   facilis datur exitus umbris,          [ ]
895                altera candenti   perfecta nitens elephanto,            [ ]
896          sed falsa ad   caelum mittunt   insomnia manes.               [ ]
897         his ibi tum   natum Anchises   unaque Sibyllam                 [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 6. sang (Oxford C.T.)
898             prosequitur dictis   portaque emittit eburna,              [ ]?
899           ille viam   secat ad navis   sociosque revisit.              [ ]
900              Tum se ad Caietae   recto fert litore portum.             [ ]
901                ancora de prora   iacitur; stant litore puppes.         [2]?
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 46
Publius Vergilius Maro: Æneiden 7,1-322 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: