File n. 46 – 25:15 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 47
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

File n. 46 Publius Vergilius Maro: Æneiden 7,1-322 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)                        .
  1            Tu quoque litoribus   nostris, Aeneida nutrix,              [ ]
  2             aeternam   moriens famam,   Caieta, dedisti;               [ ]
  3           et nunc servat honos   sedem tuus, ossaque nomen             [ ]
  4             Hesperia in magna,   si qua est ea gloria, signat.         [ ]?
  5              At pius exsequiis   Aeneas rite solutis,                  [ ]
  6               aggere composito   tumuli, postquam alta quierunt        [ ]
  7           aequora, tendit iter   velis portumque relinquit.            [ ]
  8            aspirant   aurae in noctem   nec candida cursus             [ ]
  9         luna negat,   splendet tremulo   sub lumine pontus.            [ ]
 10               proxima Circaeae   raduntur litora terrae,               [ ]
 11               dives inaccessos   ubi Solis filia lucos                 [ ]
 12              adsiduo   resonat cantu,   tectisque superbis             [ ]
 13                  urit odoratam   nocturna in lumina cedrum             [2]
 14                  arguto tenuis   percurrens pectine telas.             [ ]
 15                  hinc exaudiri   gemitus iraeque leonum                [1]?
 16           vincla recusantum et   sera sub nocte rudentum,              [ ]
 17              saetigerique sues   atque in praesepibus ursi             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
 18              saevire ac formae   magnorum ululare luporum,             [ ]
 19          quos hominum ex facie   dea saeva potentibus herbis           [ ]
 20            induerat   Circe in vultus   ac terga ferarum.              [ ]
 21            quae ne monstra pii   paterentur talia Troes                [ ]
 22               delati in portus   neu litora dira subirent,             [ ]
 23                Neptunus ventis   implevit vela secundis,               [ ]
 24         atque fugam   dedit et praeter   vada fervida vexit.           [ ]
 25              Iamque rubescebat   radiis mare et aethere ab alto        [ ]
 26               Aurora in roseis   fulgebat lutea bigis,                 [ ]
 27              cum venti   posuere omnis  -que repente resedit           [ ]
 28            flatus, et in lento   luctantur marmore tonsae.             [ ]
 29               atque hic Aeneas   ingentem ex aequore lucum             [ ]
 30          prospicit. hunc inter   fluvio Tiberinus amoeno               [ ]
 31             verticibus rapidis   et multa flavus harena                [ ]
 32             in mare prorumpit.   variae circumque supraque             [ ]
 33               adsuetae   ripis volucres   et fluminis alveo            [ ]
 34              aethera mulcebant   cantu lucoque volabant.               [ ]?
 35           flectere iter sociis   terraeque advertere proras            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
 36              imperat et laetus   fluvio succedit opaco.                [ ]
 37         Nunc age, qui   reges, Erato,   quae tempora, rerum            [2]
 38             quis Latio antiquo   fuerit status, advena classem         [ ]?
 39            cum primum Ausoniis   exercitus appulit oris,               [ ]
 40            expediam, et primae   revocabo exordia pugnae.              [ ]
 41             tu vatem,   tu, diva, mone.   dicam horrida bella,         [2]?
 42            dicam acies   actosque animis    in funera reges,           [ ]
 43             Tyrrhenamque manum   totamque sub arma coactam             [ ]
 44             Hesperiam.   maior rerum   mihi nascitur ordo,             [ ]
 45              maius opus moveo.   - Rex arva Latinus et urbes           [ ]
 46             iam senior   longa placidas   in pace regebat.             [ ]
 47         hunc Fauno et   nympha genitum   Laurente Marica               [ ]
 48             accipimus;   Fauno Picus   pater, isque parentem           [ ]?
 49           te, Saturne, refert,   tu sanguinis ultimus auctor.          [ ]
 50               filius huic fato   divum prolesque virilis               [ ]
 51            nulla fuit,   primaque oriens    erepta iuventa est.        [ ]
 52           sola domum et tantas   servabat filia sedes                  [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
 53               iam matura viro,   iam plenis nubilis annis.             [1]
 54          multi illam   magno e Latio   totaque petebant                [ ]
 55            Ausonia;   petit ante alios   pulcherrimus omnis            [ ]
 56          Turnus, avis   atavisque potens,    quem regia coniunx        [ ]
 57              adiungi   generum miro   properabat amore;                [1]
 58            sed variis   portenta deum   terroribus obstant.            [ ]
 59            laurus erat   tecti medio in   penetralibus altis           [ ]
 60           sacra comam   multosque metu    servata per annos,           [ ]
 61           quam pater inventam,   primas cum conderet arces,            [ ]
 62                 ipse ferebatur   Phoebo sacrasse Latinus,              [2]
 63             Laurentisque ab ea   nomen posuisse colonis.               [ ]
 64            huius apes   summum densae   (mirabile dictu)               [ ]
 65               stridore ingenti   liquidum trans aethera vectae         [ ]
 66            obsedere apicem, et   pedibus per mutua nexis               [1]
 67               examen   subitum ramo   frondente pependit.              [ ]
 68                 continuo vates   'externum cernimus' inquit            [ ]
 69            'adventare virum et   partis petere agmen easdem            [ ]
 70           partibus ex isdem et   summa dominarier arce.'               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
 71            praeterea,   castis adolet   dum altaria taedis,            [ ]
 72              et iuxta   genitorem astat   Lavinia virgo                [ ]
 73            visa, nefas, longis   comprendere crinibus ignem            [ ]
 74            atque omnem ornatum   flamma crepitante cremari,            [ ]
 75            regalis  -que accensa comas,   accensa coronam              [ ]
 76               insignem gemmis;   tum fumida lumine fulvo               [ ]
 77               involvi ac totis   Volcanum spargere tectis.             [ ]
 78           id vero horrendum ac   visu mirabile ferri:                  [ ]
 79          namque fore inlustrem   fama fatisque canebant                [ ]?
 80              ipsam, sed populo   magnum portendere bellum.             [ ]
 81              At rex sollicitus   monstris oracula Fauni,               [ ]?
 82              fatidici   genitoris, adit   lucosque sub alta            [ ]
 83              consulit Albunea,   nemorum quae maxima sacro             [ ]
 84             fonte sonat saevam  -que exhalat opaca mephitim.           [ ]
 85             hinc Italae gentes   omnisque Oenotria tellus              [ ]
 86             in dubiis   responsa petunt;   huc dona sacerdos           [ ]
 87           cum tulit et   caesarum ovium   sub nocte silenti            [ ]
 88              pellibus incubuit   stratis somnosque petivit,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
 89           multa modis   simulacra videt   volitantia miris             [ ]
 90              et varias   audit voces   fruiturque deorum               [ ]
 91           conloquio atque imis   Acheronta adfatur Avernis.            [ ]?
 92          hic et tum   pater ipse petens   responsa Latinus             [ ]
 93               centum lanigeras   mactabat rite bidentis,               [ ]
 94           atque harum effultus   tergo stratisque iacebat              [ ]
 95        velleribus:   subita ex alto   vox reddita luco est:            [ ]
 96              'ne pete conubiis   natam sociare Latinis,                [ ]
 97               o mea progenies,   thalamis neu crede paratis;           [ ]
 98              externi   venient generi,   qui sanguine nostrum          [1]
 99         nomen in astra ferant,   quorumque a stirpe nepotes            [ ]
100             omnia sub pedibus,   qua Sol utrumque recurrens            [ ]
101               aspicit Oceanum,   vertique regique videbunt.'           [ ]
102           haec responsa patris   Fauni monitusque silenti              [ ]
103           nocte datos   non ipse suo   premit ore Latinus,             [ ]
104              sed circum   late volitans   iam Fama per urbes           [1]
105              Ausonias tulerat,   cum Laomedontia pubes                 [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
106                 gramineo ripae   religavit ab aggere classem.          [ ]
107                 Aeneas   primique duces    et pulcher Iulus            [1]
108              corpora sub ramis   deponunt arboris altae,               [ ]
109            instituuntque dapes   et adorea liba per herbam             [ ]
110               subiciunt epulis   (sic Iuppiter ipse monebat)           [ ]
111               et Cereale solum   pomis agrestibus augent.              [ ]
112           consumptis   hic forte aliis,   ut vertere morsus            [ ]
113             exiguam in Cererem   penuria adegit edendi,                [1]
114                et violare manu   malisque audacibus orbem              [ ]?
115               fatalis   crusti patulis   nec parcere quadris:          [ ]
116            'heus, etiam mensas   consumimus' inquit Iulus,             [ ]
117           nec plura, adludens.   ea vox audita laborum                 [ ]
118             prima tulit finem,   primamque loquentis ab ore            [ ]
119               eripuit pater ac   stupefactus numine pressit.           [ ]
120              continuo   'salve fatis   mihi debita tellus              [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
121            vosque' ait 'o fidi   Troiae salvete penates:               [ ]
122    hic domus, haec patria est.   genitor mihi talia namque             [ ]
123         (nunc repeto) Anchises   fatorum arcana reliquit:              [ ]
124           "cum te, nate, fames   ignota ad litora vectum               [1]
125                accisis   coget dapibus   consumere mensas,             [ ]
126              tum sperare domos   defessus, ibique memento              [1]
127              prima locare manu   molirique aggere tecta."              [2]?
128          haec erat illa fames,   haec nos suprema manebat              [ ]
129  exitiis positura modum.                                                 ..
130         quare agite et   primo laeti   cum lumine solis                [ ]
131       quae loca, quive habeant   homines, ubi moenia gentis,           [ ]
132                vestigemus et a   portu diversa petamus.                [1]?
133            nunc pateras   libate Iovi   precibusque vocate             [3]
134                Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.'           [ ]!
135             Sic deinde effatus   frondenti tempora ramo                [ ]
136             implicat et genium  -que loci primamque deorum             [1]
137             Tellurem   nymphasque et adhuc   ignota precatur           [ ]
138            flumina, tum Noctem   Noctisque orientia signa              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
139                Idaeumque Iovem   Phrygiamque ex ordine matrem          [ ]
140           invocat, et duplicis   caeloque Ereboque parentis.           [ ]
141           hic pater omnipotens   ter caelo clarus ab alto              [ ]
142               intonuit, radiis  -que ardentem lucis et auro            [ ]
143             ipse manu quatiens   ostendit ab aethere nubem.            [ ]
144             diditur hic subito   Troiana per agmina rumor              [2]?
145                 advenisse diem   quo debita moenia condant.            [1]
146            certatim instaurant   epulas atque omine magno              [ ]
147               crateras   laeti statuunt   et vina coronant.            [ ]
148              Postera cum prima   lustrabat lampade terras              [ ]
149          orta dies,   urbem et finis   et litora gentis                [ ]
150             diversi explorant:   haec fontis stagna Numici,            [ ]
151    hunc Thybrim   fluvium, hic fortis   habitare Latinos.              [ ]
152              tum satus Anchisa   delectos ordine ab omni               [ ]?
153                centum oratores   augusta ad moenia regis               [ ]
154               ire iubet, ramis   velatos Palladis omnis,               [ ]
155             donaque ferre viro   pacemque exposcere Teucris.           [ ]?
156           haud mora, festinant   iussi rapidisque feruntur             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
157          passibus. ipse humili   designat moenia fossa                 [ ]?
158              moliturque locum,   primasque in litore sedes             [ ]
159           castrorum in   morem pinnis   atque aggere cingit.           [ ]
160             iamque iter emensi   turris ac tecta Latino-               [ ]
161           -rum ardua cernebant   iuvenes muroque subibant.             [ ]
162            ante urbem pueri et   primaevo flore iuventus               [ ]
163               exercentur equis   domitantque in pulvere currus,        [ ]
164            aut acris   tendunt arcus   aut lenta lacertis              [ ]
165           spicula contorquent,   cursuque ictuque lacessunt:           [ ]
166            cum praevectus equo   longaevi regis ad auris               [ ]
167               nuntius ingentis   ignota in veste reportat              [ ]
168               advenisse viros.   ille intra tecta vocari               [ ]
169               imperat et solio   medius consedit avito.                [ ]
170       Tectum augustum, ingens,   centum sublime columnis               [ ]
171               urbe fuit summa,   Laurentis regia Pici,                 [ ]
172               horrendum silvis   et religione parentum.                [ ]
173        hic sceptra accipere et   primos attollere fascis               [ ]
174             regibus omen erat;   hoc illis curia templum,              [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
175             hae sacris   sedes epulis;   hic ariete caeso              [1]
176             perpetuis   soliti patres   considere mensis.              [ ]
177        quin etiam   veterum effigies   ex ordine avorum                [ ]
178               antiqua e cedro,    Italusque paterque Sabinus           [ ]?
179             vitisator   curvam servans   sub imagine falcem,           [ ]
180              Saturnusque senex   Ianique bifrontis imago               [1]
181            vestibulo astabant,   aliique ab origine reges,             [ ]
182           Martiaque ob patriam   pugnando vulnera passi.               [ ]
183             multaque praeterea   sacris in postibus arma,              [ ]
184              captivi   pendent currus   curvaeque secures              [ ]
185          et cristae capitum et   portarum ingentia claustra            [ ]
186              spiculaque clipei  -que ereptaque rostra carinis.         [ ]?
187                 ipse Quirinali   lituo parvaque sedebat                [2]?
188              succinctus trabea   laevaque ancile gerebat               [ ]
189          Picus, equum domitor,   quem capta cupidine coniunx           [ ]
190                aurea percussum   virga versumque venenis               [ ]
191               fecit avem Circe   sparsitque coloribus alas.            [ ]
192            Tali intus   templo divum   patriaque Latinus               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
193            sede sedens Teucros   ad sese in tecta vocavit,             [ ]
194           atque haec ingressis   placido prior edidit ore:             [ ]
195            'dicite, Dardanidae   (neque enim nescimus et urbem         [ ]
196               et genus, auditi  -que advertitis aequore cursum),       [ ]?
197       quid petitis?   quae causa rates   aut cuius egentis             [ ]
198              litus ad Ausonium   tot per vada caerula vexit?           [ ]
199               sive errore viae   seu tempestatibus acti,               [ ]
200              qualia multa mari   nautae patiuntur in alto,             [ ]
201             fluminis intrastis   ripas portuque sedetis,               [ ]
202           ne fugite hospitium,   neve ignorate Latinos                 [ ]
203          Saturni   gentem haud vinclo   nec legibus aequam,            [ ]
204           sponte sua   veterisque dei    se more tenentem.             [ ]
205           atque equidem memini   (fama est obscurior annis)            [1]
206             Auruncos   ita ferre senes,   his ortus ut agris           [ ]?
207                Dardanus Idaeas   Phrygiae penetrarit ad urbes          [ ]
208            Threiciamque Samum,   quae nunc Samothracia fertur.         [ ]
209             hinc illum Corythi   Tyrrhena ab sede profectum            [ ]
210               aurea nunc solio   stellantis regia caeli                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
211             accipit et numerum   divorum altaribus auget.'             [ ]
212          Dixerat, et   dicta Ilioneus   sic voce secutus:              [ ]!
213           'rex, genus egregium   Fauni, nec fluctibus actos            [ ]
214             atra subegit hiems   vestris succedere terris,             [ ]
215              nec sidus   regione viae   litusve fefellit:              [ ]
216            consilio hanc omnes   animisque volentibus urbem            [ ]
217              adferimur   pulsi regnis,   quae maxima quondam           [ ]
218                extremo veniens   sol aspiciebat Olympo.                [ ]
219             ab Iove principium   generis, Iove Dardana pubes           [ ]
220           gaudet avo,   rex ipse Iovis   de gente suprema:             [ ]
221                  Troius Aeneas   tua nos ad limina misit.              [ ]
222              quanta per Idaeos   saevis effusa Mycenis                 [ ]
223              tempestas   ierit campos,   quibus actus uterque          [ ]
224            Europae atque Asiae   fatis concurrerit orbis,              [ ]
225              audiit et si quem   tellus extrema refuso                 [ ]
226                summovet Oceano    et si quem extenta plagarum          [ ]
227              quattuor in medio   dirimit plaga solis iniqui.           [ ]
228                diluvio ex illo   tot vasta per aequora vecti           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
229              dis sedem exiguam   patriis litusque rogamus              [ ]
230            innocuum et cunctis   undamque auramque patentem.           [ ]
231          non erimus   regno indecores,   nec vestra feretur            [ ]
232               fama levis tanti  -que abolescet gratia facti,           [ ]
233            nec Troiam Ausonios   gremio excepisse pigebit.             [ ]
234                fata per Aeneae   iuro dextramque potentem,             [ ]
235           sive fide   seu quis bello est   expertus et armis:          [ ]
236              multi nos populi,   multae (ne temne, quod ultro          [ ]
237          praeferimus   manibus vittas   ac verba precantia)            [ ]
238             et petiere sibi et   voluere adiungere gentes;             [ ]
239              sed nos fata deum   vestras exquirere terras              [ ]
240                 imperiis   egere suis.   hinc Dardanus ortus           [ ]?
241             huc repetit iussis  -que ingentibus urget Apollo           [ ]
242      Tyrrhenum ad   Thybrim et fontis   vada sacra Numici.             [ ]
243             dat tibi praeterea   fortunae parva prioris                [ ]
244              munera, reliquias   Troia ex ardente receptas.            [ ]
245             hoc pater Anchises   auro libabat ad aras,                 [ ]?
246             hoc Priami   gestamen erat   cum iura vocatis              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
247            more daret populis,   sceptrumque sacerque tiaras           [ ]
248  Iliadumque labor vestes.'                                               ..
249                Talibus Ilionei   dictis defixa Latinus                 [ ]
250               obtutu   tenet ora solo  -que immobilis haeret,          [2]?
251             intentos   volvens oculos.   nec purpura regem             [ ]
252         picta movet   nec sceptra movent   Priameia tantum             [ ]
253             quantum in conubio   natae thalamoque moratur,             [ ]?
254             et veteris   Fauni volvit   sub pectore sortem:            [ ]
255               hunc illum fatis   externa ab sede profectum             [ ]
256               portendi generum   paribusque in regna vocari            [ ]
257          auspiciis,   huic progeniem   virtute futuram                 [ ]
258              egregiam et totum   quae viribus occupet orbem.           [ ]
259             tandem laetus ait:   'di nostra incepta secundent          [ ]
260              auguriumque suum!   dabitur, Troiane, quod optas.         [ ]
261             munera nec sperno:   non vobis rege Latino                 [ ]
262              divitis uber agri   Troiaeve opulentia deerit.            [ ]?
263              ipse modo Aeneas,   nostri si tanta cupido est,           [ ]?
264              si iungi hospitio   properat sociusque vocari,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
265               adveniat, vultus   neve exhorrescat amicos:              [ ]
266           pars mihi pacis erit   dextram tetigisse tyranni.            [ ]
267              vos contra   regi mea nunc   mandata referte.             [ ]
268            est mihi nata, viro   gentis quam iungere nostrae           [ ]
269          non patrio ex   adyto sortes,   non plurima caelo             [ ]
270        monstra sinunt; generos   externis adfore ab oris,              [ ]
271              hoc Latio   restare canunt,   qui sanguine nostrum        [ ]
272         nomen in astra ferant.   hunc illum poscere fata               [ ]
273          et reor et,   si quid veri   mens augurat, opto.'             [ ]
274             haec effatus equos   numero pater eligit omni              [ ]
275            (stabant ter centum   nitidi in praesepibus altis):         [ ]
276               omnibus extemplo   Teucris iubet ordine duci             [ ]
277            instratos   ostro alipedes   pictisque tapetis              [ ]?
278              (aurea pectoribus   demissa monilia pendent,              [ ]
279            tecti auro   fulvum mandunt   sub dentibus aurum),          [ ]
280                 absenti Aeneae   currum geminosque iugalis             [ ]
281             semine ab aetherio   spirantis naribus ignem,              [ ]?
282               illorum   de gente patri   quos daedala Circe            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
283              supposita   de matre nothos   furata creavit.             [2]?
284               talibus Aeneadae   donis dictisque Latini                [ ]
285            sublimes   in equis redeunt   pacemque reportant.           [1]
286            Ecce autem Inachiis   sese referebat ab Argis               [1]
287            saeva Iovis coniunx   aurasque invecta tenebat,             [ ]
288               et laetum Aenean   classemque ex aethere longe           [ ]
289               Dardaniam Siculo   prospexit ab usque Pachyno.           [ ]
290               moliri   iam tecta videt,   iam fidere terrae,           [2]
291              deseruisse rates:   stetit acri fixa dolore.              [2]
292        tum quassans caput haec   effundit pectore dicta:               [ ]
293        'heu stirpem invisam et   fatis contraria nostris               [ ]
294         fata Phrygum!   num Sigeis   occumbere campis,                 [ ]?
295              num capti   potuere capi?   num incensa cremavit          [ ]
296          Troia viros?   medias acies   mediosque per ignis             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
297             invenere viam. at,   credo, mea numina tandem              [1]
298            fessa iacent, odiis   aut exsaturata quievi.                [ ]
299         quin etiam   patria excussos   infesta per undas               [ ]
300       ausa sequi et   profugis toto   me opponere ponto.               [ ]
301         absumptae in   Teucros vires   caelique marisque.              [ ]
302         quid Syrtes   aut Scylla mihi,   quid vasta Charybdis          [ ]
303                profuit? optato   conduntur Thybridis alveo             [ ]
304             securi   pelagi atque mei.   Mars perdere gentem           [1]
305             immanem   Lapithum valuit,   concessit in iras             [ ]
306             ipse deum antiquam   genitor Calydona Dianae,              [ ]
307     quod scelus aut   Lapithis tantum aut   Calydone merente?          [ ]
308           ast ego, magna Iovis   coniunx, nil linquere inausum         [ ]
309            quae potui infelix,   quae memet in omnia verti,            [ ]
310               vincor ab Aenea.   quod si mea numina non sunt           [ ]?
311      magna satis, dubitem haud   equidem implorare quod usquam         [ ]
312             flectere si nequeo   superos, Acheronta movebo.            [ ]
313            non dabitur regnis,   esto, prohibere Latinis,              [ ]
314             atque immota manet   fatis Lavinia coniunx:                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
315         at trahere atque moras   tantis licet addere rebus,            [ ]
316               at licet amborum   populos exscindere regum.             [ ]
317          hac gener atque socer   coeant mercede suorum:                [ ]
318            sanguine Troiano et   Rutulo dotabere, virgo,               [2]
319               et Bellona manet   te pronuba. nec face tantum           [1]
320             Cisseis   praegnas ignis   enixa iugalis;                  [ ]
321             quin idem   Veneri partus   suus et Paris alter,           [ ]
322             funestaeque iterum   recidiva in Pergama taedae.'          [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 47
Publius Vergilius Maro: Æneiden 7,323-576 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: