File n. 47 – 20:00 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 48
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 47 Publius Vergilius Maro: Æneiden 7,323-576 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)                     0:00
323          Haec ubi dicta dedit,   terras horrenda petivit;              [ ]
324             luctificam Allecto   dirarum ab sede dearum                [ ]?
325               infernisque ciet   tenebris, cui tristia bella           [ ]
326               iraeque insidiae  -que et crimina noxia cordi.           [ ]
327             odit et ipse pater   Pluton, odere sorores                 [ ]?
328            Tartareae monstrum:   tot sese vertit in ora,               [ ]?
329             tam saevae facies,   tot pullulat atra colubris.           [ ]
330          quam Iuno his   acuit verbis   ac talia fatur:                [ ]
331        'hunc mihi da proprium,   virgo sata Nocte, laborem,            [ ]
332          hanc operam,   ne noster honos   infractave cedat             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
333            fama loco,   neu conubiis   ambire Latinum                  [ ]
334               Aeneadae possint   Italosve obsidere finis.              [ ]
335              tu potes unanimos   armare in proelia fratres             [ ]
336            atque odiis   versare domos,   tu verbera tectis            [ ]
337           funereas  -que inferre faces,   tibi nomina mille,           [ ]
338           mille nocendi artes.   fecundum concute pectus,              [ ]
339              disice compositam   pacem, sere crimina belli;            [ ]
340            arma velit   poscatque simul    rapiatque iuventus.'        [ ]
341                 Exim Gorgoneis   Allecto infecta venenis               [ ]
342            principio Latium et   Laurentis tecta tyranni               [ ]
343           celsa petit, tacitum  -que obsedit limen Amatae,             [ ]
344             quam super adventu   Teucrum Turnique hymenaeis            [ ]
345              femineae ardentem   curaeque iraeque coquebant.           [ ]
346             huic dea caeruleis   unum de crinibus anguem               [ ]?
347           conicit, inque sinum   praecordia ad intima subdit,          [ ]
348            quo furibunda domum   monstro permisceat omnem.             [ ]
349              ille inter vestis   et levia pectora lapsus               [ ]
350               volvitur attactu   nullo, fallitque furentem             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
351             vipeream inspirans   animam; fit tortile collo             [ ]
352          aurum ingens coluber,   fit longae taenia vittae              [ ]
353              innectitque comas   et membris lubricus errat.            [ ]
354              ac dum prima lues   udo sublapsa veneno                   [ ]?
355              pertemptat sensus   atque ossibus implicat ignem          [ ]
356             necdum animus toto   percepit pectore flammam,             [ ]
357              mollius et solito   matrum de more locuta est,            [ ]?
358            multa super   natae lacrimans   Phrygiisque hymenaeis:      [ ]
359             'exsulibusne datur   ducenda Lavinia Teucris,              [ ]
360            o genitor,   nec te miseret   nataeque tuique?              [ ]
361            nec matris miseret,   quam primo aquilone relinquet         [ ]
362           perfidus alta petens   abducta virgine praedo?               [ ]
363          at non sic   Phrygius penetrat   Lacedaemona pastor,          [ ]
364             Ledaeamque Helenam   Troianas vexit ad urbes?              [ ]
365         quid tua sancta fides?   quid cura antiqua tuorum              [ ]
366                et consanguineo   totiens data dextera Turno?           [ ]
367               si gener externa   petitur de gente Latinis,             [ ]
368           idque sedet,   Faunique premunt    te iussa parentis,        [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)                     4:00
369       omnem equidem   sceptris terram   quae libera nostris            [ ]
370              dissidet externam   reor et sic dicere divos.             [ ]
371             et Turno,   si prima domus   repetatur origo,              [2]
372               Inachus Acrisius  -que patres mediaeque Mycenae.'        [ ]
373              His ubi nequiquam   dictis experta Latinum                [2]
374            contra stare videt,   penitusque in viscere lapsum          [1]
375              serpentis   furiale malum   totamque pererrat,            [ ]
376               tum vero infelix   ingentibus excita monstris            [ ]
377             immensam   sine more furit   lymphata per urbem.           [ ]
378            ceu quondam   torto volitans   sub verbere turbo,           [ ]
379          quem pueri   magno in gyro   vacua atria circum               [1]
380              intenti   ludo exercent   - ille actus habena             [ ]
381              curvatis   fertur spatiis;   stupet inscia supra          [ ]
382               impubesque manus   mirata volubile buxum;                [2]
383             dant animos plagae   - non cursu segnior illo              [ ]
384             per medias   urbes agitur   populosque ferocis.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
385           quin etiam in silvas   simulato numine Bacchi                [2]
386             maius adorta nefas   maioremque orsa furorem               [ ]
387                evolat et natam   frondosis montibus abdit              [ ]
388           quo thalamum eripiat   Teucris taedasque moretur,            [ ]
389          euhoe Bacche fremens,   solum te virgine dignum               [ ]
390           vociferans:   etenim mollis   tibi sumere thyrsos,           [ ]
391             te lustrare choro,   sacrum tibi pascere crinem.           [ ]
392             fama volat, furiis  -que accensas pectore matres           [ ]
393          idem omnis   simul ardor agit   nova quaerere tecta:          [ ]
394               deseruere domos,   ventis dant colla comasque;           [ ]
395             ast aliae tremulis   ululatibus aethera complent           [ ]
396            pampineasque gerunt   incinctae pellibus hastas.            [ ]
397              ipsa inter medias   flagrantem fervida pinum              [ ]
398              sustinet ac natae   Turnique canit  hymenaeos             [ ]
399          sanguineam   torquens aciem,   torvumque repente              [ ]
400            clamat: 'io matres,   audite, ubi quaeque, Latinae:         [ ]?
401             si qua piis animis   manet infelicis Amatae                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
402               gratia, si iuris   materni cura remordet,                [ ]
403               solvite crinalis   vittas, capite orgia mecum.'          [2]
404            talem inter silvas,   inter deserta ferarum                 [ ]
405                reginam Allecto   stimulis agit undique Bacchi.         [ ]
406            Postquam visa satis   primos acuisse furores                [ ]
407          consilium  -que omnemque domum    vertisse Latini,            [ ]
408           protinus hinc fuscis   tristis dea tollitur alis             [ ]
409            audacis   Rutuli ad muros,   quam dicitur urbem             [ ]
410                    Acrisioneis   Danae fundasse colonis                [2]
411              praecipiti   delata Noto.   locus Ardea quondam           [3]?
412         dictus avis,   et nunc magnum   manet Ardea nomen,             [ ]
413              sed fortuna fuit.   tectis hic Turnus in altis            [ ]
414               iam mediam nigra   carpebat nocte quietem.               [ ]
415               Allecto   torvam faciem et   furialia membra             [ ]
416               exuit, in vultus   sese transformat anilis               [ ]
417            et frontem obscenam   rugis arat, induit albos              [1]
418              cum vitta crinis,   tum ramum innectit olivae;            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)                     8:00
419              fit Calybe   Iunonis anus   templique sacerdos,           [2]?
420          et iuveni ante oculos   his se cum vocibus offert:            [ ]
421           'Turne, tot incassum   fusos patiere labores,                [ ]
422               et tua Dardaniis   transcribi sceptra colonis?           [ ]?
423          rex tibi coniugium et   quaesitas sanguine dotes              [ ]
424              abnegat, externus  -que in regnum quaeritur heres.        [ ]
425               i nunc, ingratis   offer te, inrise, periclis;           [ ]
426           Tyrrhenas,   i, sterne acies,   tege pace Latinos.           [ ]
427             haec adeo tibi me,   placida cum nocte iaceres,            [ ]
428           ipsa palam   fari omnipotens   Saturnia iussit.              [ ]
429            quare age et armari   pubem portisque moveri                [1]
430        laetus in arma para, et   Phrygios qui flumine pulchro          [ ]
431                consedere duces   pictasque exure carinas.              [1]
432            caelestum   vis magna iubet.   rex ipse Latinus,            [ ]
433           ni dare coniugium et   dicto parere fatetur,                 [ ]?
434              sentiat et tandem   Turnum experiatur in armis.'          [ ]
435         Hic iuvenis   vatem inridens   sic orsa vicissim               [ ]
436           ore refert: 'classis   invectas Thybridis undam              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
437             non, ut rere, meas   effugit nuntius auris;                [ ]
438           ne tantos   mihi finge metus.   nec regia Iuno               [ ]
439  immemor est nostri.                                                     ..
440              sed te victa situ   verique effeta senectus,              [ ]?
441                 o mater, curis   nequiquam exercet, et arma            [ ]
442            regum inter   falsa vatem   formidine ludit.                [ ]
443           cura tibi   divum effigies   et templa tueri;                [ ]?
444             bella viri   pacemque gerent    quis bella gerenda.'       [2]
445                Talibus Allecto   dictis exarsit in iras.               [ ]
446               at iuveni oranti   subitus tremor occupat artus,         [ ]
447               deriguere oculi:   tot Erinys sibilat hydris             [ ]
448             tantaque se facies   aperit; tum flammea torquens          [ ]
449           lumina cunctantem et   quaerentem dicere plura               [ ]
450           reppulit, et geminos   erexit crinibus anguis,               [ ]?
451            verberaque insonuit   rabidoque haec addidit ore:           [ ]
452            'en ego victa situ,   quam veri effata senectus             [ ]
453             arma inter   regum falsa   formidine ludit;                [ ]
454         respice ad haec: adsum   dirarum ab sede sororum,              [ ]
455  bella manu letumque gero.'                                              ..

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
456               sic effata facem   iuveni coniecit et atro               [ ]
457                lumine fumantis   fixit sub pectore taedas.             [ ]
458             olli somnum ingens   rumpit pavor, ossaque et artus        [ ]
459                 perfundit toto   proruptus corpore sudor.              [ ]
460        arma amens   fremit, arma toro   tectisque requirit:            [ ]
461           saevit amor ferri et   scelerata insania belli,              [ ]
462             ira super:   magno veluti   cum flamma sonore              [ ]
463              virgea suggeritur   costis undantis aëni                  [ ]
464             exsultantque aestu   latices, furit intus aquai            [ ]
465             fumidus atque alte   spumis exuberat amnis,                [1]
466          nec iam se   capit unda, volat   vapor ater ad auras.         [ ]
467             ergo iter ad regem   polluta pace Latinum                  [ ]?
468               indicit   primis iuvenum et   iubet arma parari,         [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)                    12:00
469                tutari Italiam,   detrudere finibus hostem;             [1]
470               se satis ambobus   Teucrisque venire Latinis-            [ ]
471     -que. haec ubi dicta dedit   divosque in vota vocavit,             [ ]
472                  certatim sese   Rutuli exhortantur in arma.           [ ]?
473            hunc decus egregium   formae movet atque iuventae,          [ ]
474              hunc atavi reges,   hunc claris dextera factis.           [2]
475           Dum Turnus   Rutulos animis   audacibus implet,              [ ]
476           Allecto in   Teucros Stygiis   se concitat alis,             [ ]
477            arte nova   speculata locum,   quo litore pulcher           [ ]
478               insidiis   cursuque feras    agitabat Iulus.             [ ]
479          hic subitam   canibus rabiem   Cocytia virgo                  [ ]
480                 obicit et noto   naris contingit odore,                [1]
481             ut cervum ardentes   agerent; quae prima laborum           [ ]
482             causa fuit   belloque animos    accendit agrestis.         [ ]
483              cervus erat forma   praestanti et cornibus ingens,        [ ]
484               Thyrrhidae pueri   quem matris ab ubere raptum           [ ]
485            nutribant   Tyrrhusque pater,    cui regia parent           [ ]
486                armenta et late   custodia credita campi.               [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
487              adsuetum imperiis   soror omni Silvia cura                [ ]
488              mollibus intexens   ornabat cornua sertis,                [ ]
489              pectebatque ferum   puroque in fonte lavabat.             [ ]
490             ille manum patiens   mensaeque adsuetus erili              [ ]
491                 errabat silvis   rursusque ad limina nota              [ ]
492              ipse domum   sera quamvis   se nocte ferebat.             [ ]
493           hunc procul errantem   rabidae venantis Iuli                 [ ]
494               commovere canes,   fluvio cum forte secundo              [1]
495               deflueret   ripaque aestus    viridante levaret.         [ ]?
496             ipse etiam eximiae   laudis succensus amore                [ ]
497                 Ascanius curvo   derexit spicula cornu;                [ ]?
498            nec dextrae erranti   deus afuit, actaque multo             [ ]
499           perque uterum sonitu   perque ilia venit harundo.            [ ]
500           saucius ut quadripes   nota intra tecta refugit              [ ]
501            successitque gemens   stabulis, questuque cruentus          [ ]
502               atque imploranti   similis tectum omne replebat.         [ ]
503             Silvia prima soror   palmis percussa lacertos              [ ]
504            auxilium   vocat et duros   conclamat agrestis.             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
505              olli (pestis enim   tacitis latet aspera silvis)          [ ]
506              improvisi adsunt,   hic torre armatus obusto,             [ ]
507           stipitis hic gravida   nodis; quod cuique repertum           [ ]?
508              rimanti   telum ira facit.   vocat agmina Tyrrhus,        [2]
509          quadrifidam   quercum cuneis   ut forte coactis               [ ]
510              scindebat   rapta spirans   immane securi.                [ ]
511          At saeva e   speculis tempus   dea nacta nocendi              [ ]
512              ardua tecta petit   stabuli et de culmine summo           [ ]
513                pastorale canit   signum cornuque recurvo               [1]
514             Tartaream intendit   vocem, qua protinus omne              [ ]
515            contremuit nemus et   silvae insonuere profundae;           [ ]
516              audiit et Triviae   longe lacus, audiit amnis             [ ]
517              sulpurea   Nar albus aqua   fontesque Velini,             [ ]?
518             et trepidae matres   pressere ad pectora natos.            [ ]
519            tum vero ad   vocem celeres,   qua bucina signum            [ ]
520             dira dedit, raptis   concurrunt undique telis              [ ]
521            indomiti agricolae,   nec non et Troia pubes                [ ]
522               Ascanio auxilium   castris effundit apertis.             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)                    16:00
523                derexere acies.   non iam certamine agresti             [ ]
524             stipitibus   duris agitur   sudibusve praeustis,           [1]
525             sed ferro ancipiti   decernunt atraque late                [ ]?
526             horrescit strictis   seges ensibus, aeraque fulgent        [ ]
527              sole lacessita et   lucem sub nubila iactant:             [ ]
528            fluctus uti   primo coepit   cum albescere vento,           [2]
529                paulatim   sese tollit   mare et altius undas           [ ]?
530               erigit, inde imo   consurgit ad aethera fundo.           [ ]?
531        hic iuvenis   primam ante aciem   stridente sagitta,            [ ]
532               natorum   Tyrrhi fuerat   qui maximus, Almo,             [ ]
533         sternitur; haesit enim   sub gutture vulnus et udae            [ ]
534              vocis iter tenuem  -que inclusit sanguine vitam.          [ ]
535            corpora multa virum   circa seniorque Galaesus,             [ ]
536              dum paci   medium se offert,   iustissimus unus           [ ]
537              qui fuit Ausoniis  -que olim ditissimus arvis:            [ ]
538            quinque greges illi   balantum, quina redibant              [ ]?
539           armenta, et   terram centum   vertebat aratris.              [ ]
540          Atque ea per   campos aequo   dum Marte geruntur,             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
541             promissi   dea facta potens,   ubi sanguine bellum         [ ]
542               imbuit et primae   commisit funera pugnae,               [ ]
543           deserit Hesperiam et   caeli (?)convexa per auras            [ ]
544                Iunonem victrix   adfatur voce superba:                 [ ]
545             'en, perfecta tibi   bello discordia tristi;               [ ]
546               dic in amicitiam   coeant et foedera iungant.            [ ]
547           quandoquidem Ausonio   respersi sanguine Teucros,            [ ]
548           hoc etiam his addam,   tua si mihi certa voluntas:           [ ]
549             finitimas   in bella feram   rumoribus urbes,              [ ]
550             accendamque animos   insani Martis amore                   [ ]?
551             undique ut auxilio   veniant; spargam arma per agros.'     [ ]
552               tum contra Iuno:   'terrorum et fraudis abunde est:      [ ]
553            stant belli causae,   pugnatur comminus armis,              [ ]
554          quae fors prima dedit   sanguis novus imbuit arma.            [ ]
555              talia coniugia et   talis celebrent hymenaeos             [ ]
556             egregium   Veneris genus et   rex ipse Latinus.            [ ]
557             te super aetherias   errare licentius auras                [ ]
558         haud pater ille velit,   summi regnator Olympi.                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
559          cede locis.   ego, si qua super   fortuna laborum est,        [ ]
560           ipsa regam.'   talis dederat   Saturnia voces,               [ ]
561            illa autem attollit   stridentis anguibus alas              [ ]
562                Cocytique petit   sedem supera ardua linquens.          [1]
563              est locus Italiae   medio sub montibus altis,             [ ]
564                nobilis et fama   multis memoratus in oris,             [ ]?
565               Amsancti valles;   densis hunc frondibus atrum           [ ]
566           urget utrimque latus   nemoris, medioque fragosus            [ ]
567              dat sonitum saxis   et torto vertice torrens.             [ ]
568        hic specus horrendum et   saevi spiracula Ditis                 [ ]?
569           monstrantur,   ruptoque ingens    Acheronte vorago           [ ]
570            pestiferas   aperit fauces,   quis condita Erinys,          [ ]
571                 invisum numen,   terras caelumque levabat.             [ ]
572           Nec minus interea extremam Saturnia bello                    [ ]!
573                 imponit   regina manum.   ruit omnis in urbem          [2]
574             pastorum ex   acie numerus,   caesosque reportant          [ ]
575                 Almonem puerum   foedatique ora Galaesi,               [ ]?
576              implorantque deos   obtestanturque Latinum.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 48
Publius Vergilius Maro: Æneiden 7,577-817 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: