File n. 48 – 18:07 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 49
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 48 Publius Vergilius Maro: Æneiden 7,577-817 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)                     0:00
577             Turnus adest medio  -que in crimine caedis et igni         [ ]
578            terrorem ingeminat:   Teucros in regna vocari,              [ ]
579              stirpem admisceri   Phrygiam, se limine pelli.            [ ]?
580           tum quorum attonitae   Baccho nemora avia matres             [ ]
581              insultant thiasis   (neque enim leve nomen Amatae)        [ ]
582               undique collecti   coeunt Martemque fatigant.            [ ]
583                ilicet infandum   cuncti contra omina bellum,           [ ]
584               contra fata deum   perverso numine poscunt.              [ ]
585                 certatim regis   circumstant tecta Latini;             [ ]
586            ille velut   pelagi rupes   immota resistit,                [1]
587              ut pelagi   rupes magno   veniente fragore,               [2]
588             quae sese   multis circum   latrantibus undis              [ ]
589            mole tenet; scopuli   nequiquam et spumea circum            [ ]?
590            saxa fremunt lateri  -que inlisa refunditur alga.           [ ]
591          verum ubi nulla datur   caecum exsuperare potestas            [ ]
592         consilium, et   saevae nutu   Iunonis eunt res,                [ ]?
593             multa deos   aurasque pater    testatus inanis:            [ ]
594          'frangimur heu fatis'   inquit 'ferimurque procella!          [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
595             ipsi has sacrilego   pendetis sanguine poenas,             [ ]
596            o miseri.   te, Turne, nefas,   te triste manebit           [ ]?
597            supplicium,   votisque deos    venerabere seris.            [ ]
598          nam mihi parta quies,   omnisque in limine portus             [ ]
599                  funere felici   spolior.' nec plura locutus           [2]?
600              saepsit se tectis   rerumque reliquit habenas.            [ ]
601           Mos erat Hesperio in   Latio, quem protinus urbes            [ ]
602                Albanae   coluere sacrum,   nunc maxima rerum           [ ]
603          Roma colit,   cum prima movent   in proelia Martem,           [ ]
604             sive Getis   inferre manu   lacrimabile bellum             [ ]
605              Hyrcanisve Arabisve parant, seu tendere ad Indos          [ ]!
606               Auroramque sequi   Parthosque reposcere signa:           [ ]
607           sunt geminae   Belli portae   (sic nomine dicunt)            [ ]
608            religione sacrae et   saevi formidine Martis;               [ ]
609        centum aerei   claudunt vectes   aeternaque ferri               [ ]
610             robora, nec custos   absistit limine Ianus:                [ ]
611           has, ubi certa sedet   patribus sententia pugnae,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)                     4:00
612                 ipse Quirinali   trabea cinctuque Gabino               [2]?
613               insignis reserat   stridentia limina consul,             [ ]
614             ipse vocat pugnas;   sequitur tum cetera pubes,            [ ]
615               aereaque adsensu   conspirant cornua rauco.              [ ]
616            hoc et tum Aeneadis   indicere bella Latinus                [ ]
617                 more iubebatur   tristisque recludere portas.          [2]
618                abstinuit tactu   pater aversusque refugit              [ ]
619           foeda ministeria, et   caecis se condidit umbris.            [ ]
620                tum regina deum   caelo delapsa morantis                [ ]?
621              impulit ipsa manu   portas, et cardine verso              [ ]
622                 belli ferratos   rumpit Saturnia postis.               [ ]
623              ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante;              [ ]!
624           pars pedes ire parat   campis, pars arduus altis             [ ]
625            pulverulentus equis   furit; omnes arma requirunt.          [ ]
626             pars levis clipeos   et spicula lucida tergent             [ ]
627                  arvina pingui   subiguntque in cote securis;          [ ]?
628           signaque ferre iuvat   sonitusque audire tubarum.            [ ]
629          quinque adeo   magnae positis   incudibus urbes               [ ]
 
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
630             tela novant,   Atina potens   Tiburque superbum,           [2]
631               Ardea Crustumeri  -que et turrigerae  Antemnae.          [ ]
632            tegmina tuta cavant   capitum flectuntque salignas          [ ]
633                umbonum cratis;   alii thoracas aënos                   [ ]
634             aut levis   ocreas lento   ducunt argento;                 [ ]?
635           vomeris huc   et falcis honos,   huc omnis aratri            [ ]!
636       cessit amor;   recoquunt patrios   fornacibus ensis.             [ ]
637         classica iamque sonat,   it bello tessera signum.              [ ]
638              hic galeam tectis   trepidus rapit, ille frementis        [ ]
639           ad iuga cogit equos,   clipeumque auroque trilicem           [ ]
640               loricam induitur   fidoque accingitur ense.              [ ]
641          Pandite nunc   Helicona, deae,   cantusque movete,            [ ]!
642               qui bello exciti   reges, quae quemque secutae           [ ]
643            complerint   campos acies,   quibus Itala iam tum           [ ]
644           floruerit   terra alma viris,   quibus arserit armis;        [ ]
645            et meministis enim,   divae, et memorare potestis;          [ ]
646            ad nos vix   tenuis famae   perlabitur aura.                [ ]
647             Primus init bellum   Tyrrhenis asper ab oris               [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
648               contemptor divum   Mezentius agminaque armat.            [ ]
649              filius huic iuxta   Lausus, quo pulchrior alter           [ ]
650               non fuit excepto   Laurentis corpore Turni;              [ ]
651          Lausus, equum domitor   debellatorque ferarum,                [ ]
652                 ducit Agyllina   nequiquam ex urbe secutos             [ ]?
653          mille viros,   dignus patriis   qui laetior esset             [ ]
654              imperiis   et cui pater haud   Mezentius esset.           [ ]
655              Post hos insignem   palma per gramina currum              [ ]
656           victores  -que ostentat equos   satus Hercule pulchro        [ ]
657             pulcher Aventinus,   clipeoque insigne paternum            [ ]
658        centum anguis   cinctamque gerit    serpentibus Hydram;         [ ]
659                collis Aventini   silva quem Rhea sacerdos              [ ]
660                 furtivum partu   sub luminis edidit oras,              [ ]
661              mixta deo mulier,   postquam Laurentia victor             [ ]
662              Geryone exstincto   Tirynthius attigit arva,              [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
663              Tyrrhenoque boves   in flumine lavit Hiberas.             [1]
664             pila manu   saevosque gerunt    in bella dolones,          [ ]
665              et tereti pugnant   mucrone veruque Sabello.              [ ]
666          ipse pedes,   tegimen torquens   immane leonis,               [ ]
667              terribili impexum   saeta cum dentibus albis              [ ]
668                indutus capiti,   sic regia tecta subibat,              [ ]
669              horridus Herculeo  -que umeros innexus amictu.            [ ]
670             Tum gemini fratres   Tiburtia moenia linquunt,             [2]
671                fratris Tiburti   dictam cognomine gentem,              [ ]
672               Catillusque acer  -que Coras, Argiva iuventus,           [ ]
673           et primam ante aciem   densa inter tela feruntur:            [ ]
674              ceu duo nubigenae   cum vertice montis ab alto            [ ]
675            descendunt   Centauri Homolen   Othrymque nivalem           [ ]?
676             linquentes   cursu rapido;   dat euntibus ingens           [ ]
677         silva locum et   magno cedunt   virgulta fragore.              [ ]?
678               Nec Praenestinae   fundator defuit urbis,                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)                     8:00
679                Volcano genitum   pecora inter agrestia regem           [1]
680              inventumque focis   omnis quem credidit aetas,            [ ]
681           Caeculus. hunc legio   late comitatur agrestis:              [1]?
682         quique altum   Praeneste viri   quique arva Gabinae            [ ]?
683                Iunonis gelidum  -que Anienem et roscida rivis          [ ]
684           Hernica saxa colunt,   quos dives Anagnia pascit,            [ ]
685           quos, Amasene pater.   non illis omnibus arma                [ ]
686            nec clipei   currusve sonant;   pars maxima glandes         [ ]
687              liventis   plumbi spargit,   pars spicula gestat          [ ]
688            bina manu,   fulvosque lupi    de pelle galeros             [1]
689          tegmen habent capiti;   vestigia nuda sinistri                [ ]
690              instituere pedis,   crudu tegit altera pero.              [1]
691             At Messapus, equum   domitor, Neptunia proles,             [ ]
692          quem neque fas   igni cuiquam   nec sternere ferro,           [ ]
693           iam pridem   resides populos   desuetaque bello              [ ]
694           agmina in arma vocat   subito ferrumque retractat.           [ ]
695                 hi Fescenninas   acies aequosque Faliscos,             [ ]?
696            his Soractis habent   arces Flaviniaque arva                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
697            et Cimini   cum monte lacum   lucoque Capenos.              [ ]
698                  ibant aequati   numero regemque canebant:             [1]?
699              ceu quondam nivei   liquida inter nubila cycni            [ ]
700             cum sese e   pastu referunt   et longa canoros             [ ]?
701          dant per colla modos,   sonat amnis et Asia longe             [ ]
702  pulsa palus.                                                            ..
703           nec quisquam aeratas   acies ex agmine tanto                 [ ]?
704             misceri   putet, aëriam   sed gurgite ab alto              [ ]?
705                urgeri volucrum   raucarum ad litora nubem.             [1]
706                 Ecce Sabinorum   prisco de sanguine magnum             [2]?
707            agmen agens Clausus   magnique ipse agminis instar,         [ ]
708             Claudia nunc a quo   diffunditur et tribus et gens         [ ]?
709      per Latium,   postquam in partem   data Roma Sabinis.             [ ]
710            una ingens   Amiterna cohors   priscique Quirites,          [ ]
711                 Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae;              [1]!
712            qui Nomentum urbem,   qui Rosea rura Velini,                [ ]
713         qui Tetricae horrentis   rupes montemque Severum               [ ]
714            Casperiamque colunt   Forulosque et flumen Himellae,        [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
715          qui Tiberim   Fabarimque bibunt,    quos frigida misit        [ ]
716             Nursia, et Ortinae   classes populique Latini,             [ ]
717           quosque secans infaustum interluit Allia nomen:              [ ]!
718              quam multi Libyco   volvuntur marmore fluctus             [ ]
719               saevus ubi Orion   hibernis conditur undis,              [u]?
720              vel cum sole novo   densae torrentur aristae              [ ]
721          aut Hermi   campo aut Lyciae   flaventibus arvis.             [ ]
722           scuta sonant   pulsuque pedum    conterrita tellus.          [ ]
723             Hinc Agamemnonius,   Troiani nominis hostis,               [ ]?
724             curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis               [ ]!
725           mille rapit populos,   vertunt felicia Baccho                [ ]
726           Massica qui rastris,   et quos de collibus altis             [ ]
727                 Aurunci   misere patres   Sidicinaque iuxta            [2]
728          aequora, quique Cales   linquunt amnisque vadosi              [ ]
729               accola Volturni,   pariterque Saticulus asper            [ ]
730              Oscorumque manus.   teretes sunt aclydes illis            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)                    12:00
731           tela, sed haec lento   mos est aptare flagello.              [ ]?
732           laevas caetra tegit,   falcati comminus enses.               [ ]?
733              Nec tu carminibus   nostris indictus abibis,              [ ]
734         Oebale, quem   generasse Telon   Sebethide nympha              [ ]!
735               fertur, Teleboum   Capreas cum regna teneret,            [ ]
736          iam senior;   patriis sed non   et filius arvis               [ ]
737               contentus   late iam tum   dicione tenebat               [ ]
738            Sarrastis   populos et quae   rigat aequora Sarnus,         [ ]
739        quique Rufras   Batulumque tenent   atque arva Celemnae,        [ ]
740              et quos maliferae   despectant moenia Abellae,            [ ]
741                 Teutonico ritu   soliti torquere cateias;              [ ]
742           tegmina quis capitum   raptus de subere cortex               [ ]
743              aerataeque micant   peltae, micat aereus ensis.           [ ]
744                 Et te montosae   misere in proelia Nersae,             [ ]
745                Vfens, insignem   fama et felicibus armis,              [ ]
746              horrida praecipue   cui gens adsuetaque multo             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
747                venatu nemorum,   duris Aequicula glaebis.              [1]
748             armati   terram exercent   semperque recentis              [ ]
749               convectare iuvat   praedas et vivere rapto.              [ ]
750               Quin et Marruvia   venit de gente sacerdos               [ ]?
751         fronde super galeam et   felici comptus oliva                  [ ]?
752               Archippi   regis missu,   fortissimus Vmbro,             [ ]
753            vipereo   generi et graviter   spirantibus hydris           [ ]
754            spargere qui somnos   cantuque manuque solebat,             [ ]
755               mulgebatque iras   et morsus arte levabat.               [ ]
756              sed non Dardaniae   medicari cuspidis ictum               [2]
757              evaluit neque eum   iuvere in vulnera cantus              [ ]
758            somniferi et Marsis   quaesitae montibus herbae.            [ ]
759             te nemus Angitiae,   vitrea te Fucinus unda,               [ ]
760 te liquidi flevere lacus.                                                ..
761              Ibat et Hippolyti   proles pulcherrima bello,             [ ]?
762              Virbius, insignem   quem mater Aricia misit,              [ ]
763                eductum Egeriae   lucis umentia circum                  [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
764         litora, pinguis ubi et   placabilis ara Dianae.                [1]
765       namque ferunt   fama Hippolytum,   postquam arte novercae        [ ]
766              occiderit patrias  -que explerit sanguine poenas          [ ]
767             turbatis   distractus equis,   ad sidera rursus            [ ]
768          aetheria et   superas caeli   venisse sub auras,              [ ]?
769              Paeoniis   revocatum herbis   et amore Dianae.            [ ]
770           tum pater omnipotens   aliquem indignatus ab umbris          [ ]
771              mortalem infernis   ad lumina surgere vitae,              [ ]
772                ipse repertorem   medicinae talis et artis              [ ]
773            fulmine Phoebigenam   Stygias detrusit ad undas.            [ ]
774           at Trivia Hippolytum   secretis alma recondit                [ ]?
775         sedibus et   nymphae Egeriae   nemorique relegat,              [ ]!
776          solus ubi in   silvis Italis   ignobilis aevum                [ ]
777                 exigeret verso  -que ubi nomine Virbius esset.         [ ]
778            unde etiam   templo Triviae   lucisque sacratis             [ ]
779             cornipedes   arcentur equi,   quod litore currum           [ ]
780            et iuvenem monstris   pavidi effudere marinis.              [ ]
781                filius ardentis   haud setius aequore campi             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)                    16:00
782                exercebat equos   curruque in bella ruebat.             [ ]
783              Ipse inter primos   praestanti corpore Turnus             [ ]
784           vertitur arma tenens   et toto vertice supra est.            [ ]?
785           cui triplici   crinita iuba   galea alta Chimaeram           [3]?
786              sustinet Aetnaeos   efflantem faucibus ignis;             [ ]
787         tam magis illa fremens   et tristibus effera flammis           [ ]
788              quam magis effuso   crudescunt sanguine pugnae.           [ ]?
789               at levem clipeum   sublatis cornibus Io                  [ ]
790               auro insignibat,   iam saetis obsita, iam bos,           [ ]
791             argumentum ingens,   et custos virginis Argus,             [ ]
792               caelataque amnem   fundens pater Inachus urna.           [ ]?
793            insequitur   nimbus peditum   clipeataque totis             [ ]
794                agmina densetur   campis, Argivaque pubes               [ ]
795             Auruncaeque manus,   Rutuli veteresque Sicani,             [ ]
796              et Sacranae acies   et picti scuta Labici;                [ ]
797           qui saltus,   Tiberine, tuos   sacrumque Numici              [ ]
798            litus arant Rutulos  -que exercent vomere collis            [ ]
799             Circaeumque iugum,   quis Iuppiter Anxurus arvis           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 7. sang (Oxford C.T.)
800            praesidet et viridi   gaudens Feronia luco;                 [ ]
801          qua Saturae   iacet atra palus   gelidusque per imas          [ ]
802          quaerit iter   vallis atque in   mare conditur Vfens.         [ ]
803              Hos super advenit   Volsca de gente Camilla               [ ]?
804         agmen agens equitum et   florentis aere catervas,              [ ]
805            bellatrix,   non illa colo   calathisve Minervae            [ ]
806               femineas   adsueta manus,   sed proelia virgo            [ ]
807              dura pati   cursuque pedum    praevertere ventos.         [ ]
808              illa vel intactae   segetis per summa volaret             [ ]
809            gramina nec teneras   cursu laesisset aristas,              [ ]
810          vel mare per   medium fluctu   suspensa tumenti               [ ]
811            ferret iter celeris   nec tingeret aequore plantas.         [ ]
812             illam omnis tectis   agrisque effusa iuventus              [ ]
813               turbaque miratur   matrum et prospectat euntem,          [2]
814            attonitis   inhians animis   ut regius ostro                [ ]
815            velet honos   levis umeros,   ut fibula crinem              [1]
816              auro internectat,   Lyciam ut gerat ipsa pharetram        [ ]
817                  et pastoralem   praefixa cuspide myrtum.              [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 49
Publius Vergilius Maro: Æneiden 8,1-183 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: