Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …)
= archivio n. 1 - CAR-CATU Prossimo file n. 437
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 0:00
64. digt. .
1 Peliaco quondam prognatae uertice pinus [ ]
2 dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas [ ]?
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 0:+
64. digt.
3 Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos, [1]
4 cum lecti iuuenes, Argiuae robora pubis, [ ]
5 auratam optantes Colchis auertere pellem [ ]
6 ausi sunt uada salsa cita decurrere puppi, [ ]!
7 caerula uerrentes abiegnis aequora palmis. [ ]
8 diua quibus retinens in summis urbibus arces [ ]
9 ipsa leui fecit uolitantem flamine currum, [2]
10 pinea coniungens inflexae texta carinae. [ ]
11 illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten; [ ]?
12 quae simul ac rostro uentosum proscidit aequor [ ]
13 tortaque remigio spumis incanuit unda, [ ]?
14 emersere freti candenti e gurgite uultus [ ]
15 aequoreae monstrum Nereides admirantes. [u]
16 illa, atque haud alia, uiderunt luce marinas [ ]?
17 mortales oculis nudato corpore nymphas [1]?
18 nutricum tenus exstantes e gurgite cano. [2]
19 tum Thetidis Peleus incensus fertur amore, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 0:++
64. digt.
20 tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, [2]
21 tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit. [ ]!
22 o nimis optato saeclorum tempore nati [ ]
23 heroes, saluete, deum genus! o bona matrum [ ]
23 progenies, saluete iterum ..
24 uos ego saepe, meo uos carmine compellabo. [ ]
25 teque adeo eximie taedis felicibus aucte, [ ]
26 Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse, [ ]
27 ipse suos diuum genitor concessit amores; [ ]
28 tene Thetis tenuit pulcerrima Nereine? [u]
29 tene suam Tethys concessit ducere neptem, [ ]
30 Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? [1]
31 quae simul optatae finito tempore luces [ ]?
32 aduenere, domum conuentu tota frequentat [1]
33 Thessalia, oppletur laetanti regia coetu: [ ]
34 dona ferunt prae se, declarant gaudia uultu. [2]
35 deseritur Cieros, linquunt Pthiotica Tempe [ ]
36 Crannonisque domos ac moenia Larisaea, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 4:00
64. digt.
37 Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant. [ ]
38 rura colit nemo, mollescunt colla iuuencis, [ ]
39 non humilis curuis purgatur uinea rastris, [ ]
40 non glebam prono conuellit uomere taurus, [ ]
41 non falx attenuat frondatorem arboris umbram, [ ]?
42 squalida desertis rubigo infertur aratris. [ ]
43 ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit [ ]
44 regia, fulgenti splendent auro atque argento. [ ]
45 candet ebur soliis, collucent pocula mensae, [ ]
46 tota domus gaudet regali splendida gaza. [ ]?
47 puluinar uero diuae geniale locatur [ ]?
48 sedibus in mediis, Indo quod dente politum [ ]
49 tincta tegit roseo conchyli purpura fuco. [ ]?
50 haec uestis priscis hominum uariata figuris [ ]
51 heroum mira uirtutes indicat arte. [ ]
52 namque fluentisono prospectans litore Diae, [ ]
53 Thesea cedentem celeri cum classe tuetur [ ]
54 indomitos in corde gerens Ariadna furores, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 4:+
64. digt.
55 necdum etiam sese quae uisit uisere credit, [ ]
56 utpote fallaci quae tum primum excita somno [ ]
57 desertam in sola miseram se cernat harena. [1]
58 immemor at iuuenis fugiens pellit uada remis, [ ]
59 irrita uentosae linquens promissa procellae. [ ]
60 quem procul ex alga maestis Minois ocellis, [ ]
61 saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, [ ]
62 prospicit et magnis curarum fluctuat undis, [ ]
63 non flauo retinens subtilem uertice mitram, [1]
64 non contecta leui uelatum pectus amictu, [ ]?
65 non tereti strophio lactentis uincta papillas, [ ]
66 omnia quae toto delapsa e corpore passim [ ]?
67 ipsius ante pedes fluctus salis alludebant. [ ]
68 sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus [ ]
69 illa uicem curans toto ex te pectore, Theseu, [ ]
70 toto animo, tota pendebat perdita mente. [2]
71 a misera, assiduis quam luctibus externauit [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 4:++
64. digt.
72 spinosas Erycina serens in pectore curas, [2]?
73 illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus [ ]!
74 egressus curuis e litoribus Piraei [1]
75 attigit iniusti regis Gortynia templa. [1]
76 nam perhibent olim crudeli peste coactam [ ]?
77 Androgeoneae poenas exsoluere caedis [2]
78 electos iuuenes simul et decus innuptarum [ ]
79 Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. [u]
80 quis angusta malis cum moenia uexarentur, [ ]
81 ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis [ ]
82 proicere optauit potius quam talia Cretam [ ]
83 funera Cecropiae nec funera portarentur. [ ]
84 atque ita naue leui nitens ac lenibus auris [1]?
85 magnanimum ad Minoa uenit sedesque superbas [u]
86 hunc simul ac cupido conspexit lumine uirgo [ ]
87 regia, quam suauis exspirans castus odores [ ]
88 lectulus in molli complexu matris alebat, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 4:+++
64. digt.
89 quales Eurotae praecingunt flumina myrtus [ ]
90 auraue distinctos educit uerna colores, [ ]?
91 non prius ex illo flagrantia declinauit [ ]
92 lumina, quam cuncto concepit corpore flammam [ ]
93 funditus atque imis exarsit tota medullis. [ ]
94 heu misere exagitans immiti corde furores [ ]?
95 sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, [1]
96 quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, [ ]
97 qualibus incensam iactastis mente puellam [ ]
98 fluctibus, in flauo saepe hospite suspirantem! [ ]?
99 quantos illa tulit languenti corde timores! [ ]
100 quanto saepe magis fulgore expalluit auri, [ ]
101 cum saeuum cupiens contra contendere monstrum [ ]
102 aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis! [ ]
103 non ingrata tamen frustra munuscula diuis [ ]?
104 promittens tacito succepit uota labello. [ ]
105 nam uelut in summo quatientem brachia Tauro [ ]
106 quercum aut conigeram sudanti cortice pinum [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 8:00
64. digt.
107 indomitus turbo contorquens flamine robur, [ ]
108 eruit (illa procul radicitus exturbata [1]
109 prona cadit, late quaeuis cumque obuia frangens), [ ]
110 sic domito saeuum prostrauit corpore Theseus [ ]
111 nequiquam uanis iactantem cornua uentis. [ ]
112 inde pedem sospes multa cum laude reflexit [ ]
113 errabunda regens tenui uestigia filo, [ ]
114 ne labyrintheis e flexibus egredientem [ ]?
115 tecti frustraretur inobseruabilis error. [u]!
116 sed quid ego a primo digressus carmine plura [2]?
117 commemorem, ut linquens genitoris filia uultum, [ ]
118 ut consanguineae complexum, ut denique matris, [ ]
119 quae misera in gnata deperdita laetabatur, [ ]?
120 omnibus his Thesei dulcem prae -optarit amorem: [ ]
121 aut ut uecta rati spumosa ad litora Diae [ ]?
122 uenerit, aut ut eam deuinctam lumina somno [ ]
123 liquerit immemori discedens pectore coniunx? [ ]
124 saepe illam perhibent ardenti corde furentem [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 8:+
64. digt.
125 clarisonas imo fudisse e pectore uoces, [2]?
126 ac tum praeruptos tristem conscendere montes, [ ]
127 unde aciem in pelagi uastos protenderet aestus, [ ]
128 tum tremuli salis aduersas procurrere in undas [ ]
129 mollia nudatae tollentem tegmina surae, [ ]
130 atque haec extremis maestam dixisse querellis, [ ]
131 frigidulos udo singultus ore cientem: [2]
132 'sicine me patriis auectam, perfice, ab aris, [ ]?
133 perfide, deserto liquisti in litore, Theseu? [ ]?
134 sicine discedens neglecto numine diuum, [ ]
135 immemor a! deuota domum periuria portas? [u]!
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 8:++
64. digt.
136 nullane res potuit crudelis flectere mentis [ ]
137 consilium? tibi nulla fuit clementia praesto, [ ]
138 immite ut nostri uellet miserescere pectus? [ ]
139 at non haec quondam blanda promissa dedisti [ ]
140 uoce mihi, non haec miserae sperare iubebas, [2]
141 sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos, [ ]!
142 quae cuncta aërii discerpunt irrita uenti. [ ]
143 nunc iam nulla uiro iuranti femina credat, [ ]?
144 nulla uiri speret sermones esse fideles; [2]?
145 quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, [ ]
146 nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt: [2]
147 sed simul ac cupidae mentis satiata libido est, [ ]
148 dicta nihil metuere, nihil periuria curant. [ ]
149 certe ego te in medio uersantem turbine leti [ ]
150 eripui, et potius germanum amittere creui, [ ]?
151 quam tibi fallaci supremo in tempore dessem. [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 12:00
64. digt.
152 pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque [1]!
153 praeda, neque iniacta tumulabor mortua terra. [ ]
154 quaenam te genuit sola sub rupe leaena, [ ]
155 quod mare conceptum spumantibus exspuit undis, [ ]
156 quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae uasta Carybdis, [ ]
157 talia qui reddis pro dulci praemia uita? [ ]
158 si tibi non cordi fuerant conubia nostra, [ ]
159 saeua quod horrebas prisci praecepta parentis, [ ]
160 attamen in uestras potuisti ducere sedes, [ ]
161 quae tibi iucundo famularer serua labore, [ ]
162 candida permulcens liquidis uestigia lymphis, [ ]
163 purpureaue tuum consternens ueste cubile. [ ]
164 sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris, [ ]
165 externata malo, quae nullis sensibus auctae [ ]
166 nec missas audire queunt nec reddere uoces? [ ]
167 ille autem prope iam mediis uersatur in undis, [ ]
168 nec quisquam apparet uacua mortalis in alga. [ ]
169 sic nimis insultans extremo tempore saeua [ ]?
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 12:+
64. digt.
170 fors etiam nostris inuidit questibus auris. [ ]
171 Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo [ ]
172 Cnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, [ ]
173 indomito nec dira ferens stipendia tauro [ ]
174 perfidus in Cretam religasset nauita funem, [ ]
175 nec malus hic celans dulci crudelia forma [ ]?
176 consilia in nostris requiesset sedibus hospes! [ ]
177 nam quo me referam? quali spe perdita nitor? [1]?
178 Idaeosne petam montes? at gurgite lato [ ]
179 discernens ponti truculentum diuidit aequor. [ ]
180 an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui [ ]
181 respersum iuuenem fraterna caede secuta? [ ]
182 coniugis an fido consoler memet amore? [ ]
183 quine fugit lentos incurans gurgite remos? [ ]
184 praeterea nullo colitur sola insula tecto, [ ]
185 nec patet egressus pelagi cingentibus undis. [ ]
186 nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta, [ ]?
187 omnia sunt deserta, ostentant omnia letum. [ ]!
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 12:++
64. digt.
188 non tamen ante mihi languescent lumina morte, [ ]
189 nec prius a fesso secedent corpore sensus, [ ]?
190 quam iustam a diuis exposcam prodita multam [ ]
191 caelestumque fidem postrema comprecer hora. [ ]?
192 quare facta uirum multantes uindice poena [ ]
193 Eumenides, quibus anguino redimita capillo [ ]?
194 frons exspirantis praeportat pectoris iras, [ ]
195 huc huc aduentate, meas audite querellas, [ ]!
196 quas ego, uae misera, extremis proferre medullis [ ]
197 cogor inops, ardens, amenti caeca furore. [ ]
198 quae quoniam uerae nascuntur pectore ab imo, [ ]
199 uos nolite pati nostrum uanescere luctum, [1]
200 sed quali solam Theseus me mente reliquit, [ ]?
201 tali mente, deae, funestet seque suosque.' [ ]
202 has postquam maesto profudit pectore uoces, [ ]
203 supplicium saeuis exposcens anxia factis, [ ]
204 annuit inuicto caelestum numine rector; [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 12:+++
64. digt.
205 quo motu tellus atque horrida contremuerunt [ ]?
206 aequora concussit -que micantia sidera mundus. [ ]
207 ipse autem caeca mentem caligine Theseus [ ]
208 consitus oblito dimisit pectore cuncta, [ ]?
209 quae mandata prius constanti mente tenebat, [ ]
210 dulcia nec maesto sustollens signa parenti [ ]
211 sospitem Erectheum se ostendit uisere portum. [ ]
212 namque ferunt olim, classi cum moenia diuae [ ]
213 linquentem gnatum uentis concrederet Aegeus, [ ]
214 talia complexum iuueni mandata dedisse: [ ]
215 'gnate mihi longa iucundior unice uita, [ ]?
216 gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, [ ]
217 reddite in extrema nuper mihi fine senectae, [1]?
218 quandoquidem fortuna mea ac tua feruida uirtus [ ]
219 eripit inuito mihi te, cui languida nondum [ ]?
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 16:00
64. digt.
220 lumina sunt gnati cara saturata figura, [1]?
221 non ego te gaudens laetanti pectore mittam, [ ]
222 nec te ferre sinam fortunae signa secundae, [ ]
223 sed primum multas expromam mente querellas, [ ]
224 canitiem terra at -que infuso puluere foedans, [ ]?
225 inde infecta uago suspendam lintea malo, [ ]
226 nostros ut luctus nostraeque incendia mentis [ ]
227 carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera. [u]!
228 quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, [ ]
229 quae nostrum genus ac sedes defendere Erecthei [ ]
230 annuit, ut tauri respergas sanguine dextram, [ ]
231 tum uero facito ut memori tibi condita corde [1]
232 haec uigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas; [ ]!
233 ut simul ac nostros inuisent lumina collis, [ ]
234 funestam antennae deponant undique uestem, [ ]
235 candidaque intorti sustollant uela rudentes, [ ]
236 quam primum cernens ut laeta gaudia mente [ ]
237 agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.' [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) 16:+
64. digt.
238 haec mandata prius constanti mente tenentem [ ]
239 Thesea ceu pulsae uentorum flamine nubes [ ]
240 aëreum niuei montis liquere cacumen. [ ]
241 at pater, ut summa prospectum ex arce petebat, [ ]
242 anxia in assiduos absumens lumina fletus, [ ]
243 cum primum infecti conspexit lintea ueli, [ ]
244 praecipitem sese scopulorum e uertice iecit, [2]?
245 amissum credens immiti Thesea fato. [ ]
246 sic funesta domus ingressus tecta paterna [ ]
247 morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum [ ]
248 obtulerat mente immemori, talem ipse recepit. [ ]?
249 quae tum prospectans cedentem maesta carinam [ ]
250 multiplices animo uoluebat saucia curas. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 437
Gajus Valerius Catullus: Digte 64,251-408 [Carmina]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2022 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
64. digt.
34 dona ferunt prae se, declarant gaudia uultu. [2]
237 agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.’ [ ]
64. digt.
23 heroes, saluete, deum genus! o bona matrum [ ]
64. digt.
3 Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos, [1]
11 illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten; [ ]?
15 aequoreae monstrum Nereides admirantes. [u]
24 uos ego saepe, meo uos carmine compellabo. [ ]
28 tene Thetis tenuit pulcerrima Nereine? [u]
36 Crannonisque domos ac moenia Larisaea, [ ]
67 ipsius ante pedes fluctus salis alludebant. [ ]
71 a misera, assiduis quam luctibus externauit [ ]
78 electos iuuenes simul et decus innuptarum [ ]
79 Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. [u]
80 quis angusta malis cum moenia uexarentur, [ ]
83 funera Cecropiae nec funera portarentur. [ ]
91 non prius ex illo flagrantia declinauit [ ]
98 fluctibus, in flauo saepe hospite suspirantem! [ ]?
108 eruit (illa procul radicitus exturbata [1]
114 ne labyrintheis e flexibus egredientem [ ]?
119 quae misera in gnata deperdita laetabatur, [ ]?
152 pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque [1]! bis
205 quo motu tellus atque horrida contremuerunt [ ]?
Analyse 3
64. digt.
6 ausi sunt uada salsa cita decurrere puppi, [ ]!
135 immemor a! deuota domum periuria portas? [u]!
64. digt.
20H tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, [2]
58 immemor at iuuenis fugiens pellit uada remis, [ ]
74 egressus curuis e litoribus Piraei [1]
96 quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, [ ]
141 sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos, [ ]! bis
Analyse 4
64. digt.
21 tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit. [ ]!
232 haec uigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas; [ ]!
64. digt.
73 illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus [ ]!
152 pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque [1]!
195 huc huc aduentate, meas audite querellas, [ ]!
227 carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera. [u]!
64. digt.
115 tecti frustraretur inobseruabilis error. [u]!
141 sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos, [ ]!
187 omnia sunt deserta, ostentant omnia letum. [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede