Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Ovid: ritmo (imperfetto) ovidiano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 4 - EP3-MART Prossimo file n. 476
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 7. bog (Loeb) 0:00
52. digt. .
1 Gratum est quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos, [ ]
2 si tamen et Celerem ¨ quod legis, Aucte, iuvat. [ ]
3 ille meas gentes et Celtas rexit Hiberos, [ ]
4 nec fuit in nostro ¨ certior orbe fides. [ ]
5 maior me tanto reverentia turbat, et aures [ ]
6 non auditoris, ¨ iudicis esse puto. [ ]
53. digt. .
1 Omnia misisti mihi Saturnalibus, Umber, [ ]
2 munera, contulerant ¨ quae tibi quinque dies: [ ]
3 bis senos triplices et dentiscalpia septem; [ ]
4 his comes accessit ¨ spongea mappa calix [ ]
5 semodiusque fabae cum vimine Picenarum [u]
6 et Laletanae ¨ nigra lagona sapae; [ ]
7 parvaque cum canis venerunt cottana prunis [ ]
8 et Libycae fici ¨ pondere testa gravis. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 7. bog (Loeb) 0:+
53. digt.
9 vix puto triginta nummorum tota fuisse [ ]
10 munera, quae grandes ¨ octo tulere Syri. [ ]
11 quanto commodius nullo mihi ferre labore [ ]
12 argenti potuit ¨ pondera quinque puer! [ ]
54. digt. .
1 Semper mane mihi de me mera somnia narras, [1]?
2 quae moveant animum ¨ sollicitentque meum. [ ]
3 iam prior ad faecem, sed et haec vindemia, venit, [ ]
4 exorat noctes ¨ dum mihi saga tuas; [ ]
5 consumpsi salsasque molas et turis acervos; [ ]
6 decrevere greges, ¨ dum cadit agna frequens; [2]
7 non porcus, non chortis aves, non ova supersunt. [ ]
8 aut vigila aut dormi, ¨ Nasidiane, tibi. [ ]
55. digt. .
1 Nulli munera, Chreste, si remittis, []
2 nec nobis dederis remiserisque: []
3 credam te satis esse liberalem. []
4 sed si reddis Apicio Lupoque []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 7. bog (Loeb) 0:++
55. digt.
5 et Gallo Titioque Caesioque, []
6 linges non mihi (nam proba et pusilla est) []
7 sed quae de Solymis venit perustis []
8 damnatum modo mentulam tributis. []
56. digt. .
1 Astra polumque pia cepisti mente, Rabiri, [ ]?
2 Parrhasiam mira ¨ qui struis arte domum. [ ]
3 Phidiaco si digna Iovi dare templa parabit, [ ]?
4 has petet a nostro ¨ Pisa Tonante manus. [ ]
57. digt. .
1 Castora de Polluce Gabinia fecit Achillan: [ ]!
2 pyx agathos fuerat, ¨ nunc erit hippodamos. [ ]
58. digt. .
1 Iam sex aut septem nupsisti, Galla, cinaedis, [ ]
2 dum coma te nimium ¨ pexaque barba iuvat. [ ]
3 deinde, experta latus madidoque simillima loro [ ]
4 inguina nec lassa ¨ stare coacta manu, [ ]
5 deseris inbelles thalamos mollemque maritum, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 7. bog (Loeb) 4:00
58. digt.
6 rursus et in similes ¨ decidis usque toros. [ ]
7 quaere aliquem Curios semper Fabiosque loquentem, [ ]
8 hirsutum et dura ¨ rusticitate trucem: [ ]
9 invenies: sed habet tristis quoque turba cinaedos: [ ]
10 difficile est vero ¨ nubere, Galla, viro. [ ]
59. digt. .
1 Non cenat sine apro noster, Tite, Caecilianus. [ ]
2 bellum convivam ¨ Caecilianus habet. [ ]
60. digt. .
1 Tarpeiae venerande rector aulae, []
2 quem salvo duce credimus Tonantem, []
3 cum votis sibi quisque te fatiget []
4 et poscat dare quae dei potestis: []
5 nil pro me mihi, Iuppiter, petenti []
6 ne suscensueris velut superbo. []
7 te pro Caesare debeo rogare: []
8 pro me debeo Caesarem rogare. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 7. bog (Loeb) 4:+
61. digt. .
1 Abstulerat totam temerarius institor urbem [ ]
2 inque suo nullum ¨ limine limen erat. [ ]?
3 iussisti tenuis, Germanice, crescere vicos, [ ]
4 et modo quae fuerat ¨ semita, facta via est. [ ]
5 nulla catenatis pila est praecincta lagonis [2]
6 nec praetor medio ¨ cogitur ire luto, [ ]
7 stringitur in densa nec caeca novacula turba, [ ]
8 occupat aut totas ¨ nigra popina vias. [ ]
9 tonsor copo cocus lanius sua limina servant. [ ]
10 nunc Roma est, nuper ¨ magna taberna fuit. [ ]
62. digt. .
1 Reclusis foribus grandes percidis, Amille, [ ]
2 et te deprendi, ¨ cum facis ista, cupis, [ ]
3 ne quid liberti narrent servique paterni [ ]
4 et niger obliqua ¨ garrulitate cliens. [ ]?
5 non pedicari se qui testatur, Amille, [ ]
6 illud saepe facit ¨ quod sine teste facit. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 7. bog (Loeb) 4:++
63. digt. .
1 Perpetui numquam moritura volumina Sili [ ]
2 qui legis et Latia ¨ carmina digna toga, [ ]
3 Pierios tantum vati placuisse recessus [1]
4 credis et Aoniae ¨ Bacchica serta comae? [ ]
5 sacra coturnati non attigit ante Maronis [ ]?
6 implevit magni ¨ quam Ciceronis opus: [ ]
7 hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum, [1]
8 hunc loquitur grato ¨ plurimus ore cliens. [ ]
9 postquam bis senis ingentem fascibus annum [ ]
10 rexerat, adserto ¨ qui sacer orbe fuit, [ ]
11 emeritos Musis et Phoebo tradidit annos [ ]
12 proque suo celebrat ¨ nunc Helicona foro. [ ]
64. digt. .
1 Qui tonsor tota fueras notissimus urbe [ ]
2 et post hoc dominae ¨ munere factus eques, [ ]
3 Sicanias urbes Aetnaeaque regna petisti, [ ]
4 Cinname, cum fugeres ¨ tristia iura fori. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 7. bog (Loeb) 8:00
64. digt.
5 qua nunc arte graves tolerabis inutilis annos? [ ]
6 quid facit infelix ¨ et fugitiva quies? [ ]
7 non rhetor, non grammaticus ludive magister, [ ]
8 non Cynicus, non tu ¨ Stoicus esse potes, [ ]
9 vendere nec vocem Siculis plausumque theatris. [ ]
10 quod superest, iterum, ¨ Cinname, tonsor eris. [ ]
65. digt. .
1 Lis te bis decumae numerantem frigora brumae [ ]
2 conterit una tribus, ¨ Gargiliane, foris. [ ]?
3 a miser et demens! viginti litigat annis [ ]
4 quisquam cui vinci, ¨ Gargiliane, licet? [ ]
66. digt. .
1 Heredem Fabius Labienum ex asse reliquit: [ ]
2 plus meruisse tamen ¨ se Labienus ait. [ ]?
67. digt. .
1 Pedicat pueros tribas Philaenis []
2 et tentigine saevior mariti []
3 undenas dolat in die puellas. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 7. bog (Loeb) 8:+
67. digt.
4 harpasto quoque subligata ludit []
5 et flavescit haphe, gravesque draucis []
6 halteras facili rotat lacerto, []
7 et putri lutulenta de palaestra []
8 uncti verbere vapulat magistri: []
9 nec cenat prius aut recumbit ante []
10 quam septem vomuit meros deunces; []
11 ad quos fas sibi tunc putat redire, []
12 cum colophia sedecim comedit. []
13 post haec omnia cum libidinatur, []
14 non fellat (putat hoc parum virile), []
15 sed plane medias vorat puellas. []
16 di mentem tibi dent tuam, Philaeni, []
17 cunnum lingere quae putas virile. []
68. digt. .
1 Commendare meas, Instanti Rufe, Camenas [ ]
2 parce precor socero; ¨ seria forsan amat. [ ]
3 quod si lascivos admittit et ille libellos, [ ]?
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 7. bog (Loeb) 8:++
68. digt.
4 haec ego vel Curio ¨ Fabricioque legam. [ ]?
69. digt. .
1 Haec est illa tibi promissa Theophila, Cani, [ ]?
2 cuius Cecropia ¨ pectora voce madent. [ ]?
3 hanc sibi iure petat magni senis Atticus hortus, [ ]
4 nec minus esse suam ¨ Stoica turba velit. [ ]
5 vivet opus quodcumque per has emiseris aures; [2]
6 tam non femineum ¨ nec populare sapit. [ ]
7 non tua Pantaenis nimium se praeferat illi, [ ]
8 quamvis Pierio ¨ sit bene nota choro. [ ]
9 carmina fingentem Sappho laudabat amatrix: [ ]
10 castior haec et non ¨ doctior illa fuit. [ ]
70. digt. .
1 Ipsarum tribadum tribas, Philaeni, []
2 recte, quam futuis, vocas amicam. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 7. bog (Loeb) 8:+++
71. digt. .
1 Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus, [2]
2 filia ficosa est ¨ et gener atque nepos, [ ]
3 nec dispensator nec vilicus ulcere turpi [ ]
4 nec rigidus fossor ¨ sed nec arator eget. [ ]
5 cum sint ficosi pariter iuvenesque senesque, [ ]?
6 res mira est, ficos ¨ non habet unus ager. [ ]
72. digt. .
1 Gratus sic tibi, Paule, sit December []
2 nec vani triplices brevesque mappae []
3 nec turis veniant leves selibrae, []
4 sed lances ferat et scyphos avorum []
5 aut grandis reus aut potens amicus: []
6 seu, quod te potius iuvat capitque []
7 sic vincas Noviumque Publiumque []
8 mandris et vitreo latrone clusos; []
9 sic palmam tibi de trigone nudo []
10 unctae det favor arbiter coronae []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 7. bog (Loeb) 8:++++
72. digt.
11 nec laudet Polybi magis sinistras; []
12 si quisquam mea dixerit malignus []
13 atro carmina quae madent veneno, []
14 ut vocem mihi commodes patronam []
15 et quantum poteris, sed usque, clames []
16 "Non scripsit meus ista Martialis." []
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 476
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer 7, mellem 73 og 99 [Epigrammata]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
mellem 52. og 71. digt.
5 ossa licet quondam defuncti non legat heres: [ ]
11 quod mittat nobis decumus iam non habet annus: [ ]
mellem 52. og 71. digt.
5 semodiusque fabae cum vimine Picenarum [u]
mellem 52. og 71. digt.
8 non Cynicus, non tu ¨ Stoicus esse potes, [ ]
10 castior haec et non ¨ doctior illa fuit. [ ]
Analyse 3
mellem 52. og 71. digt.
2 pyx agathos fuerat, ¨ nunc erit hippodamos. [ ]
Analyse 4
mellem 52. og 71. digt.
1 Castora de Polluce Gabinia fecit Achillan: [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede