Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Ovid: ritmo (imperfetto) ovidiano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 6 - EP5-MART Prossimo file n. 494
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb) 0:00
1. digt. .
1 Retia dum cessant latratoresque Molossi [ ]?
2 et non invento ¨ silva quiescit apro, [ ]
3 otia, Prisce, brevi poteris donare libello. [ ]
4 hora nec aestiva est ¨ nec tibi tota perit. [ ]
2. digt. .
1 Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos, [ ]?
2 ite Sacra, iam non ¨ pulverulenta, via. [ ]
3. digt. .
1 Ad populos mitti qui nuper ab urbe solebas, [2]?
2 ibis io Romam ¨ nunc peregrine liber [ ]?
3 auriferi de gente Tagi tetricique Salonis, [ ]?
4 dat patrios amnes ¨ quos mihi terra potens. [ ]
5 non tamen hospes eris nec iam potes advena dici [ ]
6 cuius habet fratres ¨ tot domus alta Remi. [ ]
7 iure tuo veneranda novi pete limina templi, [ ]
8 reddita Pierio ¨ sunt ubi templa choro. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb) 0:+
3. digt.
9 vel si malueris, prima gradiere Subura; [ ]
10 atria sunt illic ¨ consulis alta mei: [ ]
11 laurigeros habitat facundus Stella penatis, [ ]
12 clarus Iantheae ¨ Stella sititor aquae; [ ]
13 fons ibi Castalius vitreo torrente superbit, [ ]
14 unde novem dominas ¨ saepe bibisse ferunt: [ ]
15 ille dabit populo patribusque equitique legendum [ ]
16 nec nimium siccis ¨ perleget ipse genis. [ ]
17 quid titulum poscis? versus duo tresve legantur, [ ]
18 clamabunt omnes ¨ te, liber esse meum. [ ]
4. digt. .
1 Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni [ ]
2 Maecenas, atavis ¨ regibus ortus eques, [2]
3 gentibus et populis hoc te mihi, Prisce Terenti, [ ]
4 fama fuisse loquax ¨ chartaque dicet anus. [ ]
5 tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur; [ ]
6 tu das ingenuae ¨ ius mihi pigritiae. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb) 0:++
5. digt. .
1 Longior undecimi nobis decimique libelli [ ]?
2 artatus labor est ¨ et breve rasit opus. [2]
3 plura legant vacui, quibus otia tuta dedisti: [ ]
4 haec lege tu, Caesar; ¨ forsan et illa leges. [ ]
6. digt. .
1 Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae [ ]
2 Nerva: licet toto ¨ nunc Helicone frui: [ ]?
3 recta Fides, hilaris Clementia, cauta Potestas [ ]
4 iam redeunt; longi ¨ terga dedere Metus. [ ]
5 hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur: [ ]
6 dux tibi sit semper ¨ talis, et iste diu. [ ]
7 macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum, [ ]
8 quos Numa, quos hilaris ¨ possit habere Cato. [ ]
9 largiri, praestare, breves extendere census [2]
10 et dare quae faciles ¨ vix tribuere dei, [ ]
11 nunc licet et fas est. sed tu sub principe duro [ ]
12 temporibusque malis ¨ ausus es esse bonus. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb) 4:00
7. digt. .
1 Toto vertice quot gerit capillos []
2 annos si tot habet Ligeia, trima est. []
8. digt. .
1 Terrarum dea gentiumque Roma, []
2 cui par est nihil et nihil secundum, []
3 Traiani modo laeta cum futuros []
4 tot per saecula conputaret annos, []
5 et fortem iuvenemque Martiumque []
6 in tanto duce militem videret, []
7 dixit praeside gloriosa tali: []
8 "Parthorum proceres ducesque Serum, []
9 Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni, []
10 possum ostendere Caesarem; venite." []
9. digt. .
1 Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb) 4:+
9. digt.
2 et placido fruitur ¨ Pax peregrina iugo. [ ]?
3 ergo agimus laeti tanto pro munere grates: [ ]?
4 misisti mores ¨ in loca nostra tuos. [ ]
Epigrammer (andre) 11,59 til 13,61 11. digt. .
1 Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem: [ ]
2 nam quis ab Aonio ¨ largius amne bibit? [ ]
3 cuius Pimpleo lyra clarior exit ab antro? [ ]?
4 quem plus Pierio ¨ de grege Phoebus amat? [ ]
5 et si forte (sed hoc vix est sperare) vacabit, [ ]
6 tradat ut ipse duci ¨ carmina nostra roga, [ ]
7 quattuor et tantum timidumque brevemque libellum [ ]
8 commendet verbis ¨ "Hunc tua Roma legit." [ ]
12. digt. .
1 Omnia promittis cum tota nocte bibisti: [ ]
2 mane nihil praestas. ¨ Pollio, mane bibe. [ ]?
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb) 4:++
14. digt. .
1 Parcius utaris moneo rapiente veredo, [ ]
2 Prisce, nec in lepores ¨ tam violentus eas. [ ]
3 saepe satisfecit praedae venator et acri [ ]
4 decidit excussus ¨ nec rediturus equo. [ ]
5 insidias et campus habet: nec fossa nec agger [ ]
6 nec sint saxa licet, ¨ fallere plana solent. [ ]
7 non derit qui tanta tibi spectacula praestet [ ]
8 invidia fati ¨ sed leviore cadat. [ ]
9 si te delectant animosa pericula, Tuscis [ ]?
10 (tutior est virtus) ¨ insidiemur apris. [ ]
11 quid te frena iuvant temeraria? saepius illis, [1]
12 Prisce, datum est equitem ¨ rumpere quam leporem. [ ]
15. digt. .
1 Quidquid Parrhasia nitebat aula []
2 donatum est oculis deisque nostris. []
3 miratur Scythicas virentis auri []
4 flammas Iuppiter et stupet superbi []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb) 8:00
15. digt.
5 regis delicias gravesque luxus: []
6 haec sunt pocula quae decent Tonantem, []
7 haec sunt quae Phrygium decent ministrum. []
8 omnes cum Iove nunc sumus beati; []
9 at nuper (pudet, a pudet fateri) []
10 omnes cum Iove pauperes eramus. []
16. digt. .
1 Addixti, Labiene, tres agellos; []
2 emisti, Labiene, tres cinaedos. []
3 pedicas, Labiene, tres agellos. []
17. digt. .
1 Quare tam multis a te, Laetine, diebus [ ]
2 non abeat febris ¨ quaeris et usque gemis. [ ]
3 gestatur tecum pariter tecumque lavatur; [ ]
4 cenat boletos, ¨ ostrea, sumen, aprum; [ ]
5 ebria Setino fit saepe et saepe Falerno [ ]
6 nec nisi per niveam ¨ Caecuba potat aquam; [ ]
7 circumfusa rosis et nigra recumbit amomo, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb) 8:+
17. digt.
8 dormit et in pluma ¨ purpureoque toro. [ ]?
9 cum sit ei pulchre, cum tam bene vivat apud te, [ ]
10 ad Damam potius ¨ vis tua febris eat? [ ]
18. digt. .
1 Dum tu forsitan inquietus erras []
2 clamosa, Iuvenalis, in Subura []
3 aut collem dominae teris Dianae; []
4 dum per limina te potentiorum []
5 sudatrix toga ventilat vagumque []
6 maior Caelius et minor fatigant: []
7 me multos repetita post Decembres []
8 accepit mea rusticumque fecit []
9 auro Bilbilis et superba ferro. []
10 hic pigri colimus labore dulci []
11 Boterdum Plateamque (Celtiberis []
12 haec sunt nomina crassiora terris): []
13 ingenti fruor inproboque somno []
14 quem nec tertia saepe rumpit hora, []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb) 8:++
18. digt.
15 et totum mihi nunc repono quidquid []
16 ter denos vigilaveram per annos. []
17 ignota est toga, sed datur petenti []
18 rupta proxima vestis a cathedra. []
19 surgentem focus excipit superba []
20 vicini strue cultus iliceti, []
21 multa vilica quem coronat olla. []
22 venator sequitur, sed ille quem tu []
23 secreta cupias habere silva: []
24 dispensat pueris rogatque longos []
25 levis ponere vilicus capillos. []
26 sic me vivere, sic iuvat perire. []
19. digt. .
1 In thermis sumit lactucas, ova, lacertum, [ ]
2 et cenare domi ¨ se negat Aemilius. [2]
20. digt. .
1 Quare non habeat, Fabulle, quaeris []
2 uxorem Themison? habet sororem. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb) 8:+++
21. digt. .
1 Municipem rigidi quis te, Marcella, Salonis [ ]
2 et genitam nostris ¨ quis putet esse locis? [ ]
3 tam rarum, tam dulce sapis. Palatia dicent, [ ]
4 audierint si te ¨ vel semel, esse suam; [ ]
5 nulla nec in media certabit nata Subura [ ]
6 nec Capitolini ¨ collis alumna tibi; [1]
7 nec cito ridebit peregrini gloria partus, [4]
8 Romanam deceat ¨ quam magis esse nurum. [ ]
9 tu desiderium dominae mihi mitius urbis [ ]
10 esse iubes: Romam ¨ tu mihi sola facis. [ ]
22. digt. .
1 Quam sit lusca Philaenis indecenter []
2 vis dicam breviter tibi, Fabulle? []
3 esset caeca decentior Philaenis. []
23. digt. .
1 Dentibus atque comis (nec te pudet) uteris emptis. [ ]
2 quid facies oculo, ¨ Laelia? non emitur. [ ]?
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb) 12:00
24. digt. .
1 O iucunda, covinne, solitudo, []
2 carruca magis essedoque gratum []
3 facundi mihi munus Aeliani! []
4 hic mecum licet, hic Iubate, quidquid []
5 in buccam tibi venerit loquaris. []
6 non rector Libyci niger caballi []
7 succinctus neque cursor antecedit; []
8 nusquam est mulio: mannuli tacebunt. []
9 o si conscius esset hic Avitus, []
10 aurem non ego tertiam timerem. []
11 totus quam bene sic dies abiret! []
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 494
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer 12, mellem 25 og 48 [Epigrammata]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
mellem 1. og 23. digt.
11 nunc licet et fas est. sed tu sub principe duro [ ]
mellem 1. og 23. digt.
2 ite Sacra, iam non ¨ pulverulenta, via. [ ]
2 artatus labor est ¨ et breve rasit opus. [2]
Analyse 3
mellem 1. og 23. digt.
9 cum sit ei pulchre, cum tam bene vivat apud te, [ ]
mellem 1. og 23. digt.
6 tu das ingenuae ¨ ius mihi pigritiae. [ ]
2 et cenare domi ¨ se negat Aemilius. [2]
mellem 1. og 23. digt.
12 Prisce, datum est equitem ¨ rumpere quam leporem. [ ]
2 quid facies oculo, ¨ Laelia? non emitur. [ ]?
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede