File n. 50 – 14:36 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 51
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 50 Publius Vergilius Maro: Æneiden 8,184-369 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
184         Postquam exempta fames   et amor compressus edendi,            [ ]
185              rex Euandrus ait:   'non haec sollemnia nobis,            [ ]
186             has ex more dapes,   hanc tanti numinis aram               [ ]
187               vana superstitio   veterumque ignara deorum              [ ]
188            imposuit:   saevis, hospes   Troiane, periclis              [ ]
189                servati facimus   meritosque novamus honores.           [1]
190               iam primum saxis   suspensam hanc aspice rupem,          [ ]
191          disiectae   procul ut moles   desertaque montis               [ ]
192     stat domus et   scopuli ingentem   traxere ruinam.                 [ ]
193              hic spelunca fuit   vasto summota recessu,                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
194             semihominis   Caci facies   quam dira tenebat,             [ ]
195               solis inaccessam   radiis; semperque recenti             [ ]
196           caede tepebat humus,   foribusque adfixa superbis            [ ]
197               ora virum tristi   pendebant pallida tabo.               [ ]
198           huic monstro   Volcanus erat   pater: illius atros           [ ]
199             ore vomens   ignis magna   se mole ferebat.                [ ]?
200               attulit et nobis   aliquando optantibus aetas            [ ]?
201              auxilium adventum  -que dei. nam maximus ultor            [ ]
202            tergemini   nece Geryonae   spoliisque superbus             [ ]
203                 Alcides aderat   taurosque hac victor agebat           [1]
204             ingentis,   vallemque boves    amnemque tenebant.          [ ]
205                  at furis Caci   mens effera, ne quid inausum          [1]
206                aut intractatum   scelerisve dolive fuisset,            [ ]
207            quattuor a stabulis   praestanti corpore tauros             [ ]
208             avertit,   totidem forma   superante iuvencas.             [ ]
209       atque hos, ne qua forent   pedibus vestigia rectis,              [ ]
210             cauda in speluncam   tractos versisque viarum              [ ]
211                indiciis raptos   saxi occultabat opaco.                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
212             quaerenti nulla ad   speluncam signa ferebant.             [ ]
213             interea,   cum iam stabulis   saturata moveret             [ ]
214                Amphitryoniades   armenta abitumque pararet,            [ ]
215                discessu   mugire boves   atque omne querelis           [2]
216             impleri   nemus et colles   clamore relinqui.              [ ]?
217              reddidit una boum   vocem vastoque sub antro              [ ]
218                 mugiit et Caci   spem custodita fefellit.              [ ]
219               hic vero Alcidae   furiis exarserat atro                 [ ]
220        felle dolor,   rapit arma manu   nodisque gravatum              [ ]?
221                robur, et aërii   cursu petit ardua montis.             [ ]
222            tum primum   nostri Cacum   videre timentem                 [ ]
223             turbatumque oculi;   fugit ilicet ocior euro               [ ]
224            speluncamque petit,   pedibus timor addidit alas.           [ ]
225               ut sese inclusit   ruptisque immane catenis              [ ]
226                 deiecit saxum,   ferro quod et arte paterna            [ ]
227               pendebat, fultos  -que emuniit obice postis,             [ ]
228           ecce furens   animis aderat   Tirynthius omnem-              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
229         -que accessum lustrans   huc ora ferebat et illuc,             [2]
230           dentibus infrendens.   ter totum fervidus ira                [ ]
231               lustrat Aventini   montem, ter saxea temptat             [ ]
232              limina nequiquam,   ter fessus valle resedit.             [2]
233             stabat acuta silex   praecisis undique saxis               [ ]?
234           speluncae   dorso insurgens,   altissima visu,               [ ]
235                  dirarum nidis   domus opportuna volucrum.             [ ]
236            hanc, ut prona iugo   laevum incumbebat ad amnem,           [ ]
237             dexter in adversum   nitens concussit et imis              [ ]
238                 avulsam solvit   radicibus, inde repente               [1]
239               impulit; impulsu   quo maximus intonat aether,           [ ]?
240               dissultant ripae   refluitque exterritus amnis.          [ ]
241              at specus et Caci   detecta apparuit ingens               [ ]?
242             regia, et umbrosae   penitus patuere cavernae,             [ ]
243          non secus ac   si qua penitus   vi terra dehiscens            [1]
244             infernas   reseret sedes   et regna recludat               [ ]
245            pallida, dis   invisa, super  -que immane barathrum         [ ]!
246            cernatur, trepident   immisso lumine Manes.                 [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
247                 ergo insperata   deprensum luce repente                [ ]
248               inclusumque cavo   saxo atque insueta rudentem           [ ]
249                desuper Alcides   telis premit, omniaque arma           [ ]
250               advocat et ramis   vastisque molaribus instat.           [ ]
251       ille autem,   neque enim fuga iam   super ulla pericli,          [ ]
252              faucibus ingentem   fumum (mirabile dictu)                [ ]
253                evomit involvit  -que domum caligine caeca              [ ]
254            prospectum eripiens   oculis, glomeratque sub antro         [ ]
255               fumiferam noctem   commixtis igne tenebris.              [ ]
256              non tulit Alcides   animis, seque ipse per ignem          [ ]?
257             praecipiti   iecit saltu,   qua plurimus undam             [2]?
258            fumus agit   nebulaque ingens    specus aestuat atra.       [ ]
259          hic Cacum in tenebris   incendia vana vomentem                [ ]
260              corripit in nodum   complexus, et angit inhaerens         [ ]
261                  elisos oculos   et siccum sanguine guttur.            [1]
262              panditur extemplo   foribus domus atra revulsis           [ ]
263            abstractaeque boves   abiurataeque rapinae                  [ ]?
264             caelo ostenduntur,   pedibusque informe cadaver            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
265          protrahitur. nequeunt   expleri corda tuendo                  [ ]?
266             terribilis oculos,   vultum villosaque saetis              [ ]
267            pectora semiferi at  -que extinctos faucibus ignis.         [ ]
268              ex illo   celebratus honos   laetique minores             [ ]
269                servavere diem,   primusque Potitius auctor             [ ]
270              et domus Herculei   custos Pinaria sacri.                 [ ]
271               hanc aram   luco statuit,   quae maxima semper           [ ]
272                dicetur   nobis et erit   quae maxima semper.           [1]
273        quare agite, o iuvenes,   tantarum in munere laudum             [ ]
274           cingite fronde comas   et pocula porgite dextris,            [ ]
275            communem  -que vocate deum et   date vina volentes.'        [ ]
276              dixerat, Herculea   bicolor cum populus umbra             [ ]
277               velavitque comas   foliisque innexa pependit,            [ ]
278              et sacer implevit   dextram scyphus. ocius omnes          [ ]
279              in mensam   laeti libant   divosque precantur.            [ ]
280                 Devexo interea   propior fit Vesper Olympo.            [ ]
281              iamque sacerdotes   primusque Potitius ibant              [ ]
282              pellibus in morem   cincti, flammasque ferebant.          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
283              instaurant epulas   et mensae grata secundae              [ ]
284           dona ferunt cumulant  -que oneratis lancibus aras.           [ ]
285            tum Salii ad cantus   incensa altaria circum                [ ]
286                populeis adsunt   evincti tempora ramis,                [ ]
287       hic iuvenum   chorus, ille senum,   qui carmine laudes           [ ]
288             Herculeas   et facta ferunt:   ut prima novercae           [ ]
289         monstra manu   geminosque premens    eliserit anguis,          [ ]
290              ut bello egregias   idem disiecerit urbes,                [ ]?
291            Troiamque Oechaliam  -que, ut duros mille labores           [ ]
292             rege sub Eurystheo   fatis Iunonis iniquae                 [1]
293           pertulerit.   'tu nubigenas,   invicte, bimembris,           [1]
294           Hylaeum  -que Pholumque, manu,    tu Cresia mactas           [1]
295           prodigia et   vastum Nemeae   sub rupe leonem.               [ ]
296             te Stygii   tremuere lacus,   te ianitor Orci              [ ]
297          ossa super   recubans antro   semesa cruento;                 [ ]?
298           nec te ullae facies,   non terruit ipse Typhoeus             [ ]
299            arduus arma tenens;   non te rationis egentem               [ ]
300               Lernaeus   turba capitum   circumstetit anguis.          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
301              salve, vera Iovis   proles, deus addite divis,            [1]
302            et nos et   tua dexter adi   pede sacra secundo.'           [ ]
303               talia carminibus   celebrant; super omnia Caci           [ ]
304             speluncam adiciunt   spirantemque ignibus ipsum.           [ ]
305            consonat omne nemus   strepitu collesque resultant.         [ ]
306                 Exim se cuncti   divinis rebus ad urbem                [ ]
307            perfectis referunt.   ibat rex obsitus aevo,                [ ]
308              et comitem Aenean   iuxta natumque tenebat                [ ]?
309             ingrediens   varioque viam    sermone levabat.             [ ]
310              miratur   facilisque oculos    fert omnia circum          [ ]
311              Aeneas,   capiturque locis    et singula laetus           [ ]
312           exquirit  -que auditque virum    monimenta priorum.          [ ]
313               tum rex Euandrus   Romanae conditor arcis:               [ ]
314         'haec nemora indigenae   Fauni nymphaeque tenebant             [ ]
315          gensque virum truncis   et duro robore nata,                  [ ]?
316     quis neque mos   neque cultus erat,   nec iungere tauros           [ ]
317             aut componere opes   norant aut parcere parto,             [ ]
318           sed rami atque asper   victu venatus alebat.                 [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
319             primus ab aetherio   venit Saturnus Olympo                 [ ]?
320             arma Iovis fugiens   et regnis exsul ademptis.             [ ]
321           is genus indocile ac   dispersum montibus altis              [ ]
322              composuit   legesque dedit,    Latiumque vocari           [ ]
323            maluit, his quoniam   latuisset tutus in oris.              [ ]
324           aurea quae perhibent   illo sub rege fuere                   [ ]
325           saecula: sic placida   populos in pace regebat,              [ ]
326                 deterior donec   paulatim ac decolor aetas             [ ]
327              et belli   rabies et amor   successit habendi.            [ ]
328           tum manus Ausonia et   gentes venere Sicanae,                [ ]
329               saepius et nomen   posuit Saturnia tellus;               [ ]
330                tum reges asper  -que immani corpore Thybris,           [ ]
331             a quo post   Itali fluvium   cognomine Thybrim             [ ]
332                diximus; amisit   verum vetus Albula nomen.             [2]
333               me pulsum patria   pelagique extrema sequentem           [ ]
334             Fortuna omnipotens   et ineluctabile fatum                 [ ]
335             his posuere locis,   matrisque egere tremenda              [ ]
336            Carmentis   nymphae monita et   deus auctor Apollo.'        [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
337           Vix ea dicta, dehinc   progressus monstrat et aram           [ ]
338                 et Carmentalem   Romani nomine portam                  [ ]
339       quam memorant,   nymphae priscum   Carmentis honorem,            [ ]
340               vatis fatidicae,   cecinit quae prima futuros            [ ]
341                Aeneadas magnos   et nobile Pallanteum.                 [ ]
342           hinc lucum ingentem,   quem Romulus acer asylum              [ ]
343            rettulit, et gelida   monstrat sub rupe Lupercal            [ ]
344             Parrhasio   dictum Panos   de more Lycaei.                 [ ]
345             nec non et   sacri monstrat   nemus Argileti               [ ]
346           testaturque locum et   letum docet hospitis Argi.            [ ]
347               hinc ad Tarpeiam   sedem et Capitolia ducit              [ ]
348               aurea nunc, olim   silvestribus horrida dumis.           [ ]
349                iam tum religio   pavidos terrebat agrestis             [ ]
350           dira loci,   iam tum silvam   saxumque tremebant.            [ ]
351       'hoc nemus, hunc' inquit   'frondoso vertice collem              [ ]?
352       (quis deus incertum est)   habitat deus; Arcades ipsum           [ ]
353             credunt se   vidisse Iovem,   cum saepe nigrantem          [ ]!
354              aegida concuteret   dextra nimbosque cieret.              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
355             haec duo praeterea   disiectis oppida muris,               [ ]
356            reliquias   veterumque vides    monimenta virorum.          [ ]
357         hanc Ianus pater, hanc   Saturnus condidit arcem;              [ ]
358         Ianiculum huic,   illi fuerat   Saturnia nomen.'               [ ]
359               talibus inter se   dictis ad tecta subibant              [ ]!
360              pauperis Euandri,   passimque armenta videbant            [ ]
361              Romanoque foro et   lautis mugire Carinis.                [1]
362            ut ventum ad sedes,   'haec' inquit 'limina victor          [ ]
363                Alcides subiit,   haec illum regia cepit.               [ ]
364         aude, hospes,   contemnere opes   et te quoque dignum          [ ]
365             finge deo,   rebusque veni    non asper egenis.'           [1]
366              dixit, et angusti   subter fastigia tecti                 [ ]
367                ingentem Aenean   duxit stratisque locavit              [ ]
368                effultum foliis   et pelle Libystidis ursae:            [ ]
369             nox ruit et fuscis   tellurem amplectitur alis.            [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 51
Publius Vergilius Maro: Æneiden 8,370-584 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: