File n. 51 – 16:50 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 52
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 51 Publius Vergilius Maro: Æneiden 8,370-584 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)                     0:00
370            At Venus haud animo   nequiquam exterrita mater             [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
371             Laurentumque minis   et duro mota tumultu                  [ ]
372           Volcanum adloquitur,   thalamoque haec coniugis aureo        [ ]
373              incipit et dictis   divinum aspirat amorem:               [ ]
374            'dum bello Argolici   vastabant Pergama reges               [ ]
375                 debita casuras  -que inimicis ignibus arces,           [4]
376             non ullum auxilium   miseris, non arma rogavi              [ ]
377            artis opisque tuae,   nec te, carissime coniunx,            [ ]
378                incassumve tuos   volui exercere labores,               [ ]
379              quamvis et Priami   deberem plurima natis,                [ ]?
380                et durum Aeneae   flevissem saepe laborem.              [ ]
381            nunc Iovis imperiis   Rutulorum constitit oris:             [ ]
382           ergo eadem   supplex venio et   sanctum mihi numen           [ ]
383          arma rogo,   genetrix nato.   te filia Nerei,                 [ ]?
384             te potuit lacrimis   Tithonia flectere coniunx.            [ ]
385              aspice qui coeant   populi, quae moenia clausis           [ ]
386           ferrum acuant portis   in me excidiumque meorum.'            [ ]
387              dixerat et niveis   hinc atque hinc diva lacertis         [ ]
388             cunctantem amplexu   molli fovet. ille repente             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
389              accepit   solitam flammam,   notusque medullas            [ ]
390              intravit calor et   labefacta per ossa cucurrit,          [ ]
391           non secus atque olim   tonitru cum rupta corusco             [ ]
392              ignea rima micans   percurrit lumine nimbos.              [ ]
393             sensit laeta dolis   et formae conscia coniunx.            [ ]
394              tum pater aeterno   fatur devinctus amore:                [1]
395        'quid causas   petis ex alto?   fiducia cessit                  [1]
396           quo tibi, diva, mei?   similis si cura fuisset,              [ ]
397         tum quoque fas   nobis Teucros   armare fuisset;               [ ]
398           nec pater omnipotens   Troiam nec fata vetabant              [ ]
399           stare decemque alios   Priamum superesse per annos.          [ ]
400            et nunc, si   bellare paras   atque haec tibi mens est,     [ ]
401           quidquid in arte mea   possum promittere curae,              [ ]
402               quod fieri ferro   liquidove potest electro,             [ ]
403         quantum ignes   animaeque valent,    absiste precando          [ ]
404               viribus indubitare tuis.' ea verba locutus               [ ]!
405             optatos   dedit amplexus   placidumque petivit             [ ]
406               coniugis infusus   gremio per membra soporem.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)                     4:00
407           Inde ubi prima quies   medio iam noctis abactae              [ ]
408            curriculo expulerat   somnum, cum femina primum,            [ ]
409              cui tolerare colo   vitam tenuique Minerva                [ ]?
410          impositum, cinerem et   sopitos suscitat ignis                [ ]
411           noctem addens operi,   famulasque ad lumina longo            [ ]
412                 exercet penso,   castum ut servare cubile              [ ]
413             coniugis et possit   parvos educere natos:                 [ ]?
414          haud secus ignipotens   nec tempore segnior illo              [ ]
415             mollibus e stratis   opera ad fabrilia surgit.             [2]?
416                insula Sicanium   iuxta latus Aeoliamque                [ ]
417               erigitur Liparen   fumantibus ardua saxis,               [ ]
418          quam subter specus et   Cyclopum exesa caminis                [ ]
419          antra Aetnaea tonant,   validique incudibus ictus             [ ]
420              auditi   referunt gemitus,   striduntque cavernis         [1]
421         stricturae Chalybum et   fornacibus ignis anhelat,             [ ]
422               Volcani domus et   Volcania nomine tellus.               [ ]?
423            hoc tunc ignipotens   caelo descendit ab alto.              [ ]
424              Ferrum exercebant   vasto Cyclopes in antro,              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
425            Brontesque Steropes  -que et nudus membra Pyracmon.         [ ]
426                 his informatum   manibus iam parte polita              [ ]
427            fulmen erat,   toto genitor   quae plurima caelo            [1]
428              deicit in terras,   pars imperfecta manebat.              [ ]
429            tris imbris   torti radios,   tris nubis aquosae            [ ]
430             addiderant, rutuli   tris ignis et alitis Austri.          [ ]?
431            fulgores   nunc terrificos   sonitumque metumque            [ ]
432                miscebant operi   flammisque sequacibus iras.           [ ]
433               parte alia Marti   currumque rotasque volucris           [ ]
434         instabant,   quibus ille viros,   quibus excitat urbes;        [ ]
435          aegidaque horriferam,   turbatae Palladis arma,               [ ]
436               certatim squamis   serpentum auroque polibant            [ ]
437              conexosque anguis   ipsamque in pectore divae             [ ]
438                Gorgona desecto   vertentem lumina collo.               [ ]
439        'tollite cuncta' inquit   'coeptosque auferte labores,          [ ]
440                Aetnaei   Cyclopes, et huc   advertite mentem:          [ ]
441             arma acri   facienda viro.   nunc viribus usus,            [ ]?
442          nunc manibus rapidis,   omni nunc arte magistra.              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
443           praecipitate moras.'   nec plura effatus, at illi            [ ]
444                  ocius incubuere omnes pariterque laborem              [ ]!
445           sortiti.   fluit aes rivis   aurique metallum                [ ]
446          vulnificusque chalybs   vasta fornace liquescit.              [ ]
447          ingentem   clipeum informant,   unum omnia contra             [ ]
448                tela Latinorum,   septenosque orbibus orbis             [2]
449                impediunt. alii   ventosis follibus auras               [ ]
450            accipiunt   redduntque, alii    stridentia tingunt          [ ]
451          aera lacu.   gemit impositis   incudibus antrum.              [ ]
452              illi inter   sese multa   vi bracchia tollunt             [ ]
453             in numerum versant  -que tenaci forcipe massam.            [2]
454             Haec pater Aeoliis   properat dum Lemnius oris,            [ ]
455           Euandrum ex   humili tecto   lux suscitat alma               [ ]
456                    et matutini   volucrum sub culmine cantus.          [ ]?
457               consurgit senior   tunicaque inducitur artus             [ ]
458              et Tyrrhena pedum   circumdat vincula plantis.            [ ]
459        tum lateri atque umeris   Tegeaeum subligat ensem               [ ]
460               demissa ab laeva   pantherae terga retorquens.           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)                     8:00
461              nec non et gemini   custodes limine ab alto               [ ]
462           praecedunt   gressumque canes    comitantur erilem.          [ ]
463                hospitis Aeneae   sedem et secreta petebat              [ ]
464              sermonum memor et   promissi muneris heros.               [ ]
465               nec minus Aeneas   se matutinus agebat.                  [ ]
466            filius huic Pallas,   illi comes ibat Achates.              [ ]
467            congressi   iungunt dextras   mediisque residunt            [ ]
468              aedibus et licito   tandem sermone fruuntur.              [ ]
469  rex prior haec:                                                         ..
470              'maxime Teucrorum   ductor, quo sospite numquam           [ ]
471           res equidem   Troiae victas   aut regna fatebor,             [ ]
472            nobis ad   belli auxilium   pro nomine tanto                [ ]!
473                 exiguae vires;   hinc Tusco claudimur amni,            [ ]
474       hinc Rutulus   premit et murum   circumsonat armis.              [ ]
475          sed tibi ego ingentis   populos opulentaque regnis            [ ]
476           iungere castra paro,   quam fors inopina salutem             [ ]
477              ostentat.   fatis huc te   poscentibus adfers.            [ ]
478     haud procul hinc   saxo incolitur   fundata vetusto                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
479                urbis Agyllinae   sedes, ubi Lydia quondam              [1]
480          gens, bello   praeclara, iugis   insedit Etruscis.            [ ]
481           hanc multos   florentem annos   rex deinde superbo           [ ]
482            imperio et   saevis tenuit   Mezentius armis.               [ ]
483          quid memorem infandas   caedes, quid facta tyranni            [ ]
484         effera? di   capiti ipsius   generique reservent!              [ ]!
485              mortua quin etiam   iungebat corpora vivis                [ ]
486            componens   manibusque manus    atque oribus ora,           [ ]
487           tormenti   genus, et sanie   taboque fluentis                [ ]
488             complexu in misero   longa sic morte necabat.              [ ]
489              at fessi   tandem cives   infanda furentem                [ ]
490                armati   circumsistunt   ipsumque domumque,             [ ]
491             obtruncant socios,   ignem ad fastigia iactant.            [ ]
492              ille inter caedem   Rutulorum elapsus in agros            [2]
493             confugere et Turni   defendier hospitis armis.             [ ]?
494              ergo omnis furiis   surrexit Etruria iustis,              [ ]
495            regem ad supplicium   praestanti Marte reposcunt.           [ ]
496             his ego te, Aenea,   ductorem milibus addam.               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
497            toto namque fremunt   condensae litore puppes               [ ]
498         signaque ferre iubent,   retinet longaevus haruspex            [ ]
499          fata canens:   "o Maeoniae   delecta iuventus,                [ ]
500          flos veterum   virtusque virum,    quos iustus in hostem      [ ]
501      fert dolor et   merita accendit   Mezentius ira,                  [ ]
502                nulli fas Italo   tantam subiungere gentem:             [1]
503                externos   optate duces."   tum Etrusca resedit         [ ]
504              hoc acies   campo monitis   exterrita divum.              [ ]
505                  ipse oratores   ad me regnique coronam                [ ]
506              cum sceptro misit   mandatque insignia Tarcho,            [ ]
507               succedam castris   Tyrrhenaque regna capessam.           [ ]
508            sed mihi tarda gelu   saeclisque effeta senectus            [ ]
509               invidet imperium   seraeque ad fortia vires.             [ ]
510              natum exhortarer,   ni mixtus matre Sabella               [ ]
511          hinc partem   patriae traheret.   tu, cuius et annis          [ ]
512            et generi   fata indulgent,   quem numina poscunt,          [ ]?
513      ingredere, o   Teucrum atque Italum    fortissime ductor.         [ ]
514           hunc tibi praeterea,   spes et solacia nostri,               [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)                    12:00
515             Pallanta adiungam;   sub te tolerare magistro              [ ]
516        militiam et   grave Martis opus,   tua cernere facta            [ ]
517            adsuescat,   primis et te   miretur ab annis.               [ ]
518           Arcadas huic equites   bis centum, robora pubis              [ ]
519          lecta dabo,   totidemque suo    tibi munere Pallas.'          [ ]
520             Vix ea fatus erat,   defixique ora tenebant                [ ]
521                 Aeneas   Anchisiades   et fidus Achates,               [ ]?
522              multaque dura suo   tristi cum corde putabant,            [ ]
523                ni signum caelo   Cytherea dedisset aperto.             [ ]
524               namque improviso   vibratus ab aethere fulgor            [ ]?
525            cum sonitu venit et   ruere omnia visa repente,             [ ]
526             Tyrrhenusque tubae   mugire per aethera clangor.           [2]
527        suspiciunt,   iterum atque iterum    fragor increpat ingens.    [ ]
528             arma inter   nubem caeli in   regione serena               [ ]
529             per sudum   rutilare vident   et pulsa tonare.             [ ]
530              obstipuere animis   alii, sed Troius heros                [ ]
531           agnovit   sonitum et divae   promissa parentis.              [ ]
532          tum memorat:   'ne vero, hospes,   ne quaere profecto         [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
533            quem casum   portenta ferant:   ego poscor. Olympo          [ ]
534             hoc signum cecinit   missuram diva creatrix,               [ ]
535           si bellum ingrueret,   Volcanique arma per auras             [ ]?
536 laturam auxilio.                                                         ..
537          heu quantae   miseris caedes   Laurentibus instant!           [ ]
538        quas poenas   mihi, Turne, dabis!   quam multa sub undas        [ ]
539             scuta virum galeas  -que et fortia corpora volves,         [ ]
540        Thybri pater!   poscant acies   et foedera rumpant.'            [ ]
541          Haec ubi dicta dedit,   solio se tollit ab alto               [ ]
542            et primum Herculeis   sopitas ignibus aras                  [ ]?
543             excitat, hesternum  -que larem parvosque penatis           [ ]
544          laetus adit;   mactat lectas   de more bidentis               [ ]
545              Euandrus pariter,   pariter Troiana iuventus.             [ ]
546           post hinc ad   navis graditur   sociosque revisit,           [ ]
547               quorum de numero   qui sese in bella sequantur           [ ]?
548            praestantis   virtute legit;   pars cetera prona            [ ]
549             fertur aqua segnis  -que secundo defluit amni,             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
550              nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque.                [ ]!
551            dantur equi Teucris   Tyrrhena petentibus arva;             [ ]
552             ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis                  [ ]!
553              pellis obit totum   praefulgens unguibus aureis.          [ ]
554            Fama volat   parvam subito   vulgata per urbem              [ ]
555              ocius ire equites   Tyrrheni ad limina regis.             [ ]
556          vota metu   duplicant matres,   propiusque periclo            [ ]
557            it timor et   maior Martis   iam apparet imago.             [ ]
558             tum pater Euandrus   dextram complexus euntis              [ ]
559              haeret inexpletus   lacrimans ac talia fatur:             [ ]
560            'o mihi praeteritos   referat si Iuppiter annos,            [ ]
561          qualis eram   cum primam aciem   Praeneste sub ipsa           [ ]
562                stravi scutorum  -que incendi victor acervos            [ ]
563          et regem hac   Erulum dextra   sub Tartara misi,              [1]
564            nascenti   cui tris animas   Feronia mater                  [ ]
565              (horrendum dictu)   dederat, terna arma movenda           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)                    16:00
566            (ter leto   sternendus erat;   cui tum tamen omnis          [2]
567           abstulit haec animas   dextra et totidem exuit armis):       [ ]
568        non ego nunc   dulci amplexu   divellerer usquam,               [ ]?
569          nate, tuo,   neque finitimo   Mezentius umquam                [ ]
570          huic capiti insultans   tot ferro saeva dedisset              [ ]
571             funera, tam multis   viduasset civibus urbem.              [ ]
572         at vos, o   superi, et divum   tu maxime rector                [1]
573             Iuppiter, Arcadii,   quaeso, miserescite regis             [ ]
574              et patrias   audite preces:   si numina vestra            [ ]
575             incolumem   Pallanta mihi,   si fata reservant,            [ ]?
576                 si visurus eum   vivo et venturus in unum:             [ ]
577            vitam oro,   patior quemvis   durare laborem.               [ ]
578           sin aliquem infandum   casum, Fortuna, minaris,              [ ]
579            nunc, nunc o liceat   crudelem abrumpere vitam,             [ ]
580            dum curae ambiguae,   dum spes incerta futuri,              [ ]
581             dum te, care puer,   mea sola et sera voluptas,            [ ]
582                complexu teneo,   gravior neu nuntius auris             [ ]
583        vulneret.' haec genitor   digressu dicta supremo                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
584               fundebat: famuli   conlapsum in tecta ferebant.          [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 52
Publius Vergilius Maro: Æneiden 8,585-731 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: