File n. 52 – 11:21 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 53
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

File n. 52 Publius Vergilius Maro: Æneiden 8,585-731 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
585            Iamque adeo exierat   portis equitatus apertis              [ ]
586                 Aeneas   inter primos   et fidus Achates,              [ ]
587             inde alii   Troiae proceres,   ipse agmine Pallas          [ ]
588         in medio   chlamyde et pictis   conspectus in armis,           [ ]
589              qualis ubi Oceani   perfusus Lucifer unda,                [ ]
590          quem Venus ante alios   astrorum diligit ignis,               [ ]
591              extulit os sacrum   caelo tenebrasque resolvit.           [ ]
592       stant pavidae in   muris matres   oculisque sequuntur            [1]
593             pulveream nubem et   fulgentis aere catervas.              [ ]
594                olli per dumos,   qua proxima meta viarum,              [ ]
595                armati tendunt;   it clamor, et agmine facto            [ ]?
596           quadripedante putrem   sonitu quatit ungula campum.          [ ]
597           est ingens   gelidum lucus   prope Caeritis amnem,           [ ]
598               religione patrum   late sacer; undique colles            [1]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
599              inclusere cavi et   nigra nemus abiete cingunt.           [1]
600             Silvano   fama est veteres   sacrasse Pelasgos,            [ ]?
601              arvorum   pecorisque deo,    lucumque diemque,            [ ]
602                qui primi finis   aliquando habuere Latinos.            [ ]?
603     haud procul hinc Tarcho et   Tyrrheni tuta tenebant                [ ]?
604          castra locis,   celsoque omnis    de colle videri             [ ]
605         iam poterat   legio et latis   tendebat in arvis.              [ ]
606               huc pater Aeneas   et bello lecta iuventus               [ ]
607             succedunt,   fessique et equos    et corpora curant.       [ ]
608             At Venus aetherios   inter dea candida nimbos              [ ]
609            dona ferens aderat;   natumque in valle reducta             [ ]
610              ut procul egelido   secretum flumine vidit,               [ ]?
611             talibus adfata est   dictis seque obtulit ultro:           [ ]
612               'en perfecta mei   promissa coniugis arte                [ ]?
613             munera: ne mox aut   Laurentis, nate, superbos             [ ]
614              aut acrem dubites   in proelia poscere Turnum.'           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
615             dixit, et amplexus   nati Cytherea petivit,                [1]
616               arma sub adversa   posuit radiantia quercu.              [ ]
617                ille deae donis   et tanto laetus honore                [ ]
618            expleri   nequit atque oculos   per singula volvit,         [ ]?
619               miraturque inter  -que manus et bracchia versat          [ ]
620           terribilem   cristis galeam   flammasque vomentem,           [ ]
621            fatiferumque ensem,   loricam ex aere rigentem,             [ ]
622          sanguineam, ingentem,   qualis cum caerula nubes              [ ]
623               solis inardescit   radiis longeque refulget;             [ ]
624               tum levis ocreas   electro auroque recocto,              [ ]?
625            hastamque et clipei   non enarrabile textum.                [ ]?
626               illic res Italas   Romanorumque triumphos                [ ]?
627             haud vatum ignarus   venturique inscius aevi               [ ]
628            fecerat ignipotens,   illic genus omne futurae              [ ]
629             stirpis ab Ascanio   pugnataque in ordine bella.           [ ]
630              fecerat et viridi   fetam Mavortis in antro               [ ]?
631             procubuisse lupam,   geminos huic ubera circum             [ ]
632               ludere pendentis   pueros et lambere matrem              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
633             impavidos,   illam tereti   cervice reflexa                [ ]
634               mulcere alternos   et corpora fingere lingua.            [ ]
635     nec procul hinc   Romam et raptas   sine more Sabinas              [ ]
636               consessu caveae,   magnis Circensibus actis,             [ ]
637            addiderat,   subitoque novum    consurgere bellum           [ ]
638              Romulidis   Tatioque seni    Curibusque severis.          [ ]
639             post idem inter se   posito certamine reges                [ ]!
640              armati   Iovis ante aram   paterasque tenentes            [ ]?
641               stabant et caesa   iungebant foedera porca.              [ ]
642         haud procul inde citae   Mettum in diversa quadrigae           [ ]
643           distulerant   (at tu dictis,   Albane, maneres!),            [ ]
644               raptabatque viri   mendacis viscera Tullus               [ ]
645          per silvam, et sparsi   rorabant sanguine vepres.             [ ]
646           nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat                  [ ]!
647               accipere ingenti  -que urbem obsidione premebat:         [ ]
648             Aeneadae in ferrum   pro libertate ruebant.                [ ]
649               illum indignanti   similem similemque minanti            [ ]
650         aspiceres,   pontem auderet   quia vellere Cocles              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
651             et fluvium vinclis   innaret Cloelia ruptis.               [ ]
652                in summo custos   Tarpeiae Manlius arcis                [ ]
653           stabat pro templo et   Capitolia celsa tenebat,              [ ]
654              Romuleoque recens   horrebat regia culmo.                 [ ]
655              atque hic auratis   volitans argenteus anser              [ ]
656              porticibus Gallos   in limine adesse canebat;             [ ]
657                Galli per dumos   aderant arcemque tenebant             [ ]?
658               defensi tenebris   et dono noctis opacae:                [ ]?
659                aurea caesaries   ollis atque aurea vestis,             [ ]
660              virgatis   lucent sagulis,   tum lactea colla             [ ]
661              auro innectuntur,   duo quisque Alpina coruscant          [ ]
662             gaesa manu, scutis   protecti corpora longis.              [2]
663                hic exsultantis   Salios nudosque Lupercos              [ ]
664            lanigerosque apices   et lapsa ancilia caelo                [ ]
665              extuderat, castae   ducebant sacra per urbem              [ ]
666                pilentis matres   in mollibus. hinc procul addit        [1]
667              Tartareas   etiam sedes,   alta ostia Ditis,              [ ]
668            et scelerum poenas,   et te, Catilina, minaci               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
669              pendentem scopulo   Furiarumque ora trementem,            [ ]
670              secretosque pios,   his dantem iura Catonem.              [ ]
671            haec inter   tumidi late   maris ibat imago                 [1]
672              aurea, sed fluctu   spumabant caerula cano,               [ ]?
673              et circum argento   clari delphines in orbem              [ ]
674              aequora verrebant   caudis aestumque secabant.            [ ]
675               in medio classis   aeratas, Actia bella,                 [ ]?
676            cernere erat, totum  -que instructo Marte videres           [ ]
677               fervere Leucaten   auroque effulgere fluctus.            [ ]
678            hinc Augustus agens   Italos in proelia Caesar              [ ]
679            cum patribus populo  -que, penatibus et magnis dis,         [ ]
680          stans celsa in puppi,   geminas cui tempora flammas           [ ]
681           laeta vomunt patrium  -que aperitur vertice sidus.           [ ]
682            parte alia   ventis et dis   Agrippa secundis               [ ]
683            arduus agmen agens:   cui, belli insigne superbum,          [ ]
684                 tempora navali   fulgent rostrata corona.              [2]
685             hinc ope barbarica   variisque Antonius armis,             [ ]
686              victor ab Aurorae   populis et litore rubro,              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
687                 Aegyptum viris  -que Orientis et ultima secum          [ ]
688       Bactra vehit,   sequiturque (nefas)    Aegyptia coniunx.         [ ]
689           una omnes   ruere ac totum   spumare reductis                [ ]
690                convulsum remis   rostrisque tridentibus aequor.        [ ]
691          alta petunt;   pelago credas   innare revulsas                [1]
692            Cycladas aut montis   concurrere montibus altos,            [ ]
693                tanta mole viri   turritis puppibus instant.            [1]
694            stuppea flamma manu   telisque volatile ferrum              [ ]?
695           spargitur, arva nova   Neptunia caede rubescunt.             [ ]
696             regina in   mediis patrio   vocat agmina sistro,           [ ]
697           necdum etiam geminos   a tergo respicit anguis.              [ ]?
698              omnigenumque deum   monstra et latrator Anubis            [ ]
699             contra Neptunum et   Venerem contraque Minervam            [ ]
700          tela tenent.   saevit medio in   certamine Mavors             [ ]
701                caelatus ferro,   tristesque ex aethere Dirae,          [ ]
702            et scissa   gaudens vadit   Discordia palla,                [ ]
703             quam cum sanguineo   sequitur Bellona flagello.            [ ]
704            Actius haec cernens   arcum intendebat Apollo               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
705              desuper: omnis eo   terrore Aegyptus et Indi,             [ ]
706             omnis Arabs, omnes   vertebant terga Sabaei.               [ ]
707                 ipsa videbatur   ventis regina vocatis                 [2]
708             vela dare et laxos   iam iamque immittere funis.           [ ]
709             illam inter caedes   pallentem morte futura                [ ]
710             fecerat ignipotens   undis et Iapyge ferri,                [ ]
711             contra autem magno   maerentem corpore Nilum               [ ]
712             pandentemque sinus   et tota veste vocantem                [ ]?
713           caeruleum in gremium   latebrosaque flumina victos.          [ ]
714       at Caesar,   triplici invectus   Romana triumpho                 [ ]
715             moenia, dis Italis   votum immortale sacrabat,             [ ]
716              maxima ter centum   totam delubra per urbem.              [ ]
717               laetitia   ludisque viae    plausuque fremebant;         [ ]
718             omnibus in templis   matrum chorus, omnibus arae;          [ ]
719             ante aras   terram caesi   stravere iuvenci.               [ ]
720              ipse sedens niveo   candentis limine Phoebi               [ ]
721               dona recognoscit   populorum aptatque superbis           [ ]
722             postibus; incedunt   victae longo ordine gentes,           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 8. sang (Oxford C.T.)
723           quam variae linguis,   habitu tam vestis et armis.           [ ]
724           hic Nomadum genus et   discinctos Mulciber Afros,            [ ]
725              hic Lelegas Caras  -que sagittiferosque Gelonos           [ ]
726             fixerat; Euphrates   ibat iam mollior undis,               [1]
727             extremique hominum   Morini, Rhenusque bicornis,           [2]
728          indomitique Dahae, et   pontem indignatus Araxes.             [ ]
729              Talia per clipeum   Volcani, dona parentis,               [ ]?
730                  miratur rerum  -que ignarus imagine gaudet            [ ]
731                attollens umero   famamque et fata nepotum.             [1]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 53
Publius Vergilius Maro: Æneiden 9,1-175 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: