Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 10 - SAT-HORA Prossimo file n. 506
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 0:00
7. digt. .
1 Proscripti Regis Rupili pus atque venenum [1]
2 hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor [ ]
3 omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. [ ]
4 Persius hic permagna negotia dives habebat [ ]!
5 Clazomenis, etiam litis cum Rege molestas, [ ]
6 durus homo atque odio qui posset vincere Regem, [ ]?
7 confidens, tumidus, adeo sermonis amari, [ ]
8 Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis. [ ]
9 ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque [ ]
10 convenit (hoc etenim sunt omnes iure molesti [ ]
11 quo fortes quibus adversum bellum incidit; inter [ ]
12 Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem [ ]
13 ira fuit capitalis ut ultima divideret mors, [ ]!
14 non aliam ob causam nisi quod virtus in utroque [ ]
15 summa fuit: duo si discordia vexet inertis, [ ]
16 aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi [ ]
17 cum Lycio Glauco, discedat pigrior ultro [ ]
18 muneribus missis), Bruto praetore tenente [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 0:+
7. digt.
19 ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non [ ]
20 compositum melius cum Bitho Bacchius. in ius [ ]
21 acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. [ ]
22 Persius exponit causam; ridetur ab omni [ ]
23 conventu; laudat Brutum laudatque cohortem: [ ]
24 solem Asiae Brutum appellat, stellasque salubris [ ]
25 appellat comites, excepto Rege; canem illum, [ ]
26 invisum agricolis sidus, venisse. ruebat [ ]
27 flumen ut hibernum, fertur quo rara securis. [ ]
28 tum Praenestinus salso multoque fluenti [ ]
29 expressa arbusto regerit convicia, durus [ ]
30 vindemiator et invictus, cui saepe viator [ ]!
31 cessisset magna compellans voce cuculum. [ ]
32 at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, [ ]
33 Persius exclamat 'per magnos, Brute, deos te [ ]
34 oro, qui reges consueris tollere, cur non [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 0:++
7. digt.
35 hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.' [ ]
8. digt. .
1 Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, [ ]
2 cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, [ ]
3 maluit esse deum. deus inde ego, furum aviumque [ ]
4 maxima formido; nam fures dextra coercet [ ]
5 obscenoque ruber porrectus ab inguine palus; [1]
6 ast importunas volucres in vertice harundo [ ]
7 terret fixa vetat -que novis considere in hortis. [ ]
8 huc prius angustis eiecta cadavera cellis [ ]?
9 conservus vili portanda locabat in arca; [1]
10 hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum, [ ]?
11 Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti: [ ]
12 mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum [ ]!
13 hic dabat: heredes monumentum ne sequeretur. [2]
14 nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 4:00
8. digt.
15 aggere in aprico spatiari, quo modo tristes [ ]?
16 albis informem spectabant ossibus agrum; [ ]
17 cum mihi non tantum furesque feraeque suetae [ ]
18 hunc vexare locum curae sunt atque labori, [ ]
19 quantum carminibus quae versant atque venenis [ ]
20 humanos animos: has nullo perdere possum [1]
21 nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum [ ]
22 protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis. [ ]!
23 vidi egomet nigra succinctam vadere palla [ ]
24 Canidiam, pedibus nudis passoque capillo, [ ]
25 cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque [2]!
26 fecerat horrendas aspectu. scalpere terram [ ]
27 unguibus et pullam divellere mordicus agnam [ ]
28 coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde [ ]
29 manis elicerent, animas responsa daturas. [1]
30 lanea et effigies erat, altera cerea: maior [ ]
31 lanea, quae poenis compesceret inferiorem; [ ]
32 cerea suppliciter stabat servilibus ut quae [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 4:+
8. digt.
33 iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam [ ]
34 altera Tisiphonen; serpentes atque videres [ ]
35 infernas errare canes, Lunamque rubentem [ ]
36 ne foret his testis post magna latere sepulcra. [ ]
37 mentior at si quid, merdis caput inguiner albis [ ]
38 corvorum, atque in me veniat mictum atque cacatum [ ]
39 Iulius et fragilis Pediatia furque Voranus. [ ]
40 singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes [ ]
41 umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum, [ ]
42 utque lupi barbam variae cum dente colubrae [ ]
43 abdiderint furtim terris, et imagine cerea [ ]
44 largior arserit ignis, et ut non testis inultus [ ]!
45 horruerim voces Furiarum et facta duarum? [ ]
46 nam displosa sonat quantum vesica pepedi [ ]
47 diffissa nate ficus: at illae currere in urbem. [ ]!
48 Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum [ ]
49 excidere atque herbas atque incantata lacertis [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 8:00
8. digt.
50 vincula cum magno risuque iocoque videres. [1]
9. digt. .
1 Ibam forte via Sacra, sicut meus est mos, [ ]?
2 nescio quid meditans nugarum, totus in illis. [ ]
3 accurrit quidam notus mihi nomine tantum, [ ]
4 arreptaque manu 'quid agis, dulcissime rerum?' [ ]
5 'suaviter, ut nunc est,' inquam, 'et cupio omnia quae vis.' [ ]
6 cum adsectaretur, 'num quid vis?' occupo. at ille [ ]
7 'noris nos' inquit; 'docti sumus.' hic ego 'pluris [ ]
8 hoc' inquam 'mihi eris.' misere discedere quaerens, [ ]
9 ire modo ocius, interdum consistere, in aurem [ ]!
10 dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos [ ]!
11 manaret talos. 'o te, Bolane, cerebri [ ]
12 felicem!' aiebam tacitus, cum quidlibet ille [ ]?
13 garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi [ ]
14 nil respondebam, 'misere cupis' inquit 'abire; [ ]
15 iamdudum video: sed nil agis; usque tenebo; [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 8:+
9. digt.
16 persequar hinc quo nunc iter est tibi.' 'nil opus est te [ ]
17 circumagi: quendam volo visere non tibi notum: [ ]
18 trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos.' [ ]
19 'nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.' [ ]
20 demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, [ ]
21 cum gravius dorso subiit onus. incipit ille: [ ]
22 'si bene me novi non Viscum pluris amicum, [2]
23 non Varium facies: nam quis me scribere pluris [ ]
24 aut citius possit versus? quis membra movere [ ]
25 mollius? invideat quod et Hermogenes ego canto.' [ ]
26 interpellandi locus hic erat: 'est tibi mater, [ ]
27 cognati, quis te salvo est opus?' 'haud mihi quisquam: [ ]?
28 omnis composui.' 'felices! nunc ego resto. [ ]?
29 confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella [ ]
30 quod puero cecinit divina mota anus urna: [ ]?
31 ‘hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis [ ]!
32 nec laterum dolor aut tussis, nec tarda podagra; [ ]
33 garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 8:++
9. digt.
34 si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.’' [ ]
35 ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei [ ]
36 praeterita, et casu tunc respondere vadato [ ]
37 debebat; quod ni fecisset, perdere litem. [ ]
38 'si me amas' inquit 'paulum hic ades.' 'inteream si [ ]
39 aut valeo stare aut novi civilia iura; [ ]?
40 et propero quo scis.' 'dubius sum quid faciam' inquit, [2]
41 'tene relinquam an rem.' 'me, sodes.' 'non faciam' ille, [ ]
42 et praecedere coepit. ego, ut contendere durum [ ]!
43 cum victore, sequor. 'Maecenas quomodo tecum?' [ ]
44 hinc repetit: 'paucorum hominum et mentis bene sanae; [ ]
45 nemo dexterius fortuna est usus. haberes [ ]
46 magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, [ ]
47 hunc hominem velles si tradere: dispeream ni [1]
48 summosses omnis.' 'non isto vivimus illic [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 8:+++
9. digt.
49 quo tu rere modo; domus hac neque purior ulla est [1]?
50 nec magis his aliena malis; nil mi officit' inquam [ ]
51 'ditior hic aut est quia doctior; est locus uni [ ]
52 cuique suus.' 'magnum narras, vix credibile.' 'atqui [ ]
53 sic habet.' 'accendis, quare cupiam magis illi [ ]
54 proximus esse.' 'velis tantummodo, quae tua virtus, [ ]
55 expugnabis; et est qui vinci possit, eoque [ ]
56 difficilis aditus primos habet.' 'haud mihi deero: [1]
57 muneribus servos corrumpam; non, hodie si [ ]
58 exclusus fuero, desistam; tempora quaeram; [ ]?
59 occurram in triviis; deducam. nil sine magno [ ]
60 vita labore dedit mortalibus.' haec dum agit, ecce [ ]
61 Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum [ ]!
62 qui pulchre nosset. consistimus. 'unde venis?' et [ ]
63 'quo tendis?' rogat et respondet. vellere coepi [ ]
64 et prensare manu lentissima bracchia, nutans, [ ]
65 distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus [ ]
66 ridens dissimulare: meum iecur urere bilis. [ ]!
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 12:00
9. digt.
67 'certe nescio quid secreto velle loqui te [ ]!
68 aiebas mecum.' 'memini bene, sed meliore [ ]
69 tempore dicam: hodie tricesima sabbata: vin tu [1]?
70 curtis Iudaeis oppedere?' 'nulla mihi' inquam [ ]
71 'religio est.' 'at mi: sum paulo infirmior, unus [ ]
72 multorum: ignosces: alias loquar.' huncine solem [ ]
73 tam nigrum surrexe mihi! fugit improbus ac me [ ]
74 sub cultro linquit. casu venit obvius illi [1]
75 adversarius et 'quo tu turpissime?' magna [ ]!
76 inclamat voce, et 'licet antestari?' ego vero [ ]
77 oppono auriculam. rapit in ius: clamor utrimque: [ ]
78 undique concursus. sic me servavit Apollo. [ ]
10. digt. .
1 Nempe incomposito dixi pede currere versus [ ]
2 Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est [ ]
3 ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo [ ]!
4 urbem defricuit, charta laudatur eadem. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 12:+
10. digt.
6 nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera: nam sic [ ]
7 et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer. [2]
8 ergo non satis est risu diducere rictum [1]
9 auditoris: et est quaedam tamen hic quoque virtus: [1]
10 est brevitate opus, ut currat sententia, neu se [ ]
11 impediat verbis lassas onerantibus auris; [ ]
12 et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, [ ]
13 defendente vicem modo rhetoris atque poetae, [ ]
14 interdum urbani, parcentis viribus atque [ ]
15 extenuantis eas consulto. ridiculum acri [ ]
16 fortius et melius magnas plerumque secat res. [ ]
17 illi scripta quibus comoedia prisca viris est [ ]
18 hoc stabant, hoc sunt imitandi: quos neque pulcher [ ]
19 Hermogenes umquam legit, neque simius iste [ ]
20 nil praeter Calvum et doctus cantare Catulllum. [ ]
21 'at magnum fecit quod verbis Graeca Latinis [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 12:++
10. digt.
22 miscuit.' o seri studiorum! quine putetis [ ]?
23 difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti [ ]
24 contigit! 'at sermo lingua concinnus utraque [ ]
25 suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est.' [ ]?
26 cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum [ ]
27 dura tibi peragenda rei sit causa Petilli? [ ]
28 scilicet oblitus patriaeque patrisque, Latine [ ]
29 cum Pedius causas exsudet Publicola atque [ ]
30 Corvinus, patriis intermiscere petita [ ]
31 verba foris malis, Canusini more bilinguis? [2]
32 atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra, [ ]
33 versiculos, vetuit me tali voce Quirinus, [ ]
34 post mediam noctem visus cum somnia vera: [ ]
35 'in silvam non ligna feras insanius ac si [ ]
36 magnas Graecorum malis implere catervas.' [ ]
37 turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 16:00
10. digt.
38 defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, [ ]
39 quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa, [ ]
40 nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. [ ]
41 arguta meretrice potes Davoque Chremeta [2]?
42 eludente senem comis garrire libellos [ ]
43 unus vivorum, Fundani; Pollio regum [ ]
44 facta canit pede ter percusso; forte epos acer [ ]
45 ut nemo Varius ducit; molle atque facetum [ ]
46 Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae: [ ]
47 hoc erat, experto frustra Varrone Atacino [ ]
48 atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, [ ]
49 inventore minor; neque ego illi detrahere ausim [ ]
50 haerentem capiti cum multa laude coronam. [ ]
51 at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem [ ]
52 plura quidem tollenda relinquendis. age, quaeso, [ ]!
53 tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 16:+
10. digt.
54 nil comis tragici mutat Lucilius Acci? [1]
55 non ridet versus Enni gravitate minores, [ ]
56 cum de se loquitur non ut maiore reprensis? [1]
57 quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis [ ]?
58 quaerere, num illius, num rerum dura negarit [ ]
59 versiculos natura magis factos et euntis [2]
60 mollius, ac si quis pedibus quid claudere senis, [ ]
61 hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos [ ]
62 ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci [ ]
63 quale fuit Cassi rapido ferventius amni [ ]
64 ingenium, capsis quem fama est esse librisque [ ]
65 ambustum propriis? fuerit Lucilius, inquam, [ ]
66 comis et urbanus, fuerit limatior idem [ ]
67 quam rudis et Graecis intacti carminis auctor, [ ]
68 quamque poetarum seniorum turba: sed ille [ ]
69 si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum, [ ]?
70 detereret sibi multa, recideret omne quod ultra [ ]!
71 perfectum traheretur, et in versu faciendo [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 16:++
10. digt.
72 saepe caput scaberet, vivos et roderet unguis. [ ]
73 saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint [ ]
74 scripturus, neque te ut miretur turba labores, [ ]
75 contentus paucis lectoribus. an tua demens [ ]
76 vilibus in ludis dictari carmina malis? [ ]?
77 non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax [ ]
78 contemptis aliis explosa Arbuscula dixit. [ ]
79 men moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod [ ]
80 vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus [ ]
81 Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? [ ]
82 Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, [ ]
83 Valgius et probet haec Octavius, optimus atque [ ]
84 Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque! [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 16:+++
10. digt.
85 ambitione relegata te dicere possum, [u]!
86 Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque [ ]!
87 vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, [ ]
88 compluris alios, doctos ego quos et amicos [ ]
89 prudens praetereo; quibus haec, sint qualiacumque, [ ]
90 arridere velim, doliturus si placeant spe [1]
91 deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, [ ]?
92 discipularum inter iubeo plorare cathedras. [ ]
93 i, puer, atque meo citus haec subscribe libello. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 506
Quintus Horatius Flaccus: Satirer 2, 1 og 2 [Sermones]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
7. til 10. digt.
15 summa fuit: duo si discordia vexet inertis, [ ]
37 mentior at si quid, merdis caput inguiner albis [ ]
5 ‘suaviter, ut nunc est,’ inquam, ‘et cupio omnia quae vis.’ [ ] bis
16 persequar hinc quo nunc iter est tibi.’ ‘nil opus est te [ ] ter
37 debebat; quod ni fecisset, perdere litem. [ ]
40 et propero quo scis.’ ‘dubius sum quid faciam’ inquit, [2]
51 ‘ditior hic aut est quia doctior; est locus uni [ ] bis
63 ‘quo tendis?’ rogat et respondet. vellere coepi [ ]
71 ‘religio est.’ ‘at mi: sum paulo infirmior, unus [ ]
2 Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est [ ]
8 ergo non satis est risu diducere rictum [1]
18 hoc stabant, hoc sunt imitandi: quos neque pulcher [ ] bis
44 facta canit pede ter percusso; forte epos acer [ ]
60 mollius, ac si quis pedibus quid claudere senis, [ ]
7. til 10. digt.
55 expugnabis; et est qui vinci possit, eoque [ ]
9 auditoris: et est quaedam tamen hic quoque virtus: [1] bis
7. til 10. digt.
20 compositum melius cum Bitho Bacchius. in ius [ ]
34 oro, qui reges consueris tollere, cur non [ ]
32 cerea suppliciter stabat servilibus ut quae [ ]
1 Ibam forte via Sacra, sicut meus est mos, [ ]? bis
5 ‘suaviter, ut nunc est,’ inquam, ‘et cupio omnia quae vis.’ [ ]
16 persequar hinc quo nunc iter est tibi.’ ‘nil opus est te [ ] bis
69 tempore dicam: hodie tricesima sabbata: vin tu [1]?
73 tam nigrum surrexe mihi! fugit improbus ac me [ ]
6 nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera: nam sic [ ]
10 est brevitate opus, ut currat sententia, neu se [ ]
26 cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum [ ]
35 ‘in silvam non ligna feras insanius ac si [ ]
7. til 10. digt.
15 aggere in aprico spatiari, quo modo tristes [ ]?
7 ‘noris nos’ inquit; ‘docti sumus.’ hic ego ‘pluris [ ]
16 persequar hinc quo nunc iter est tibi.’ ‘nil opus est te [ ]
17 circumagi: quendam volo visere non tibi notum: [ ]
26 interpellandi locus hic erat: ‘est tibi mater, [ ]
27 cognati, quis te salvo est opus?’ ‘haud mihi quisquam: [ ]?
28 omnis composui.’ ‘felices! nunc ego resto. [ ]?
51 ‘ditior hic aut est quia doctior; est locus uni [ ]
54 proximus esse.’ ‘velis tantummodo, quae tua virtus, [ ]
56 difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi deero: [1]
59 occurram in triviis; deducam. nil sine magno [ ]
60 vita labore dedit mortalibus.’ haec dum agit, ecce [ ]
3 ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo [ ]
9 auditoris: et est quaedam tamen hic quoque virtus: [1]
18 hoc stabant, hoc sunt imitandi: quos neque pulcher [ ]
38 defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, [ ]
75 contentus paucis lectoribus. an tua demens [ ]
7. til 10. digt.
31 lanea, quae poenis compesceret inferiorem; [ ]
23 difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti [ ]
47 hoc erat, experto frustra Varrone Atacino *[ ]
82 Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, [ ]
89 prudens praetereo; quibus haec, sint qualiacumque, [ ]
Analyse 3
7. til 10. digt.
10 dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos [ ]!
67 ‘certe nescio quid secreto velle loqui te [ ]!
75 adversarius et ‘quo tu turpissime?’ magna [ ]!
7. til 10. digt.
22 protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis. [ ]!
86 Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque [ ]!
7. til 10. digt.
13 ira fuit capitalis ut ultima divideret mors, [ ]! bis
19 ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non [ ]
33 Persius exclamat ‘per magnos, Brute, deos te [ ]
19 ‘nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.’ [ ]
38 ‘si me amas’ inquit ‘paulum hic ades.’ ‘inteream si [ ]
47 hunc hominem velles si tradere: dispeream ni [1]
57 muneribus servos corrumpam; non, hodie si [ ]
62 qui pulchre nosset. consistimus. ‘unde venis?’ et [ ]
16 fortius et melius magnas plerumque secat res. [ ]
90 arridere velim, doliturus si placeant spe [1]
7. til 10. digt.
14 non aliam ob causam nisi quod virtus in utroque [ ]
48 Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum [ ]
1 Ibam forte via Sacra, sicut meus est mos, [ ]?
25 mollius? invideat quod et Hermogenes ego canto.’ [ ]
44 hinc repetit: ‘paucorum hominum et mentis bene sanae; [ ]
53 sic habet.’ ‘accendis, quare cupiam magis illi [ ]
65 distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus [ ]
32 atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra, [ ]
52 plura quidem tollenda relinquendis. age, quaeso, [ ]! bis
59 versiculos natura magis factos et euntis [2]
71 perfectum traheretur, et in versu faciendo [ ]
Analyse 4
7. til 10. digt.
12 mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum [ ]!
25 cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque [2]!
47 diffissa nate ficus: at illae currere in urbem. [ ]!
52 plura quidem tollenda relinquendis. age, quaeso, [ ]!
70 detereret sibi multa, recideret omne quod ultra [ ]!
7. til 10. digt.
30 vindemiator et invictus, cui saepe viator [ ]!
9 ire modo ocius, interdum consistere, in aurem [ ]!
42 et praecedere coepit. ego,-ut contendere durum *[ ]!
61 Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum [ ]!
66 ridens dissimulare: meum iecur urere bilis. [ ]!
85 ambitione relegata te dicere possum, [u]!
7. til 10. digt.
4 Persius hic permagna negotia dives habebat [ ]!
13 ira fuit capitalis ut ultima divideret mors, [ ]!
44 largior arserit ignis, et ut non testis inultus [ ]!
31 ‘hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis [ ]!
3 ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede