Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 19 - ÆN4-VERG + archivio n. 20 - ÆN5-VERG Prossimo file n. 55
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 0:00
176 Nisus erat portae custos, acerrimus armis, [ ]?
177 Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida [ ]
178 venatrix iaculo celerem levibusque sagittis; [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 0:+
179 et iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter [ ]
180 non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma, [ ]
181 ora puer prima signans intonsa iuventa. [ ]
182 his amor unus erat pariterque in bella ruebant: [ ]
183 tum quoque communi portam statione tenebant. [ ]?
184 Nisus ait: 'dine hunc ardorem mentibus addunt, [ ]
185 Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido? [ ]
186 aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum [ ]
187 mens agitat mihi, nec placida contenta quiete est. [ ]
188 cernis quae Rutulos habeat fiducia rerum: [ ]
189 lumina rara micant, somno vinoque soluti [ ]?
190 procubuere, silent late loca. percipe porro [1]
191 quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat. [ ]
192 Aenean acciri omnes, populusque patresque, [ ]?
193 exposcunt, mittique viros qui certa reportent. [ ]
194 si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti [ ]?
195 fama sat est), tumulo videor reperire sub illo [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 0:++
196 posse viam ad muros et moenia Pallantea.' [1]
197 obstipuit magno laudum percussus amore [ ]
198 Euryalus, simul his ardentem adfatur amicum: [ ]
199 'mene igitur socium summis adiungere rebus, [ ]
200 Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam? [ ]
201 non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes, [ ]
202 Argolicum terrorem inter Troiaeque labores [ ]
203 sublatum erudiit, nec tecum talia gessi [ ]
204 magnanimum Aenean et fata extrema secutus: [ ]
205 est hic, est animus lucis contemptor et istum [ ]
206 qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.' [3]?
207 Nisus ad haec: 'equidem de te nil tale verebar, [ ]
208 nec fas, non: ita me referat tibi magnus ovantem [ ]
209 Iuppiter aut quicum -que oculis haec aspicit aequis. [ ]
210 sed si quis (quae multa vides discrimine tali) [ ]
211 si quis in adversum rapiat casusve deusve, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 4:00
212 te superesse velim, tua vita dignior aetas. [ ]
213 sit qui me raptum pugna pretiove redemptum [ ]?
214 mandet humo, solita aut si qua id Fortuna vetabit, [ ]
215 absenti ferat inferias decoretque sepulcro. [ ]
216 neu matri miserae tanti sim causa doloris, [1]
217 quae te sola, puer, multis e matribus ausa [ ]?
218 persequitur, magni nec moenia curat Acestae.' [ ]
219 ille autem: 'causas nequiquam nectis inanis [ ]
220 nec mea iam mutata loco sententia cedit. [2]
221 acceleremus' ait, vigiles simul excitat. illi [ ]
222 succedunt servantque vices: statione relicta [ ]
223 ipse comes Niso graditur regemque requirunt. [1]
224 Cetera per terras omnis animalia somno [ ]
225 laxabant curas et corda oblita laborum: [ ]
226 ductores Teucrum primi, delecta iuventus, [ ]
227 consilium summis regni de rebus habebant, [ ]?
228 quid facerent quisve Aeneae iam nuntius esset. [ ]
229 stant longis adnixi hastis et scuta tenentes [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 4:+
230 castrorum et campi medio. tum Nisus et una [ ]
231 Euryalus confestim alacres admittier orant, [ ]
232 rem magnam pretiumque morae fore. primus Iulus [ ]
233 accepit trepidos ac Nisum dicere iussit. [ ]
234 tum sic Hyrtacides: 'audite o mentibus aequis, [ ]?
235 Aeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis [ ]
236 quae ferimus. Rutuli somno vinoque soluti [ ]?
237 conticuere: locum insidiis conspeximus ipsi, [ ]!
238 qui patet in bivio portae quae proxima ponto; [ ]
239 interrupti ignes aterque ad sidera fumus [ ]
240 erigitur: si fortuna permittitis uti, [ ]
241 quaesitum Aenean et moenia Pallantea, [ ]?
242 mox hic cum spoliis ingenti caede peracta [ ]
243 adfore cernetis. nec nos via fallit euntis: [ ]
244 vidimus obscuris primam sub vallibus urbem [ ]
245 venatu adsiduo et totum cognovimus amnem.' [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 4:++
246 hic annis gravis atque animi maturus Aletes: [1]
247 'di patrii, quorum semper sub numine Troia est, [ ]
248 non tamen omnino Teucros delere paratis, [ ]
249 cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis [1]
250 pectora.' - sic memorans umeros dextrasque tenebat [ ]
251 amborum et vultum lacrimis atque ora rigabat. - [ ]
252 'quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis [ ]?
253 praemia posse rear solvi? pulcherrima primum [ ]
254 di moresque dabunt vestri: tum cetera reddet [ ]
255 actutum pius Aeneas atque integer aevi [ ]
256 Ascanius meriti tanti non immemor umquam.' [ ]?
257 'immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,' [ ]
258 excipit Ascanius 'per magnos, Nise, penatis [ ]
259 Assaracique larem et canae penetralia Vestae [ ]
260 obtestor, quaecumque mihi fortuna fidesque est, [ ]
261 in vestris pono gremiis: revocate parentem, [ ]
262 reddite conspectum; nihil illo triste recepto. [ ]
263 bina dabo argento perfecta atque aspera signis [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 4:+++
264 pocula, devicta genitor quae cepit Arisba, [ ]
265 et tripodas geminos, auri duo magna talenta, [ ]
266 cratera antiquum quem dat Sidonia Dido. [ ]
267 si vero capere Italiam sceptrisque potiri [ ]?
268 contigerit victori et praedae dicere sortem: [ ]!
269 vidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis [ ]
270 aureus; ipsum illum, clipeum cristasque rubentis [ ]
271 excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise. [ ]
272 praeterea bis sex genitor lectissima matrum [ ]
273 corpora captivos -que dabit suaque omnibus arma, [ ]
274 insuper his campi quod rex habet ipse Latinus. [ ]
275 te vero, mea quem spatiis propioribus aetas [ ]
276 insequitur, venerande puer, iam pectore toto [ ]
277 accipio et comitem casus complector in omnis. [ ]
278 nulla meis sine te quaeretur gloria rebus: [ ]
279 seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum [ ]
280 verborumque fides.' contra quem talia fatur [ ]
281 Euryalus: 'me nulla dies tam fortibus ausis [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 8:00
282 dissimilem arguerit; tantum fortuna secunda [ ]
283 haud adversa cadat. sed te super omnia dona [ ]
284 unum oro: genetrix Priami de gente vetusta [1]
285 est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus [ ]
286 mecum excedentem, non moenia regis Acestae. [ ]
287 hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est [ ]
288 inque salutatam linquo (nox et tua testis [2]
289 dextera) quod nequeam lacrimas perferre parentis. [ ]
290 at tu, oro, solare inopem et succurre relictae. [1]?
291 hanc sine me spem ferre tui, audentior ibo [ ]
292 in casus omnis.' percussa mente dedere [ ]
293 Dardanidae lacrimas, ante omnis pulcher Iulus, [ ]
294 atque animum patriae strinxit pietatis imago. [ ]
295 tum sic effatur: ..
296 'sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis. [ ]
297 namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae [ ]
298 solum defuerit, nec partum gratia talem [ ]
299 parva manet. casus factum quicumque sequentur, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 8:+
300 per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat: [1]
301 quae tibi polliceor reduci rebusque secundis, [1]
302 haec eadem matrique tuae generique manebunt.' [ ]
303 sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem [ ]
304 auratum, mira quem fecerat arte Lycaon [1]
305 Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna. [ ]
306 dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis [ ]
307 exuvias, galeam fidus permutat Aletes. [ ]
308 protinus armati incedunt; quos omnis euntis [ ]!
309 primorum manus ad portas, iuvenumque senumque, [ ]
310 prosequitur votis. nec non et pulcher Iulus, [ ]
311 ante annos animumque gerens curamque virilem, [ ]
312 multa patri mandata dabat portanda; sed aurae [ ]
313 omnia discerpunt et nubibus inrita donant. [ ]
314 Egressi superant fossas noctisque per umbram [ ]
315 castra inimica petunt, multis tamen ante futuri [ ]
316 exitio. passim somno vinoque per herbam [ ]?
317 corpora fusa vident, arrectos litore currus, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 8:++
318 inter lora rotas -que viros, simul arma iacere, [ ]
319 vina simul. prior Hyrtacides sic ore locutus: [ ]
320 'Euryale, audendum dextra: nunc ipsa vocat res. [ ]
321 hac iter est. tu, ne qua manus se attollere nobis [1]
322 a tergo possit, custodi et consule longe; [ ]
323 haec ego vasta dabo et lato te limite ducam.' [ ]?
324 sic memorat vocemque premit, simul ense superbum [ ]
325 Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis [ ]
326 exstructus toto proflabat pectore somnum, [ ]
327 rex idem et regi Turno gratissimus augur, [ ]
328 sed non augurio potuit depellere pestem. [ ]
329 tris iuxta famulos temere inter tela iacentis [ ]
330 armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis [ ]
331 nactus equis ferroque secat pendentia colla; [ ]
332 tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit [ ]
333 sanguine singultantem: atro tepefacta cruore [1]!
334 terra torique madent. nec non Lamyrumque Lamumque [ ]
335 et iuvenem Serranum, illa qui plurima nocte [ ]?
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 12:00
336 luserat, insignis facie, multoque iacebat [ ]
337 membra deo victus; felix, si protinus illum [ ]
338 aequasset nocti ludum in lucemque tulisset. [ ]
339 impastus ceu plena leo per ovilia turbans [ ]
340 (suadet enim vesana fames) manditque trahitque [2]
341 molle pecus mutumque metu, fremit ore cruento: [ ]
342 nec minor Euryali caedes; incensus et ipse [ ]
343 perfurit ac multam in medio sine nomine plebem, [ ]
344 Fadumque Herbesum -que subit Rhoetumque Abarimque [ ]
345 ignaros; Rhoetum vigilantem et cuncta videntem, [ ]
346 sed magnum metuens se post cratera tegebat. [ ]
347 pectore in adverso totum cui comminus ensem [1]
348 condidit adsurgenti et multa morte recepit [ ]!
349 purpureum: vomit ille animam et cum sanguine mixta [ ]
350 vina refert moriens, hic furto fervidus instat. [ ]
351 iamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem [ ]?
352 deficere extremum et religatos rite videbat [ ]
353 carpere gramen equos: breviter cum talia Nisus [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 12:+
354 (sensit enim nimia caede atque cupidine ferri) [ ]
355 'absistamus' ait, 'nam lux inimica propinquat. [ ]
356 poenarum exhaustum satis est, via facta per hostis.' [ ]
357 multa virum solido argento perfecta relinquunt [ ]
358 armaque crateras -que simul pulchrosque tapetas. [2]
359 Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis [ ]
360 cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim [1]?
361 quae mittit dona, hospitio cum iungeret absens, [ ]
362 Caedicus; ille suo moriens dat habere nepoti; [ ]
363 post mortem bello Rutuli pugnaque potiti; [ ]
364 haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat. [ ]
365 tum galeam Messapi habilem cristisque decoram [ ]
366 induit. excedunt castris et tuta capessunt. [ ]
367 Interea praemissi equites ex urbe Latina, [ ]
368 cetera dum legio campis instructa moratur, [ ]
369 ibant et Turno regi responsa ferebant, [ ]
370 ter centum, scutati omnes, Volcente magistro. [ ]
371 iamque propinquabant castris murosque subibant [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 12:++
372 cum procul hos laevo flectentis limite cernunt, [ ]
373 et galea Euryalum sublustri noctis in umbra [ ]
374 prodidit immemorem radiisque adversa refulsit. [ ]
375 haud temere est visum. conclamat ab agmine Volcens: [ ]
376 'state, viri. quae causa viae? quive estis in armis? [ ]
377 quove tenetis iter?' nihil illi tendere contra, [ ]
378 sed celerare fugam in silvas et fidere nocti. [ ]
379 obiciunt equites sese ad divortia nota [ ]
380 hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant. [ ]
381 silva fuit late dumis atque ilice nigra [ ]?
382 horrida, quam densi complerant undique sentes, [ ]
383 rara per occultos lucebat semita callis. [ ]
384 Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda [1]
385 impediunt, fallitque timor regione viarum, [ ]
386 Nisus abit; iamque imprudens evaserat hostis [ ]
387 atque locos qui post Albae de nomine dicti [ ]
388 Albani (tum rex stabula alta Latinus habebat), [ ]?
389 ut stetit et frustra absentem respexit amicum: [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 16:00
390 'Euryale infelix, qua te regione reliqui? [ ]
391 quave sequar?' rursus perplexum iter omne revolvens [ ]
392 fallacis silvae simul et vestigia retro [ ]
393 observata legit dumisque silentibus errat. [ ]
394 audit equos, audit strepitus et signa sequentum. [ ]
395 nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris [ ]
396 pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis [ ]!
397 fraude loci et noctis, subito turbante tumultu, [ ]
398 oppressum rapit et conantem plurima frustra. [ ]
399 quid faciat? qua vi iuvenem, quibus audeat armis [1]
400 eripere? an sese medios moriturus in ensis [ ]
401 inferat et pulchram properet per vulnera mortem? [ ]
402 ocius adducto torquens hastile lacerto [ ]
403 suspiciens altam Lunam sic voce precatur: [ ]
404 'tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, [ ]
405 astrorum decus et nemorum Latonia custos. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 16:+
406 si qua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris [1]
407 dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi [ ]
408 suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi, [ ]
409 hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.' [ ]
410 dixerat et toto conixus corpore ferrum [ ]?
411 conicit. hasta volans noctis diverberat umbras [ ]
412 et venit aversi in tergum Sulmonis ibique [ ]
413 frangitur, ac fisso transit praecordia ligno. [ ]
414 volvitur ille vomens calidum de pectore flumen [ ]
415 frigidus et longis singultibus ilia pulsat. [ ]
416 diversi circumspiciunt. hoc acrior idem [ ]
417 ecce aliud summa telum librabat ab aure. [ ]?
418 dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque [ ]
419 stridens traiecto -que haesit tepefacta cerebro. [ ]
420 saevit atrox Volcens nec teli conspicit usquam [ ]?
421 auctorem nec quo se ardens immittere possit. [ ]
422 'tu tamen interea calido mihi sanguine poenas [ ]
423 persolves amborum' inquit; simul ense recluso [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 16:++
424 ibat in Euryalum. tum vero exterritus, amens, [ ]
425 conclamat Nisus nec se celare tenebris [ ]
426 amplius aut tantum potuit perferre dolorem: [ ]
427 'me, me, adsum qui feci, in me convertite ferrum, [ ]
428 o Rutuli! mea fraus omnis, nihil iste nec ausus [ ]
429 nec potuit; caelum hoc et conscia sidera testor'; [ ]
430 - tantum infelicem nimium dilexit amicum. [ ]
431 talia dicta dabat, sed viribus ensis adactus [ ]
432 transabiit costas et candida pectora rumpit. [ ]
433 volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus [ ]
434 it cruor inque umeros cervix conlapsa recumbit: [ ]
435 purpureus veluti cum flos succisus aratro [ ]
436 languescit moriens, lassove papavera collo [ ]
437 demisere caput pluvia cum forte gravantur. [1]
438 at Nisus ruit in medios solumque per omnis [ ]
439 Volcentem petit, in solo Volcente moratur. [ ]
440 quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc [ ]
441 proturbant. instat non setius ac rotat ensem [ ]
= archivio n. 20 - ÆN5-VERG
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.) 20:00
442 fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore [1]
443 condidit adverso et moriens animam abstulit hosti. [ ]
444 tum super exanimum sese proiecit amicum [ ]?
445 confossus, placida -que ibi demum morte quievit. [ ]
446 Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt, [ ]
447 nulla dies umquam memori vos eximet aevo, [1]
448 dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum [ ]
449 accolet imperium -que pater Romanus habebit. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 55
Publius Vergilius Maro: Æneiden 9,450-589 [Aeneis]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
9. sang.
198 Euryalus, simul his ardentem adfatur amicum: [ ]
278 nulla meis sine te quaeretur gloria rebus: [ ]
388 Albani (tum rex stabula alta Latinus habebat), [ ]?
9. sang.
194 si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti [ ]?
288 inque salutatam linquo (nox et tua testis [2]
9. sang.
196 posse viam ad muros et moenia Pallantea.’ [1]
241 quaesitum Aenean et moenia Pallantea, [ ]?
344 Fadumque Herbesum -que subit Rhoetumque Abarimque *[ ]
Analyse 3
9. sang.
396 pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis [ ]!
9. sang.
320 ‘Euryale, audendum dextra: nunc ipsa vocat res. [ ]
Analyse 4
9. sang.
268 contigerit victori et praedae dicere sortem: [ ]!
9. sang.
237 conticuere: locum insidiis conspeximus ipsi, [ ]!
308 protinus armati incedunt; quos omnis euntis [ ]!
333 sanguine singultantem: atro tepefacta cruore [1]!
9. sang.
348 condidit adsurgenti et multa morte recepit [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede