File n. 542 – 18:38 minuti – Iuvenalis

Cerca Ctrl + F (find). Ultimo file
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 542 Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 5, 15 og 16 [Saturae]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.                                                                     .
  1            Quis nescit, Volusi   Bithynice, qualia demens              [1]?
  2              Aegyptos   portenta colat?   crocodilon adorat            [ ]
  3          pars haec, illa pauet   saturam serpentibus ibin.             [ ]
  4                 effigies sacri   nitet aurea cercopitheci,             [ ]
  5              dimidio   magicae resonant   ubi Memnone chordae          [ ]
  6            atque uetus   Thebe centum   iacet obruta portis.           [ ]?
  7                 illic aeluros,   hic piscem fluminis, illic            [ ]
  8              oppida tota canem   uenerantur, nemo Dianam.              [ ]
  9          porrum et caepe nefas   uiolare et frangere morsu             [ ]
 10             (o sanctas gentes,   quibus haec nascuntur in hortis       [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
 11              numina!), lanatis   animalibus abstinet omnis             [2]
 12           mensa, nefas   illic fetum   iugulare capellae:              [ ]
 13               carnibus humanis   uesci licet. attonito cum             [2]
 14             tale super   cenam facinus   narraret Vlixes               [ ]
 15           Alcinoo,   bilem aut risum   fortasse quibusdam              [ ]
 16              mouerat ut mendax   aretalogus. 'in mare nemo             [ ]
 17            hunc abicit   saeua dignum   ueraque Charybdi,              [ ]
 18              fingentem inmanis   Laestrygonas et Cyclopas?             [ ]
 19             nam citius Scyllam   uel concurrentia saxa                 [ ]
 20                 Cyaneis plenos   et tempestantibus utres               [ ]
 21           crediderim aut tenui   percussum uerbere Circes              [ ]
 22               et cum remigibus   grunnisse Elpenora porcis.            [ ]
 23            tam uacui   capitis populum   Phaeaca putauit?'             [ ]
 24             sic aliquis merito   nondum ebrius et minimum qui          [ ]
 25                   de Corcyraea   temetum duxerat urna;                 [ ]
 26      solus enim haec   Ithacus nullo   sub teste canebat.              [ ]
 27             nos miranda quidem   sed nuper consule Iunco               [ ]
 28            gesta super calidae   referemus moenia Copti,               [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
 29          nos uolgi   scelus et cunctis   grauiora coturnis;            [ ]
 30          nam scelus, a Pyrrhae   quamquam omnia syrmata uoluas,        [ ]
 31         nullus apud   tragicos populus   facit. accipe nostro          [ ]
 32             dira quod exemplum   feritas produxerit aeuo.              [ ]
 33                inter finitimos   uetus atque antiqua simultas,         [ ]
 34             inmortale odium et   numquam sanabile uulnus,              [ ]
 35              ardet adhuc Ombos   et Tentura. summus utrimque           [ ]
 36              inde furor uolgo,   quod numina uicinorum                 [u]
 37            odit uterque locus,   cum solos credat habendos             [ ]
 38            esse deos   quos ipse colit.   sed tempore festo            [ ]
 39                alterius populi   rapienda occasio cunctis              [ ]
 40                uisa inimicorum   primoribus ac ducibus, ne             [2]
 41        laetum hilaremque diem,   ne magnae gaudia cenae                [ ]
 42              sentirent positis   ad templa et compita mensis           [ ]
 43             peruigilique toro,   quem nocte ac luce iacentem           [ ]
 44              septimus interdum   sol inuenit. horrida sane             [ ]
 45            Aegyptos,   sed luxuria,   quantum ipse notaui,             [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
 46                 barbara famoso   non cedit turba Canopo.               [2]
 47           adde quod et facilis   uictoria de madidis et                [ ]
 48             blaesis atque mero   titubantibus. inde uirorum            [ ]
 49                 saltatus nigro   tibicine, qualiacumque                [1]
 50             unguenta et flores   multaeque in fronte coronae:          [ ]
 51            hinc ieiunum odium.   sed iurgia prima sonare               [ ]
 52              incipiunt; animis   ardentibus haec tuba rixae.           [ ]
 53              dein clamore pari   concurritur, et uice teli             [1]?
 54             saeuit nuda manus.   paucae sine uolnere malae,            [ ]
 55        uix cuiquam aut   nulli toto   certamine nasus                  [ ]
 56             integer. aspiceres   iam cuncta per agmina uoltus          [ ]
 57              dimidios,   alias facies   et hiantia ruptis              [ ]
 58             ossa genis, plenos   oculorum sanguine pugnos.             [ ]?
 59              ludere se credunt   ipsi tamen et puerilis                [2]
 60                 exercere acies   quod nulla cadauera calcent.          [ ]
 61                et sane quo tot   rixantis milia turbae,                [ ]
 62               si uiuunt omnes?   ergo acrior impetus et iam            [ ]
 63                saxa inclinatis   per humum quaesita lacertis           [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
 64               incipiunt torquere, domestica seditioni                  [ ]!
 65        tela, nec hunc lapidem,   qualis et Turnus et Aiax,             [ ]
 66                uel quo Tydides   percussit pondere coxam               [ ]
 67             Aeneae,   sed quem ualeant   emittere dextrae              [ ]
 68               illis dissimiles   et nostro tempore natae.              [ ]
 69             nam genus hoc uiuo   iam decrescebat Homero,               [ ]
 70            terra malos homines   nunc educat atque pusillos;           [ ]
 71              ergo deus, quicum  -que aspexit, ridet et odit.           [ ]
 72                  a deuerticulo   repetatur fabula. postquam            [ ]
 73               subsidiis aucti,   pars altera promere ferrum            [ ]
 74              audet et infestis   pugnam instaurare sagittis.           [ ]
 75           terga fugae   celeri praestant   instantibus Ombis           [ ]
 76              qui uicina colunt   umbrosae Tentura palmae.              [1]
 77             labitur hic quidam   nimia formidine cursum                [ ]
 78           praecipitans capitur  -que. ast illum in plurima sectum      [ ]
 79          frusta et particulas,   ut multis mortuus unus                [ ]
 80              sufficeret, totum   corrosis ossibus edit                 [ ]?
 81          uictrix turba, nec ardenti decoxit aëno                       [u]!

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
 82       aut ueribus,   longum usque adeo    tardumque putauit            [ ]
 83               expectare focos,   contenta cadauere crudo.              [ ]
 84              hic gaudere libet   quod non uiolauerit ignem,            [ ]
 85             quem summa   caeli raptum   de parte Prometheus            [ ]
 86                donauit terris;   elemento gratulor, et te              [ ]
 87                 exultare reor.   sed qui mordere cadauer               [ ]
 88               sustinuit nil umquam hac carne libentius edit;           [ ]!
 89           nam scelere in tanto   ne quaeras et dubites an              [ ]?
 90               prima uoluptatem   gula senserit, ultimus ante           [ ]
 91           qui stetit, absumpto   iam toto corpore ductis               [ ]?
 92           per terram   digitis aliquid   de sanguine gustat.           [ ]
 93         Vascones, ut fama est,   alimentis talibus usi                 [ ]
 94              produxere animas,   sed res diuersa, sed illic            [ ]
 95           fortunae inuidia est   bellorumque ultima, casus             [ ]
 96                extremi, longae   dira obsidionis egestas.              [ ]?
 97        huius enim,   quod nunc agitur,   miserabile debet              [ ]
 98            exemplum esse tibi,   sicut modo dicta mihi gens.           [ ]?
 99             post omnis herbas,   post cuncta animalia, quidquid        [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
100                cogebat   uacui uentris   furor, hostibus ipsis         [ ]
101        pallorem ac   maciem et tenuis   miserantibus artus,            [ ]
102             membra aliena fame   lacerabant, esse parati               [ ]
103        et sua. quisnam hominum   ueniam dare quisque deorum            [ ]
104             uentribus abnueret   dira atque inmania passis             [ ]
105              et quibus illorum   poterant ignoscere manes              [ ]
106              quorum corporibus   uescebantur? melius nos               [ ]
107              Zenonis   praecepta monent,   (nec enim omnia quidam      [ ]
108              pro uita   facienda putant)   sed Cantaber unde           [ ]?
109               Stoicus, antiqui   praesertim aetate Metelli?            [ ]
110              nunc totus Graias   nostrasque habet orbis Athenas,       [ ]
111              Gallia causidicos   docuit facunda Britannos,             [ ]
112                  de conducendo   loquitur iam rhetore Thyle.           [ ]
113             nobilis ille tamen   populus, quem diximus, et par         [ ]
114             uirtute atque fide   sed maior clade Zacynthos             [ ]
115             tale quid excusat:   Maeontide saeuior ara                 [ ]
116            Aegyptos. quippe illa nefandi Taurica sacri                 [ ]!
117             inuentrix homines,   ut iam quae carmina tradunt           [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
118             digna fide credas,   tantum immolat; ulterius nil          [2]
119             aut grauius cultro   timet hostia. quis modo casus         [ ]
120        inpulit hos?   quae tanta fames   infestaque uallo              [ ]
121                 arma coegerunt   tam detestabile monstrum              [ ]
122             audere? anne aliam   terra Memphitide sicca                [ ]
123              inuidiam facerent   nolenti surgere Nilo?                 [ ]
124             qua nec terribiles   Cimbri nec Brittones umquam           [ ]
125           Sauromataeque truces   aut inmanes Agathyrsi,                [ ]
126               hac saeuit rabie    inbelle et inutile uolgus            [ ]
127             paruula fictilibus   solitum dare uela phaselis            [ ]
128           et breuibus   pictae remis   incumbere testae.               [ ]
129        nec poenam   sceleri inuenies   nec digna parabis               [ ]
130         supplicia his populis,   in quorum mente pares sunt            [ ]
131            et similes   ira atque fames.   mollissima corda            [2]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
132                humano   generi dare se   natura fatetur,               [3]
133      quae lacrimas dedit. haec   nostri pars optima sensus.            [ ]
134             plorare ergo iubet   causam dicentis amici                 [ ]
135              squaloremque rei,   pupillum ad iura uocantem             [ ]?
136              circumscriptorem,   cuius manantia fletu                  [ ]
137                  ora puellares   faciunt incerta capilli.              [ ]
138                naturae imperio   geminus, cum funus adultae            [ ]
139              uirginis occurrit   uel terra clauditur infans            [ ]
140            et minor igne rogi.   quis enim bonus et face dignus        [ ]
141               arcana,   qualem Cereris   uolt esse sacerdos,           [ ]?
142               ulla aliena sibi   credit mala? separat hoc nos          [ ]?
143            a grege mutorum, at  -que ideo uenerabile soli              [2]
144               sortiti ingenium   diuinorumque capaces                  [ ]?
145               atque exercendis   pariendisque artibus apti             [ ]
146              sensum a caelesti   demissum traximus arce,               [ ]
147         cuius egent   prona et terram   spectantia. mundi              [ ]
148             principio indulsit   communis conditor illis               [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
149         tantum animas,   nobis animum   quoque, mutuus ut nos          [1]
150           adfectus   petere auxilium et   praestare iuberet,           [ ]
151         dispersos   trahere in populum,   migrare uetusto              [ ]
152           de nemore et proauis   habitatas linquere siluas,            [ ]
153              aedificare domos,   laribus coniungere nostris            [ ]
154            tectum aliud, tutos   uicino limine somnos                  [ ]?
155               ut conlata daret   fiducia, protegere armis              [ ]
156             lapsum aut ingenti   nutantem uolnere ciuem,               [ ]
157             communi   dare signa tuba,   defendier isdem               [ ]?
158             turribus atque una   portarum claue teneri.                [ ]
159              sed iam serpentum   maior concordia. parcit               [ ]
160             cognatis   maculis similis   fera. quando leoni            [ ]
161                fortior eripuit   uitam leo? quo nemore umquam          [ ]
162                 expirauit aper   maioris dentibus apri?                [1]
163             Indica tigris agit   rabida cum tigride pacem              [ ]
164            perpetuam,   saeuis inter   se conuenit ursis.              [ ]
165              ast homini ferrum   letale incude nefanda                 [ ]
166          produxisse parum est,   cum rastra et sarcula tantum          [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
167           adsueti   coquere et marris   ac uomere lassi                [1]
168             nescierint   primi gladios   extendere fabri.              [ ]
169            aspicimus   populos quorum   non sufficit irae              [ ]
170             occidisse aliquem,   sed pectora, bracchia, uoltum         [ ]
171         crediderint   genus esse cibi.   quid diceret ergo             [ ]
172           uel quo non fugeret,   si nunc haec monstra uideret          [ ]
173            Pythagoras, cunctis   animalibus abstinuit qui              [ ]
174  tamquam homine et   uentri indulsit   non omne legumen?               [ ]
16. digt.                                                                     .
  1            Quis numerare queat   felicis praemia, Galli,               [ ]
  2               militiae? nam si   subeuntur prospera castra             [ ]
  3        ... me pauidum excipiat   tironem porta secundo                 [ ]
  4            sidere. plus etenim   fati ualet hora benigni               [1]
  5            quam si nos Veneris   commendet epistula Marti              [ ]
  6              et Samia genetrix   quae delectatur harena.               [ ]
  7              commoda tractemus   primum communia, quorum               [ ]
  8       haut minimum illud erit,   ne te pulsare togatus                 [ ]
  9             audeat, immo, etsi   pulsetur, dissimulet nec              [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
 10                audeat excussos   praetori ostendere dentes             [ ]
 11           et nigram in   facie tumidis   liuoribus offam               [ ]
 12            atque oculum medico   nil promittente relictum.             [ ]
 13              Bardaicus   iudex datur haec   punire uolenti             [ ]
 14             calceus et grandes   magna ad subsellia surae              [ ]
 15               legibus antiquis   castrorum et more Camilli             [ ]
 16                 seruato, miles   ne uallum litiget extra               [ ]
 17            et procul a signis.   'iustissima centurionum               [ ]
 18         cognitio est (?)igitur   de milite, nec mihi derit             [1]
 19               ultio, si iustae   defertur causa querellae.'            [ ]
 20          tota cohors tamen est   inimica, omnesque manipli             [ ]
 21            consensu   magno efficiunt   curabilis ut sit               [ ]
 22            uindicta et grauior   quam iniuria. dignum erit ergo        [ ]
 23                   declamatoris   mulino corde Vagelli,                 [ ]
 24          cum duo crura habeas,   offendere tot caligas, tot            [ ]
 25                milia clauorum.   quis tam procul adsit ab urbe         [ ]
 26          praeterea,   quis tam Pylades,   molem aggeris ultra          [ ]
 27            ut ueniat? lacrimae   siccentur protinus, et se             [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
 28                    excusaturos   non sollicitemus amicos.              [ ]
 29              'da testem' iudex   cum dixerit, audeat ille              [ ]
 30            nescio quis, pugnos   qui uidit, dicere 'uidi,'             [ ]
 31             et credam   dignum barba   dignumque capillis              [ ]
 32              maiorum.   citius falsum   producere testem               [ ]
 33                 contra paganum   possis quam uera loquentem            [ ]
 34             contra fortunam armati contraque pudorem.                  [ ]!
 35           praemia nunc alia at  -que alia emolumenta notemus           [ ]
 36                 sacramentorum.   conuallem ruris auiti                 [ ]
 37            improbus aut campum   mihi si uicinus ademit                [2]
 38              et sacrum effodit   medio de limite saxum,                [ ]
 39          quod mea cum   patulo coluit   puls annua libo,               [ ]
 40            debitor aut sumptos   pergit non reddere nummos             [ ]
 41                uana superuacui   dicens chirographa ligni              [ ]?
 42               expectandus erit   qui lites incohet annus               [ ]?
 43                 totius populi.   sed tum quoque mille ferenda          [ ]
 44           taedia, mille morae;   totiens subsellia tantum              [ ]
 45           sternuntur,   iam facundo   ponente lacernas                 [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
 46              Caedicio et Fusco   iam micturiente parati                [ ]
 47            digredimur,   lentaque fori    pugnamus harena.             [ ]
 48            ast illis   quos arma tegunt   et balteus ambit             [ ]
 49        quod placitum est ipsis   praestatur tempus agendi,             [ ]
 50              nec res atteritur   longo sufflamine litis.               [ ]
 51                solis praeterea   testandi militibus ius                [ ]
 52              uiuo patre datur.   nam quae sunt parta labore            [ ]
 53               militiae placuit   non esse in corpore census,           [ ]
 54             omne tenet   cuius regimen   pater. ergo Coranum           [ ]
 55               signorum comitem   castrorumque aera merentem            [ ]
 56           quamuis iam tremulus   captat pater; hunc fauor aequus       [ ]
 57            prouehit et pulchro   reddit sua dona labori.               [ ]
 58                 ipsius   certe ducis hoc   referre uidetur             [ ]
 59           ut, qui fortis erit,   sit felicissimus idem,                [ ]?
 60            ut laeti   phaleris omnes   et torquibus, omnes ...         [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Ultimo file
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: