File n. 56 – 17:15 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 57
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 56 Publius Vergilius Maro: Æneiden 9,590-818 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)                     0:00
590               Tum primum bello   celerem intendisse sagittam           [ ]
591             dicitur ante feras   solitus terrere fugacis               [ ]
592             Ascanius,   fortemque manu    fudisse Numanum,             [1]
593             cui Remulo   cognomen erat,   Turnique minorem             [ ]
594               germanam   nuper thalamo   sociatus habebat.             [ ]
595           is primam ante aciem   digna atque indigna relatu            [ ]
596           vociferans   tumidusque novo    praecordia regno             [ ]
597               ibat et ingentem   sese clamore ferebat:                 [ ]?
598             'non pudet obsidione iterum valloque teneri,               [ ]!

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
599        bis capti   Phryges, et morti   praetendere muros?              [ ]
600             en qui nostra sibi   bello conubia poscunt!                [ ]?
601             quis deus Italiam,   quae vos dementia adegit?             [ ]
602                non hic Atridae   nec fandi fictor Vlixes:              [ ]
603           durum a stirpe genus   natos ad flumina primum               [ ]
604              deferimus   saevoque gelu    duramus et undis;            [1]?
605              venatu invigilant   pueri silvasque fatigant,             [ ]
606           flectere ludus equos   et spicula tendere cornu.             [ ]
607              at patiens operum   parvoque adsueta iuventus             [ ]
608           aut rastris   terram domat aut   quatit oppida bello.        [ ]
609             omne aevum   ferro teritur,   versaque iuvencum            [ ]
610                terga fatigamus   hasta, nec tarda senectus             [2]
611              debilitat   viris animi   mutatque vigorem:               [1]?
612               canitiem   galea premimus,   semperque recentis          [ ]
613               comportare iuvat   praedas et vivere rapto.              [ ]
614           vobis picta croco et   fulgenti murice vestis,               [ ]
615                desidiae cordi,   iuvat indulgere choreis,              [ ]
616           et tunicae   manicas et habent   redimicula mitrae.          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
617               o vere Phrygiae,   neque enim Phryges, ite per alta      [ ]
618          Dindyma, ubi adsuetis   biforem dat tibia cantum.             [ ]
619              tympana vos buxus  -que vocat Berecyntia Matris           [ ]
620            Idaeae,   sinite arma viris   et cedite ferro.'             [ ]
621                Talia iactantem   dictis ac dira canentem               [ ]
622            non tulit Ascanius,   nervoque obversus equino              [ ]
623                 intendit telum   diversaque bracchia ducens            [ ]
624          constitit, ante Iovem   supplex per vota precatus:            [ ]
625          'Iuppiter omnipotens,   audacibus adnue coeptis.              [ ]
626         ipse tibi ad   tua templa feram   sollemnia dona,              [ ]
627           et statuam ante aras   aurata fronte iuvencum                [ ]?
628            candentem   pariterque caput    cum matre ferentem,         [ ]
629           iam cornu   petat et pedibus   qui spargat harenam.'         [ ]
630                audiit et caeli   genitor de parte serena               [ ]
631               intonuit laevum,   sonat una fatifer arcus.              [2]
632              effugit horrendum   stridens adducta sagitta              [ ]
633          perque caput   Remuli venit et   cava tempora ferro           [ ]
634            traicit. 'i, verbis   virtutem inlude superbis!             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)                     4:00
635       bis capti   Phryges haec Rutulis   responsa remittunt.'          [ ]
636           hoc tantum Ascanius.   Teucri clamore sequuntur              [ ]?
637            laetitiaque fremunt   animosque ad sidera tollunt.          [ ]
638             Aetheria   tum forte plaga   crinitus Apollo               [ ]?
639               desuper Ausonias   acies urbemque videbat                [ ]
640         nube sedens, atque his   victorem adfatur Iulum:               [ ]
641            'macte nova   virtute, puer,   sic itur ad astra,           [ ]
642         dis genite et   geniture deos.   iure omnia bella              [ ]
643             gente sub Assaraci   fato ventura resident,                [ ]?
644           nec te Troia capit.'   simul haec effatus ab alto            [1]
645             aethere se mittit,   spirantis dimovet auras               [ ]
646             Ascaniumque petit.   formam tum vertitur oris              [ ]
647             antiquum in Buten.   hic Dardanio  Anchisae                [ ]
648              armiger ante fuit   fidusque ad limina custos;            [ ]
649            tum comitem Ascanio   pater addidit. ibat Apollo            [ ]
650                 omnia longaevo   similis vocemque colorem-             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
651           -que et crinis albos   et saeva sonoribus arma,              [ ]?
652             atque his ardentem   dictis adfatur Iulum:                 [ ]
653            'sit satis, Aenide,   telis impune Numanum                  [1]
654               oppetiisse tuis;   primam hanc tibi magnus Apollo        [ ]
655           concedit   laudem et paribus   non invidet armis;            [ ]
656            cetera parce, puer,   bello.' sic orsus Apollo              [ ]?
657            mortalis   medio aspectus   sermone reliquit                [ ]
658       et procul in   tenuem ex oculis   evanuit auram.                 [1]
659                  agnovere deum   proceres divinaque tela               [ ]
660         Dardanidae   pharetramque fuga    sensere sonantem.            [ ]
661           ergo avidum   pugnae dictis   ac numine Phoebi               [ ]
662            Ascanium prohibent,   ipsi in certamina rursus              [ ]
663               succedunt animas  -que in aperta pericula mittunt.       [ ]
664                it clamor totis   per propugnacula muris,               [ ]
665              intendunt   acris arcus   amentaque torquent.             [ ]
666           sternitur omne solum   telis, tum scuta cavaeque             [ ]
667          dant sonitum   flictu galeae,   pugna aspera surgit:          [ ]
668              quantus ab occasu   veniens pluvialibus Haedis            [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
669          verberat imber humum,   quam multa grandine nimbi             [ ]
670          in vada praecipitant,   cum Iuppiter horridus austris         [ ]
671      torquet aquosam hiemem et   caelo cava nubila rumpit.             [ ]
672            Pandarus et Bitias,   Idaeo Alcanore creti,                 [ ]?
673              quos Iovis eduxit   luco silvestris Iaera                 [ ]
674            abietibus   iuvenes patriis   et montibus aequos,           [ ]
675        portam, quae   ducis imperio   commissa, recludunt              [ ]!
676             freti armis, ultro  -que invitant moenibus hostem.         [ ]
677         ipsi intus   dextra ac laeva   pro turribus astant             [ ]
678              armati   ferro et cristis   capita alta corusci:          [ ]?
679                  quales aëriae   liquentia flumina circum              [1]
680              sive Padi   ripis Athesim   seu propter amoenum           [2]
681           consurgunt   geminae quercus   intonsaque caelo              [ ]
682            attollunt capita et   sublimi vertice nutant.               [ ]?
683             inrumpunt   aditus Rutuli ut   videre patentis.            [ ]
684              continuo Quercens   et pulcher Aquiculus armis            [ ]
685            et praeceps   animi Tmarus et   Mavortius Haemon            [ ]
686                agminibus totis   aut versi terga dedere                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)                     8:00
687                aut ipso portae   posuere in limine vitam.              [ ]
688           tum magis increscunt   animis discordibus irae,              [ ]
689                et iam collecti   Troes glomerantur eodem               [ ]
690           et conferre manum et   procurrere longius audent.            [ ]
691                  Ductori Turno   diversa in parte furenti              [ ]
692              turbantique viros   perfertur nuntius, hostem             [ ]
693          fervere caede nova et   portas praebere patentis.             [ ]
694            deserit inceptum at  -que immani concitus ira               [ ]?
695            Dardaniam   ruit ad portam   fratresque superbos.           [ ]
696           et primum Antiphaten   (is enim se primus agebat),           [ ]
697                Thebana   de matre nothum   Sarpedonis alti,            [3]
698             coniecto   sternit iaculo:   volat Itala cornus            [ ]
699               aëra per tenerum   stomachoque infixa sub altum          [ ]
700            pectus abit; reddit   specus atri vulneris undam            [2]
701           spumantem, et   fixo ferrum in   pulmone tepescit.           [ ]
702    tum Meropem at  -que Erymanta manu,   tum sternit Aphidnum,         [ ]
703             tum Bitian   ardentem oculis   animisque frementem,        [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
704       non iaculo   (neque enim iaculo   vitam ille dedisset),          [1]
705            sed magnum stridens   contorta phalarica venit              [ ]
706            fulminis acta modo,   quam nec duo taurea terga             [ ]
707             nec duplici squama   lorica fidelis et auro                [4]?
708            sustinuit:   conlapsa ruunt   immania membra.               [ ]
709        dat tellus   gemitum et clipeum   super intonat ingens.         [ ]
710               talis in Euboico   Baiarum litore quondam                [ ]?
711              saxea pila cadit,   magnis quam molibus ante              [ ]
712            constructam   ponto iaciunt,   sic illa ruinam              [ ]
713         prona trahit   penitusque vadis    inlisa recumbit:            [ ]
714            miscent se maria et   nigrae attolluntur harenae,           [ ]
715       tum sonitu   Prochyta alta tremit   durumque cubile              [ ]
716             Inarime   Iovis imperiis   imposta Typhoeo.                [ ]
717            Hic Mars armipotens   animum virisque Latinis               [ ]
718            addidit et stimulos   acris sub pectore vertit,             [ ]?
719               immisitque Fugam   Teucris atrumque Timorem.             [ ]?
720            undique conveniunt,   quoniam data copia pugnae,            [ ]
721  bellatorque animo deus incidit.                                         ..

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
722              Pandarus, ut fuso   germanum corpore cernit               [ ]
723             et quo sit   fortuna loco,   qui casus agat res,           [ ]?
724                portam vi multa   converso cardine torquet              [ ]
725                obnixus   latis umeris,   multosque suorum              [1]
726              moenibus exclusos   duro in certamine linquit;            [ ]
727           ast alios   secum includit   recipitque ruentis,             [ ]
728         demens, qui Rutulum in   medio non agmine regem                [ ]
729               viderit inrumpentem ultroque incluserit urbi,            [ ]!
730                 immanem veluti   pecora inter inertia tigrim.          [ ]
731            continuo   nova lux oculis   effulsit et arma               [ ]
732              horrendum   sonuere, tremunt   in vertice cristae         [ ]
733              sanguineae clipeo  -que micantia fulmina mittit.          [ ]
734          agnoscunt   faciem invisam at  -que immania membra            [ ]
735            turbati   subito Aeneadae.   tum Pandarus ingens            [ ]?
736               emicat et mortis   fraternae fervidus ira                [ ]
737             effatur: 'non haec   dotalis regia Amatae,                 [ ]
738            nec muris   cohibet patriis   media Ardea Turnum.           [ ]
739          castra inimica vides,   nulla hinc exire potestas.'           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)                    12:00
740                 olli subridens   sedato pectore Turnus:                [ ]
741          'incipe, si qua animo   virtus, et consere dextram,           [ ]
742             hic etiam inventum   Priamo narrabis Achillem.'            [ ]
743            dixerat. ille rudem   nodis et cortice crudo                [ ]
744               intorquet summis   adnixus viribus hastam;               [ ]
745                excepere aurae,   vulnus Saturnia Iuno                  [ ]
746              detorsit veniens,   portaeque infigitur hasta.            [ ]
747             'at non hoc telum,   mea quod vi dextera versat,           [ ]
748      effugies,   neque enim is teli   nec vulneris auctor.'            [ ]
749            sic ait, et   sublatum alte   consurgit in ensem            [ ]
750                et mediam ferro   gemina inter tempora frontem          [ ]
751                dividit impubis  -que immani vulnere malas.             [ ]?
752             fit sonus, ingenti   concussa est pondere tellus:          [ ]
753                conlapsos artus   atque arma cruenta cerebro            [ ]
754          sternit humi moriens,   atque illi partibus aequis            [ ]
755          huc caput atque illuc   umero ex utroque pependit.            [ ]
756             Diffugiunt   versi trepida   formidine Troes.              [ ]
757                 et si continuo   victorem ea cura subisset,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
758          rumpere claustra manu   sociosque immittere portis,           [ ]
759              ultimus ille dies   bello gentique fuisset.               [ ]
760             sed furor ardentem   caedisque insana cupido               [ ]
761  egit in adversos.                                                       ..
762          principio Phalerim et   succiso poplite Gygen                 [ ]?
763           excipit, hinc raptas   fugientibus ingerit hastas            [ ]
764              in tergus,   Iuno viris   animumque ministrat.            [1]?
765         addit Halyn comitem et   confixa Phegea parma,                 [ ]
766            ignaros   deinde in muris   Martemque cientis               [ ]
767            Alcandrumque Halium  -que Noëmonaque Prytanimque.           [ ]
768               Lyncea tendentem   contra sociosque vocantem             [ ]
769                vibranti gladio   conixus ab aggere dexter              [ ]?
770              occupat, huic uno   deiectum comminus ictu                [ ]?
771              cum galea   longe iacuit   caput. inde ferarum            [ ]
772             vastatorem Amycum,   quo non felicior alter                [1]
773               ungere tela manu   ferrumque armare veneno,              [ ]
774            et Clytium Aeoliden   et amicum Crethea Musis,              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
775                Crethea Musarum   comitem, cui carmina semper           [ ]
776              et citharae cordi   numerosque intendere nervis,          [ ]
777        semper equos   atque arma virum   pugnasque canebat.            [ ]
778                Tandem ductores   audita caede suorum                   [ ]
779             conveniunt Teucri,   Mnestheus acerque Serestus,           [ ]
780             palantisque vident   socios hostemque receptum.            [ ]
781      et Mnestheus:   'quo deinde fugam,   quo tenditis?' inquit.       [ ]
782             'quos alios muros,   quae iam ultra moenia habetis?        [ ]
783          unus homo et vestris,   o cives, undique saeptus              [ ]?
784             aggeribus   tantas strages   impune per urbem              [ ]
785            ediderit?   iuvenum primos   tot miserit Orco?              [ ]
786                  non infelicis   patriae veterumque deorum             [ ]
787               et magni Aeneae,   segnes, miseretque pudetque?'         [ ]
788                talibus accensi   firmantur et agmine denso             [ ]
789             consistunt. Turnus   paulatim excedere pugna               [ ]
790         et fluvium   petere ac partem   quae cingitur unda.            [ ]
791              acrius hoc Teucri   clamore incumbere magno               [ ]?
792            et glomerare manum,   ceu saevum turba leonem               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)                    16:00
793          cum telis   premit infensis:   at territus ille,              [ ]
794           asper, acerba tuens,   retro redit et neque terga            [ ]
795          ira dare aut   virtus patitur,   nec tendere contra           [ ]
796      ille quidem hoc   cupiens potis est   per tela virosque.          [ ]
797            haud aliter   retro dubius   vestigia Turnus                [ ]
798             improperata refert   et mens exaestuat ira.                [ ]
799           quin etiam   bis tum medios   invaserat hostis,              [ ]
800               bis confusa fuga   per muros agmina vertit;              [ ]?
801          sed manus e   castris propere   coit omnis in unum            [ ]
802             nec contra   viris audet   Saturnia Iuno                   [ ]
803              sufficere; aëriam   caelo nam Iuppiter Irim               [ ]
804                  demisit germanae haud mollia iussa ferentem,          [ ]!
805                ni Turnus cedat   Teucrorum moenibus altis.             [ ]
806                ergo nec clipeo   iuvenis subsistere tantum             [ ]
807         nec dextra   valet, iniectis   sic undique telis               [ ]
808         obruitur.   strepit adsiduo   cava tempora circum              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
809             tinnitu   galea et saxis   solida aera fatiscunt           [1]
810            discussaeque iubae,   capiti nec sufficit umbo              [ ]
811            ictibus; ingeminant   hastis et Troes et ipse               [ ]
812           fulmineus Mnestheus.   tum toto corpore sudor                [ ]?
813             liquitur et piceum   (nec respirare potestas)              [ ]
814            flumen agit, fessos   quatit aeger anhelitus artus.         [ ]
815           tum demum   praeceps saltu   sese omnibus armis              [ ]
816         in fluvium   dedit. ille suo   cum gurgite flavo               [ ]
817                 accepit venientem ac mollibus extulit undis            [ ]!
818               et laetum sociis   abluta caede remisit.                 [ ]?
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 57
Publius Vergilius Maro: Æneiden 10,1-259 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: