File n. 57 – 20:14 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 58
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 57 Publius Vergilius Maro: Æneiden 10,1-259 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)                    0:00
  1               Panditur interea   domus omnipotentis Olympi             [ ]
  2             conciliumque vocat   divum pater atque hominum rex         [ ]
  3             sideream in sedem,   terras unde arduus omnis              [ ]
  4        castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos.               [ ]!
  5               considunt tectis   bipatentibus, incipit ipse:           [ ]
  6             'caelicolae magni,   quianam sententia vobis               [ ]
  7           versa retro   tantumque animis    certatis iniquis?          [ ]
  8             abnueram   bello Italiam   concurrere Teucris.             [ ]
  9            quae contra vetitum   discordia? quis metus aut hos         [ ]
 10             aut hos arma sequi   ferrumque lacessere suasit?           [ ]
 11              adveniet   iustum pugnae,   ne arcessite, tempus,         [ ]
 12              cum fera Karthago   Romanis arcibus olim                  [ ]?
 13            exitium   magnum atque Alpis    immittet apertas:           [ ]
 14             tum certare odiis,   tum res rapuisse licebit.             [ ]
 15      nunc sinite et   placitum laeti   componite foedus.'              [ ]
 16          Iuppiter haec paucis;   at non Venus aurea contra             [ ]
 17  pauca refert:                                                           ..

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
 18           'o pater, o  hominum   rerumque aeterna potestas             [ ]
 19         (namque aliud quid sit   quod iam implorare queamus?),         [ ]
 20            cernis ut insultent   Rutuli, Turnusque feratur             [ ]
 21             per medios   insignis equis   tumidusque secundo           [ ]
 22         Marte ruat?   non clausa tegunt   iam moenia Teucros:          [ ]
 23              quin intra portas   atque ipsis proelia miscent           [ ]
 24                 aggeribus murorum et inundant sanguine fossas.         [u]!
 25                  Aeneas   ignarus abest.   numquamne levari            [u]
 26               obsidione sines?   muris iterum imminet hostis           [1]
 27             nascentis   Troiae nec non   exercitus alter,              [ ]
 28        atque iterum in Teucros   Aetolis surgit ab Arpis               [ ]
 29             Tydides.   equidem credo,   mea vulnera restant            [1]
 30               et tua progenies   mortalia demoror arma.                [ ]
 31            si sine pace tua at  -que invito numine Troes               [ ]?
 32                Italiam   petiere, luant   peccata neque illos          [ ]
 33               iuveris auxilio;   sin tot responsa secuti               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
 34            quae superi   manesque dabant,    cur nunc tua quisquam     [2]
 35           vertere iussa potest   aut cur nova condere fata?            [ ]
 36           quid repetam exustas   Erycino in litore classis,            [ ]
 37               quid tempestatum   regem ventosque furentis              [ ]
 38                 Aeolia excitos   aut actam nubibus Irim?               [ ]
 39               nunc etiam manis   (haec intemptata manebat              [ ]
 40         sors rerum)   movet et superis   immissa repente               [ ]
 41               Allecto   medias Italum   bacchata per urbes.            [ ]
 42              nil super imperio   moveor; speravimus ista,              [ ]
 43              dum fortuna fuit;   vincant, quos vincere mavis.          [ ]
 44           si nulla est   regio Teucris   quam det tua coniunx          [ ]
 45             dura, per eversae,   genitor, fumantia Troiae              [ ]
 46              excidia obtestor:   liceat dimittere ab armis             [ ]
 47            incolumem Ascanium,   liceat superesse nepotem.             [ ]
 48               Aeneas   sane ignotis   iactetur in undis                [ ]
 49              et quacumque viam   dederit Fortuna sequatur:             [ ]
 50         hunc tegere et   dirae valeam   subducere pugnae.              [ ]
 51         est Amathus,   est celsa mihi   Paphus atque Cythera           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)                    4:00
 52              Idaliaeque domus:   positis inglorius armis               [ ]
 53              exigat hic aevum.   magna dicione iubeto                  [ ]
 54           Karthago   premat Ausoniam:   nihil urbibus inde             [ ]?
 55               obstabit Tyriis.   quid pestem evadere belli             [ ]
 56             iuvit et Argolicos   medium fugisse per ignis              [ ]
 57            totque maris vastae  -que exhausta pericula terrae,         [ ]
 58              dum Latium Teucri   recidivaque Pergama quaerunt?         [ ]
 59             non satius cineres   patriae insedisse supremos            [ ]
 60          atque solum   quo Troia fuit?   Xanthum et Simoenta           [ ]
 61            redde, oro, miseris   iterumque revolvere casus             [1]?
 62             da, pater, Iliacos   Teucris.' tum regia Iuno              [ ]
 63             acta furore gravi:   'quid me alta silentia cogis          [ ]
 64            rumpere et obductum   verbis vulgare dolorem?               [ ]
 65               Aenean   hominum quisquam   divumque subegit             [u]
 66       bella sequi aut   hostem regi   se inferre Latino?               [ ]
 67               Italiam   petiit fatis   auctoribus (esto)               [ ]
 68            Cassandrae impulsus   furiis: num linquere castra           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
 69            hortati   sumus aut vitam   committere ventis?              [ ]?
 70             num puero   summam belli,   num credere muros?             [ ]
 71         Tyrrhenamque fidem aut   gentis agitare quietas?               [ ]
 72          quis deus in fraudem,   quae dura potentia nostri             [ ]
 73             egit? ubi hic Iuno   demissave nubibus Iris?               [ ]?
 74          indignum est   Italos Troiam   circumdare flammis             [ ]
 75          nascentem et   patria Turnum   consistere terra,              [ ]
 76             cui Pilumnus avus,   cui diva Venilia mater:               [ ]
 77             quid face Troianos   atra vim ferre Latinis,               [2]
 78               arva aliena iugo   premere atque avertere praedas?       [ ]
 79       quid soceros   legere et gremiis   abducere pactas,              [ ]
 80              pacem orare manu,   praefigere puppibus arma?             [1]?
 81                tu potes Aenean   manibus subducere Graium              [ ]
 82       proque viro   nebulam et ventos   obtendere inanis,              [ ]
 83          et potes in   totidem classem   convertere nymphas:           [ ]
 84          nos aliquid   Rutulos contra   iuvisse nefandum est?          [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
 85                 "Aeneas   ignarus abest":   ignarus et absit.          [u]
 86             est Paphus Idalium  -que tibi, sunt alta Cythera:          [ ]
 87         quid gravidam   bellis urbem et   corda aspera temptas?        [ ]
 88            nosne tibi   fluxas Phrygiae   res vertere fundo            [ ]
 89             conamur?   nos? an miseros   qui Troas Achivis             [ ]
 90            obiecit?   quae causa fuit   consurgere in arma             [ ]
 91               Europamque Asiam  -que et foedera solvere furto?         [ ]
 92              me duce Dardanius   Spartam expugnavit adulter,           [ ]
 93              aut ego tela dedi   fovive Cupidine bella?                [2]?
 94            tum decuit   metuisse tuis:   nunc sera querelis            [ ]
 95              haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.'            [ ]!
 96                 Talibus orabat   Iuno, cunctique fremebant             [2]
 97             caelicolae adsensu   vario, ceu flamina prima              [ ]
 98           cum deprensa fremunt   silvis et caeca volutant              [ ]
 99               murmura venturos   nautis prodentia ventos.              [ ]
100          tum pater omnipotens,   rerum cui prima potestas,             [ ]
101              infit (eo   dicente deum   domus alta silescit            [ ]?
102             et tremefacta solo   tellus, silet arduus aether,          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)                    8:00
103            tum Zephyri   posuere, premit   placida aequora pontus):    [ ]
104          'accipite ergo animis   atque haec mea figite dicta.          [ ]
105          quandoquidem Ausonios   coniungi foedere Teucris              [ ]
106        haud licitum,   nec vestra capit   discordia finem,             [ ]
107        quae cuique est   fortuna hodie,   quam quisque secat spem,     [ ]
108           Tros Rutulusne fuat,   nullo discrimine habebo,              [ ]
109               seu fatis Italum   castra obsidione tenentur             [1]
110               sive errore malo   Troiae monitisque sinistris.          [ ]?
111             nec Rutulos solvo.   sua cuique exorsa laborem             [ ]
112            fortunamque ferent.   rex Iuppiter omnibus idem.            [ ]
113          fata viam invenient.'   Stygii per flumina fratris,           [ ]
114             per pice torrentis   atraque voragine ripas                [1]
115                adnuit et totum   nutu tremefecit Olympum.              [1]
116               hic finis fandi.   solio tum Iuppiter aureo              [ ]
117             surgit, caelicolae   medium quem ad limina ducunt.         [ ]
118               Interea   Rutuli portis   circum omnibus instant         [ ]
119           sternere caede viros   et moenia cingere flammis.            [ ]
120              at legio Aeneadum   vallis obsessa tenetur                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
121           nec spes ulla fugae.   miseri stant turribus altis           [ ]
122            nequiquam et   rara muros   cinxere corona                  [ ]
123               Asius Imbrasides   Hicetaoniusque Thymoetes              [ ]
124             Assaracique duo et   senior cum Castore Thymbris,          [ ]
125         prima acies;   hos germani   Sarpedonis ambo                   [ ]
126         et Clarus et   Thaemon Lycia   comitantur ab alta.             [ ]
127               fert ingens toto   conixus corpore saxum,                [ ]
128            haud partem exiguam   montis, Lyrnesius Acmon,              [ ]
129            nec Clytio   genitore minor   nec fratre Menestheo.         [ ]
130             hi iaculis,   illi certant   defendere saxis               [ ]
131                molirique ignem   nervoque aptare sagittas.             [ ]
132             ipse inter medios,   Veneris iustissima cura,              [ ]
133          Dardanius   caput, ecce, puer   detectus honestum,            [ ]
134             qualis gemma micat   fulvum quae dividit aurum,            [ ]
135          aut collo   decus aut capiti,   vel quale per artem           [ ]
136                  inclusum buxo    aut Oricia terebintho                [ ]
137            lucet ebur;   fusos cervix   cui lactea crinis              [ ]
138               accipit et molli   subnectens circulus auro.             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
139           te quoque magnanimae   viderunt, Ismare, gentes              [ ]
140            vulnera derigere et   calamos armare veneno,                [ ]
141               Maeonia   generose domo,    ubi pinguia culta            [ ]
142               exercentque viri   Pactolusque inrigat auro.             [ ]
143           adfuit et Mnestheus,   quem pulsi pristina Turni             [ ]
144                 aggere murorum   sublimem gloria tollit,               [2]
145           et Capys: hinc nomen   Campanae ducitur urbi.                [ ]
146              Illi inter   sese duri   certamina belli                  [ ]
147        contulerant:   media Aeneas   freta nocte secabat.              [ ]
148           namque ut ab Euandro   castris ingressus Etruscis            [ ]
149             regem adit et regi   memorat nomenque genusque             [ ]?
150       quidve petat   quidve ipse ferat,   Mezentius arma               [ ]
151           quae sibi conciliet,   violentaque pectora Turni             [ ]
152                edocet, humanis   quae sit fiducia rebus                [2]
153               admonet immiscet  -que preces: haud fit mora, Tarchon    [ ]
154           iungit opes   foedusque ferit;    tum libera fati            [ ]
155             classem conscendit   iussis gens Lydia divum               [ ]
156               externo   commissa duci.    Aeneia puppis                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)                   12:00
157           prima tenet   rostro Phrygios   subiuncta leones,            [ ]
158             imminet Ida super,   profugis gratissima Teucris.          [ ]
159          hic magnus   sedet Aeneas   secumque volutat                  [ ]
160                eventus   belli varios,   Pallasque sinistro            [ ]
161                 adfixus lateri   iam quaerit sidera, opacae            [ ]
162        noctis iter,   iam quae passus   terraque marique.              [ ]
163          Pandite nunc   Helicona, deae,   cantusque movete,            [ ]!
164             quae manus interea   Tuscis comitetur ab oris              [ ]
165                 Aenean   armetque rates    pelagoque vehatur.          [u]
166                Massicus aerata   princeps secat aequora Tigri,         [ ]?
167            sub quo mille manus   iuvenum, qui moenia Clusi             [ ]
168           quique urbem   liquere Cosas,   quis tela sagittae           [2]
169                gorytique leves   umeris et letifer arcus.              [1]
170               una torvus Abas:   huic totum insignibus armis           [ ]
171                agmen et aurato   fulgebat Apolline puppis.             [ ]?
172               sescentos   illi dederat   Populonia mater               [ ]
173               expertos   belli iuvenes,   ast Ilva trecentos           [ ]
174             insula inexhaustis   Chalybum generosa metallis.           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
175           tertius ille hominum   divumque interpres Asilas,            [ ]
176            cui pecudum fibrae,   caeli cui sidera parent               [ ]
177         et linguae volucrum et   praesagi fulminis ignes,              [ ]?
178             mille rapit densos   acie atque horrentibus hastis.        [ ]
179              hos parere iubent   Alpheae ab origine Pisae,             [1]
180             urbs Etrusca solo.   sequitur pulcherrimus Astyr,          [ ]
181              Astyr equo fidens   et versicoloribus armis.              [2]
182            ter centum adiciunt   (mens omnibus una sequendi)           [ ]
183              qui Caerete domo,   qui sunt Minionis in arvis,           [ ]?
184               et Pyrgi veteres   intempestaeque Graviscae.             [ ]
185           Non ego te   Ligurum ductor   fortissime bello,              [ ]
186    transierim,   (?)Cinyre, et paucis   comitate Cupavo,               [ ]
187                 cuius olorinae   surgunt de vertice pennae             [2]
188        (crimen, Amor, vestrum)   formaeque insigne paternae.           [ ]
189          namque ferunt   luctu Cycnum   Phaethontis amati,             [ ]
190               populeas   inter frondes   umbramque sororum             [ ]
191         dum canit et   maestum musa   solatur amorem,                  [ ]?
192               canentem   molli pluma   duxisse senectam                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
193              linquentem terras   et sidera voce sequentem.             [ ]
194                filius aequalis   comitatus classe catervas             [ ]
195                 ingentem remis   Centaurum promovet: ille              [ ]
196           instat aquae   saxumque undis    immane minatur              [ ]
197               arduus, et longa   sulcat maria alta carina.             [ ]
198           Ille etiam   patriis agmen   ciet Ocnus ab oris,             [ ]
199               fatidicae Mantus   et Tusci filius amnis,                [ ]
200             qui muros   matrisque dedit    tibi, Mantua, nomen,        [ ]
201            Mantua, dives avis,   sed non genus omnibus unum:           [ ]
202             gens illi triplex,   populi sub gente quaterni,            [ ]
203            ipsa caput populis,   Tusco de sanguine vires.              [ ]?
204         hinc quoque quingentos   in se Mezentius armat,                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)                   16:00
205              quos patre Benaco   velatus harundine glauca              [4]?
206                Mincius infesta   ducebat in aequora pinu.              [2]?
207             it gravis Aulestes   centenaque arbore fluctum             [ ]?
208            verberat adsurgens,   spumant vada marmore verso.           [ ]
209             hunc vehit immanis   Triton et caerula concha              [ ]
210         exterrens   freta, cui laterum   tenus hispida nanti           [ ]
211        frons hominem praefert,   in pristim desinit alvus,             [ ]
212                spumea semifero   sub pectore murmurat unda.            [ ]
213             Tot lecti proceres   ter denis navibus ibant               [ ]
214           subsidio   Troiae et campos   salis aere secabant.           [ ]
215              Iamque dies caelo   concesserat almaque curru             [ ]
216             noctivago   Phoebe medium   pulsabat Olympum:              [ ]
217           Aeneas   (neque enim membris   dat cura quietem)             [ ]
218           ipse sedens   clavumque regit    velisque ministrat.         [ ]
219          atque illi   medio in spatio   chorus, ecce, suarum           [ ]
220              occurrit comitum:   nymphae, quas alma Cybebe             [ ]
221             numen habere maris   nymphasque e navibus esse             [ ]
222             iusserat, innabant   pariter fluctusque secabant,          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
223             quot prius aeratae   steterant ad litora prorae.           [ ]
224              agnoscunt   longe regem   lustrantque choreis.            [ ]
225              quarum quae fandi   doctissima Cymodocea                  [ ]
226          pone sequens   dextra puppim   tenet ipsaque dorso            [ ]
227                eminet ac laeva   tacitis subremigat undis.             [ ]
228             tum sic ignarum adloquitur: 'vigilasne, deum gens,         [ ]!
229             Aenea?   vigila et velis   immitte rudentis.               [u]
230              nos sumus, Idaeae   sacro de vertice pinus,               [ ]?
231           nunc pelagi nymphae,   classis tua. perfidus ut nos          [ ]
232            praecipitis   ferro Rutulus   flammaque premebat,           [ ]
233                rupimus invitae   tua vincula teque per aequor          [ ]
234       quaerimus. hanc genetrix   faciem miserata refecit               [ ]
235             et dedit esse deas   aevumque agitare sub undis.           [ ]
236               at puer Ascanius   muro fossisque tenetur                [ ]
237            tela inter media at  -que ardentis Marte Latinos.           [ ]
238           iam loca iussa tenet   forti permixtus Etrusco               [ ]
239          Arcas eques;   medias illis   opponere turmas,                [ ]
240            ne castris iungant,   certa est sententia Turno.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
241            surge age et Aurora   socios veniente vocari                [ ]?
242        primus in arma iube, et   clipeum cape quem dedit ipse          [ ]
243            invictum ignipotens   atque oras ambiit auro.               [ ]?
244           crastina lux, mea si   non inrita dicta putaris,             [ ]
245               ingentis Rutulae   spectabit caedis acervos.'            [ ]
246              dixerat et dextra   discedens impulit altam               [ ]
247               haud ignara modi   puppim: fugit illa per undas          [ ]
248             ocior et iaculo et   ventos aequante sagitta.              [ ]
249          inde aliae   celerant cursus.   stupet inscius ipse           [ ]
250              Tros Anchisiades,   animos tamen omine tollit.            [ ]
251       tum breviter   supera aspectans   convexa precatur:              [ ]
252            'alma parens   Idaea deum,   cui Dindyma cordi              [ ]
253            turrigeraeque urbes   biiugique ad frena leones,            [ ]
254          tu mihi nunc   pugnae princeps,   tu rite propinques          [ ]
255           augurium   Phrygibusque adsis    pede, diva, secundo.'       [ ]
256          tantum effatus. et interea revoluta ruebat                    [ ]!

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)                   20:00
257                matura   iam luce dies   noctemque fugarat:             [ ]
258               principio sociis   edicit signa sequantur                [ ]?
259          atque animos   aptent armis   pugnaeque parent se.            [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 58
Publius Vergilius Maro: Æneiden 10,260-509 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: