File n. 58 – 19:07 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 59
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 58 Publius Vergilius Maro: Æneiden 10,260-509 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)                    0:00
260            Iamque in conspectu   Teucros habet et sua castra           [ ]
261          stans celsa in puppi,   clipeum cum deinde sinistra           [ ]
262              extulit ardentem.   clamorem ad sidera tollunt            [ ]
263            Dardanidae e muris,   spes addita suscitat iras,            [2]
264             tela manu iaciunt,   quales sub nubibus atris              [ ]
265          Strymoniae   dant signa grues   atque aethera tranant         [ ]
266          cum sonitu,   fugiuntque Notos    clamore secundo.            [ ]
267                 at Rutulo regi   ducibusque ea mira videri             [2]
268              Ausoniis,   donec versas   ad litora puppis               [ ]
269               respiciunt totum  -que adlabi classibus aequor.          [ ]?
270              ardet apex capiti   cristisque a vertice flamma           [ ]
271             funditur et vastos   umbo vomit aureus ignis:              [ ]
272           non secus ac liquida   si quando nocte cometae               [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
273              sanguinei   lugubre rubent,   aut Sirius ardor            [ ]?
274            ille sitim   morbosque ferens    mortalibus aegris          [ ]
275              nascitur et laevo   contristat lumine caelum.             [ ]
276              Haud tamen audaci   Turno fiducia cessit                  [ ]
277           litora praecipere et   venientis pellere terra.              [ ]
278          ultro animos   tollit dictis   atque increpat ultro:          [ ]
279            'quod votis   optastis adest,   perfringere dextra.         [2]
280           in manibus   Mars ipse, viri.   nunc coniugis esto           [ ]
281           quisque suae   tectique memor,    nunc magna referte         [ ]
282          facta, patrum laudes.   ultro occurramus ad undam             [ ]
283            dum trepidi egressi  -que labant vestigia prima.            [ ]
284  audentis Fortuna iuvat.'                                                ..
285           haec ait, et   secum versat   quos ducere contra             [ ]
286            vel quibus obsessos   possit concredere muros.              [ ]
287                 Interea Aeneas   socios de puppibus altis              [ ]
288              pontibus exponit.   multi servare recursus                [ ]
289         languentis   pelagi et brevibus   se credere saltu,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
290                per remos alii.   speculatus litora Tarchon,            [ ]?
291            qua vada non sperat   nec fracta remurmurat unda,           [ ]
292            sed mare inoffensum   crescenti adlabitur aestu,            [ ]
293              advertit   subito proram   sociosque precatur:            [1]
294          'nunc, o lecta manus,   validis incumbite remis;              [ ]
295          tollite, ferte rates,   inimicam findite rostris              [ ]
296          hanc terram,   sulcumque sibi    premat ipsa carina.          [ ]
297              frangere nec tali   puppim statione recuso                [ ]?
298                arrepta   tellure semel.'   quae talia postquam         [ ]
299               effatus Tarchon,   socii consurgere tonsis               [ ]
300             spumantisque rates   arvis inferre Latinis,                [ ]
301            donec rostra tenent   siccum et sedere carinae              [ ]
302                omnes innocuae.   sed non puppis tua, Tarchon:          [ ]
303           namque inflicta vadi   dorso dum pendet iniquo               [ ]
304                anceps sustentata diu fluctusque fatigat,               [ ]!
305           solvitur atque viros   mediis exponit in undis,              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)                    4:00
306               fragmina remorum   quos et fluitantia transtra           [2]
307           impediunt   retrahitque pedes    simul unda relabens.        [ ]
308            Nec Turnum   segnis retinet   mora, sed rapit acer          [ ]
309         totam aciem in Teucros   et contra in litore sistit.           [ ]
310         signa canunt.   primus turmas   invasit agrestis               [ ]
311                 Aeneas,   omen pugnae,   stravitque Latinos            [ ]
312                 occiso   Therone, virum   qui maximus ultro            [3]
313           Aenean   petit. huic gladio   perque aerea suta,             [ ]
314          per tunicam   squalentem auro   latus haurit apertum.         [ ]
315         inde Lichan   ferit exsectum   iam matre perempta              [ ]
316       et tibi, Phoebe, sacrum:   casus evadere ferri                   [ ]?
317              quo licuit parvo?   nec longe Cissea durum                [ ]
318                immanemque Gyan   sternentis agmina clava               [ ]
319                  deiecit leto;   nihil illos Herculis arma             [ ]?
320             nec validae   iuvere manus   genitorque Melampus,          [2]
321             Alcidae   comes usque gravis    dum terra labores          [ ]
322          praebuit. ecce Pharo,   voces dum iactat inertis,             [ ]?
323             intorquens iaculum   clamanti sistit in ore.               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
324           tu quoque, flaventem   prima lanugine malas                  [ ]
325      dum sequeris   Clytium infelix,   nova gaudia, Cydon,             [ ]
326             Dardania   stratus dextra,   securus amorum                [1]
327         qui iuvenum   tibi semper erant,   miserande iaceres,          [ ]
328             ni fratrum   stipata cohors   foret obvia, Phorci          [2]
329            progenies,   septem numero,   septenaque tela               [ ]
330            coniciunt:   partim galea   clipeoque resultant             [ ]
331               inrita, deflexit   partim stringentia corpus             [ ]
332         alma Venus.   fidum Aeneas   adfatur Achaten:                  [ ]
333            'suggere tela mihi,   non ullum dextera frustra             [ ]?
334           torserit in Rutulos,   steterunt quae in corpore Graium      [ ]
335               Iliacis campis.'   tum magnam corripit hastam            [ ]
336          et iacit: illa volans   clipei transverberat aera             [ ]
337             Maeonis et   thoraca simul   cum pectore rumpit.           [u]!
338         huic frater   subit Alcanor   fratremque ruentem               [ ]
339              sustentat dextra:   traiecto missa lacerto                [ ]
340           protinus hasta fugit   servatque cruenta tenorem,            [ ]
341            dexteraque ex umero   nervis moribunda pependit.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
342           tum Numitor   iaculo fratris   de corpore rapto              [1]
343                 Aenean petiit:   sed non et figere contra              [ ]
344           est licitum,   magnique femur    perstrinxit Achatae.        [ ]
345             Hic Curibus fidens   primaevo corpore Clausus              [ ]
346              advenit et rigida   Dryopem ferit eminus hasta            [ ]
347          sub mentum   graviter pressa,   pariterque loquentis          [ ]
348          vocem animamque rapit   traiecto gutture; at ille             [ ]
349       fronte ferit   terram et crassum   vomit ore cruorem.            [ ]
350          tris quoque Threicios   Boreae de gente suprema               [ ]
351              et tris quos Idas   pater et patria Ismara mittit,        [ ]
352           per varios   sternit casus.   accurrit Halaesus              [ ]
353             Auruncaeque manus,   subit et Neptunia proles,             [ ]
354               insignis   Messapus equis.   expellere tendunt           [ ]
355            nunc hi, nunc illi:   certatur limine in ipso               [ ]
356                Ausoniae. magno   discordes aethere venti               [ ]
357            proelia ceu tollunt   animis et viribus aequis;             [ ]
358             non ipsi inter se,   non nubila, non mare cedit;           [ ]!
359              anceps pugna diu,   stant obnixa omnia contra:            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)                    8:00
360            haud aliter   Troianae acies   aciesque Latinae             [ ]?
361           concurrunt,   haeret pede pes   densusque viro vir.          [ ]
362              At parte ex alia,   qua saxa rotantia late                [ ]
363              impulerat torrens   arbustaque diruta ripis,              [ ]
364               Arcadas insuetos   acies inferre pedestris               [ ]?
365              ut vidit   Pallas Latio   dare terga sequaci              [ ]
366            (aspera quis   natura loci   dimittere quando               [u]!
367            suasit equos), unum   quod rebus restat egenis,             [2]
368        nunc prece, nunc dictis   virtutem accendit amaris:             [ ]
369           'quo fugitis, socii?   per vos et fortia facta,              [ ]
370              per ducis Euandri   nomen devictaque bella                [1]
371        spemque meam,   patriae quae nunc   subit aemula laudi,         [ ]
372             fidite ne pedibus.   ferro rumpenda per hostis             [ ]
373       est via. qua   globus ille virum   densissimus urget,            [ ]
374            hac vos et   Pallanta ducem   patria alta reposcit.         [ ]
375          numina nulla premunt,   mortali urgemur ab hoste              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
376            mortales;   totidem nobis   animaeque manusque.             [1]
377             ecce maris   magna claudit   nos obice pontus,             [ ]
378         deest iam terra fugae:   pelagus Troiamne petemus?'            [ ]
379          haec ait, et   medius densos   prorumpit in hostis.           [ ]
380             Obvius huic primum   fatis adductus iniquis                [ ]
381       fit Lagus. hunc,   magno vellit   dum pondere saxum,             [ ]
382                intorto   figit telo,   discrimina costis               [ ]
383           per medium   qua spina dabat,   hastamque receptat           [2]
384             ossibus haerentem.   quem non superoccupat Hisbo,          [ ]
385       ille quidem hoc sperans;   nam Pallas ante ruentem,              [ ]
386            dum furit, incautum   crudeli morte sodalis                 [ ]?
387            excipit atque ensem   tumido in pulmone recondit.           [ ]
388       hinc Sthenium   petit et Rhoeti   de gente vetusta               [1]
389            Anchemolum thalamos   ausum incestare novercae.             [ ]
390             vos etiam, gemini,   Rutulis cecidistis in agris,          [ ]
391                 Daucia, Laride   Thymberque, simillima proles,         [ ]?
392                indiscreta suis   gratusque parentibus error;           [ ]
393             at nunc dura dedit   vobis discrimina Pallas.              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
394       nam tibi, Thymbre, caput   Euandrius abstulit ensis;             [ ]
395                te decisa suum,   Laride, dextera quaerit               [ ]?
396           semianimesque micant   digiti ferrumque retractant.          [ ]
397               Arcadas accensos   monitu et praeclara tuentis           [ ]
398            facta viri   mixtus dolor et   pudor armat in hostis.       [ ]
399             Tum Pallas biiugis   fugientem Rhoetea praeter             [ ]
400           traicit. hoc spatium   tantumque morae fuit Ilo;             [ ]
401              Ilo namque procul   validam derexerat hastam,             [ ]
402            quam medius Rhoetus   intercipit, optime Teuthra,           [ ]
403           te fugiens   fratremque Tyren,    curruque volutus           [ ]
404              caedit semianimis   Rutulorum calcibus arva.              [ ]
405                ac velut optato   ventis aestate coortis                [ ]
406              dispersa immittit   silvis incendia pastor,               [ ]
407             correptis   subito mediis   extenditur una                 [ ]
408              horrida per latos   acies Volcania campos,                [ ]
409           ille sedens   victor flammas   despectat ovantis:            [ ]
410            non aliter   socium virtus   coit omnis in unum             [ ]
411            teque iuvat, Palla.   sed bellis acer Halaesus              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)                   12:00
412             tendit in adversos   seque in sua colligit arma.           [ ]
413                hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,              [u]!
414              Strymonio dextram   fulgenti deripit ense                 [ ]
415             elatam in iugulum,   saxo ferit ora Thoantis               [ ]
416              ossaque dispersit   cerebro permixta cruento.             [ ]
417           fata canens   silvis genitor   celarat Halaesum;             [ ]
418                 ut senior leto   canentia lumina solvit,               [ ]?
419                 iniecere manum   Parcae telisque sacrarunt             [1]
420            Euandri.   quem sic Pallas   petit ante precatus:           [ ]
421        'da nunc, Thybri pater,   ferro, quod missile libro,            [ ]
422            fortunam atque viam   duri per pectus Halaesi.              [ ]
423              haec arma exuvias  -que viri tua quercus habebit.'        [ ]
424              audiit illa deus;   dum texit Imaona Halaesus,            [ ]
425                Arcadio infelix   telo dat pectus inermum.              [ ]
426              At non caede viri   tanta perterrita Lausus,              [ ]
427             pars ingens belli,   sinit agmina: primus Abantem          [ ]
428           oppositum interimit,   pugnae nodumque moramque.             [ ]
429             sternitur Arcadiae   proles, sternuntur Etrusci            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
430                et vos, o Grais   imperdita corpora, Teucri.            [ ]?
431              agmina concurrunt   ducibusque et viribus aequis.         [ ]
432              extremi addensent   acies nec turba moveri                [ ]
433           tela manusque sinit.   hinc Pallas instat et urget,          [ ]
434            hinc contra Lausus,   nec multum discrepat aetas,           [ ]
435                 egregii forma,   sed quis Fortuna negarat              [ ]
436            in patriam reditus.   ipsos concurrere passus               [ ]
437            haud tamen inter se   magni regnator Olympi;                [ ]!
438             mox illos   sua fata manent   maiore sub hoste.            [ ]
439             Interea   soror alma monet   succedere Lauso               [ ]
440            Turnum, qui volucri   curru medium secat agmen.             [ ]
441               ut vidit socios:   'tempus desistere pugnae;             [ ]
442          solus ego in   Pallanta feror,   soli mihi Pallas             [ ]
443          debetur;   cuperem ipse parens   spectator adesset.'          [ ]
444             haec ait, et socii   cesserunt aequore iusso.              [ ]
445            at Rutulum abscessu   iuvenis tum iussa superba             [ ]
446            miratus   stupet in Turno   corpusque per ingens            [ ]
447             lumina volvit obit  -que truci procul omnia visu,          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
448              talibus et dictis   it contra dicta tyranni:              [ ]
449         'aut spoliis   ego iam raptis   laudabor opimis                [ ]
450              aut leto insigni:   sorti pater aequus utrique est.       [ ]
451          tolle minas.'   fatus medium   procedit in aequor;            [ ]
452             frigidus Arcadibus   coit in praecordia sanguis.           [ ]
453              desiluit   Turnus biiugis,   pedes apparet ire            [ ]
454           comminus; utque leo,   specula cum vidit ab alta             [ ]
455            stare procul campis   meditantem in proelia taurum,         [ ]
456         advolat: haud alia est   Turni venientis imago.                [ ]
457             hunc ubi contiguum   missae fore credidit hastae,          [ ]
458              ire prior Pallas,   si qua fors adiuvet ausum             [ ]
459             viribus imparibus,   magnumque ita ad aethera fatur:       [ ]
460       'per patris hospitium et   mensas, quas advena adisti,           [ ]
461             te precor, Alcide,   coeptis ingentibus adsis.             [ ]
462                cernat semineci   sibi me rapere arma cruenta           [ ]
463             victoremque ferant   morientia lumina Turni.'              [ ]
464                 audiit Alcides   iuvenem magnumque sub imo             [ ]
465           corde premit gemitum   lacrimasque effundit inanis.          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)                   16:00
466            tum genitor   natum dictis   adfatur amicis:                [ ]
467         'stat sua cuique dies,   breve et inreparabile tempus          [ ]
468             omnibus est vitae;   sed famam extendere factis,           [ ]
469             hoc virtutis opus.   Troiae sub moenibus altis             [ ]
470              tot nati   cecidere deum,   quin occidit una              [ ]?
471            Sarpedon,   mea progenies:   etiam sua Turnum               [ ]
472            fata vocant   metasque dati    pervenit ad aevi.'           [ ]
473          sic ait, atque oculos   Rutulorum reicit arvis.               [ ]
474               at Pallas magnis   emittit viribus hastam                [ ]
475                 vaginaque cava   fulgentem deripit ensem.              [1]
476            illa volans   umeri surgunt   qua tegmina summa             [ ]
477            incidit, atque viam   clipei molita per oras                [ ]
478           tandem etiam   magno strinxit   de corpore Turni.            [ ]
479               Hic Turnus ferro   praefixum robur acuto                 [ ]
480                in Pallanta diu   librans iacit atque ita fatur:        [ ]?
481           'aspice num mage sit   nostrum penetrabile telum.'           [ ]
482           dixerat; at clipeum,   tot ferri terga, tot aeris,           [ ]
483          quem pellis   totiens obeat   circumdata tauri,               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
484              vibranti   cuspis medium   transverberat ictu             [ ]
485               loricaeque moras   et pectus perforat ingens.            [ ]
486           ille rapit   calidum frustra   de vulnere telum:             [ ]?
487               una eademque via   sanguis animusque sequuntur.          [ ]
488              corruit in vulnus   (sonitum super arma dedere)           [ ]
489             et terram hostilem   moriens petit ore cruento.            [ ]
490  quem Turnus super adsistens:                                            ..
491         'Arcades, haec' inquit   'memores mea dicta referte            [ ]
492              Euandro:   qualem meruit,   Pallanta remitto.             [ ]
493         quisquis honos tumuli,   quidquid solamen humandi est,         [ ]
494             largior. haud illi   stabunt Aeneia parvo                  [1]
495          hospitia.' et   laevo pressit   pede talia fatus              [ ]
496               exanimem rapiens   immania pondera baltei                [ ]
497            impressumque nefas:   una sub nocte iugali                  [1]
498          caesa manus   iuvenum foede   thalamique cruenti,             [ ]
499          quae Clonus Eurytides   multo caelaverat auro;                [ ]
500           quo nunc Turnus ovat   spolio gaudetque potitus.             [ ]
501            nescia mens hominum   fati sortisque futurae                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
502               et servare modum   rebus sublata secundis!               [ ]
503              Turno tempus erit   magno cum optaverit emptum            [ ]
504              intactum   Pallanta, et cum   spolia ista diemque         [ ]
505               oderit. at socii   multo gemitu lacrimisque              [ ]
506              impositum   scuto referunt   Pallanta frequentes.         [1]
507            o dolor atque decus   magnum rediture parenti,              [ ]
508             haec te prima dies   bello dedit, haec eadem aufert,       [ ]
509             cum tamen ingentis   Rutulorum linquis acervos!            [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 59
Publius Vergilius Maro: Æneiden 10,510-688 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: