File n. 60 – 18:08 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 61
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 60 Publius Vergilius Maro: Æneiden 10,689-908 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)                    0:00
689               At Iovis interea   monitis Mezentius ardens              [ ]
690                succedit pugnae   Teucrosque invadit ovantis.           [ ]
691            concurrunt   Tyrrhenae acies   atque omnibus uni,           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
692              uni odiisque viro   telisque frequentibus instant.        [1]
693            ille (velut   rupes vastum   quae prodit in aequor,         [ ]
694                 obvia ventorum   furiis expostaque ponto,              [ ]
695        vim cunctam atque minas   perfert caelique marisque             [ ]
696            ipsa immota manens)   prolem Dolichaonis Hebrum             [ ]
697        sternit humi,   cum quo Latagum   Palmumque fugacem,            [ ]
698            sed Latagum saxo at  -que ingenti fragmine montis           [ ]
699              occupat os faciem  -que adversam, poplite Palmum          [ ]
700                succiso   volvi segnem   sinit, armaque Lauso           [ ]?
701            donat habere umeris   et vertice figere cristas.            [ ]
702               nec non Euanthen   Phrygium Paridisque Mimanta           [ ]
703             aequalem   comitemque, una    quem nocte Theano            [ ]
704              in lucem   genitori Amyco   dedit et face praegnas        [ ]
705                 Cisseis   regina Parim;   Paris urbe paterna           [2]
706               occubat, ignarum   Laurens habet ora Mimanta.            [ ]
707            ac velut ille canum   morsu de montibus altis               [ ]?
708           actus aper,   multos Vesulus   quem pinifer annos            [ ]
709              defendit   multosque palus    Laurentia, silva            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
710             pastus harundinea,   postquam inter retia ventum est,      [ ]
711            substitit infremuit  -que ferox et inhorruit armos,         [ ]
712             nec cuiquam irasci   propiusque accedere virtus,           [ ]
713            sed iaculis   tutisque procul    clamoribus instant;        [ ]
714          haud aliter,   iustae quibus est   Mezentius irae,            [ ]
715          non ulli est   animus stricto   concurrere ferro,             [ ]
716          missilibus   longe et vasto   clamore lacessunt.              [ ]?
717           ille autem impavidus   partis cunctatur in omnis             [ ]
718            dentibus infrendens   et tergo decutit hastas.              [ ]
719               Venerat antiquis   Corythi de finibus Acron,             [1]
720          Graius homo, infectos   linquens profugus  hymenaeos;         [ ]
721             hunc ubi miscentem   longe media agmina vidit,             [ ]
722               purpureum pennis   et pactae coniugis ostro,             [ ]
723          impastus   stabula alta leo   ceu saepe peragrans             [ ]
724            (suadet enim   vesana fames),   si forte fugacem            [2]
725          conspexit capream aut   surgentem in cornua cervum,           [ ]
726            gaudet hians   immane comas  -que arrexit et haeret         [ ]
727          visceribus   super accumbens   - lavit improba taeter         [ ]
728  ora cruor -                                                             ..

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)                    4:00
729           sic ruit in   densos alacer   Mezentius hostis.              [ ]
730              sternitur infelix   Acron et calcibus atram               [ ]
731         tundit humum exspirans   infractaque tela cruentat.            [ ]
732            atque idem   fugientem haud est   dignatus Oroden           [ ]
733             sternere nec iacta   caecum dare cuspide vulnus;           [ ]
734                 obvius adverso  -que occurrit seque viro vir           [ ]
735           contulit, haud furto   melior sed fortibus armis.            [ ]
736             tum super abiectum   posito pede nixus et hasta:           [ ]
737      'pars belli haud   temnenda, viri,   iacet altus Orodes.'         [ ]
738             conclamant   socii laetum   paeana secuti.                 [ ]
739          ille autem exspirans:   'non me, quicumque es, inulto,        [ ]
740             victor, nec longum   laetabere; te quoque fata             [ ]
741         prospectant   paria atque eadem    mox arva tenebis.'          [ ]
742              ad quae subridens   mixta Mezentius ira:                  [ ]
743      'nunc morere. ast   de me divum   pater atque hominum rex         [ ]?
744           viderit.' hoc dicens   eduxit corpore telum.                 [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
745                olli dura quies   oculos et ferreus urget               [1]
746            somnus, in aeternam   clauduntur lumina noctem.             [ ]
747          Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen               [ ]!
748          Partheniumque Rapo et   praedurum viribus Orsen,              [ ]
749               Messapus Clonium  -que Lycaoniumque Erichaeten,          [ ]
750            illum infrenis equi   lapsu tellure iacentem,               [ ]
751       hunc peditem.   pedes et Lycius   processerat Agis,              [ ]
752       quem tamen haud   expers Valerus   virtutis avitae               [ ]
753            deicit; at Thronium   Salius Saliumque Nealces              [ ]
754           insignis   iaculo et longe   fallente sagitta.               [ ]
755            Iam gravis aequabat   luctus et mutua Mavors                [ ]
756              funera; caedebant   pariter pariterque ruebant            [ ]
757               victores   victique, neque his    fuga nota neque illis. [ ]
758           di Iovis in   tectis iram   miserantur inanem                [1]
759              amborum et tantos   mortalibus esse labores;              [ ]
760      hinc Venus, hinc   contra spectat   Saturnia Iuno.                [ ]
761              pallida Tisiphone   media inter milia saevit.             [ ]
762               at vero ingentem   quatiens Mezentius hastam             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
763            turbidus ingreditur   campo. quam magnus Orion,             [ ]
764              cum pedes incedit   medii per maxima Nerei                [ ]
765          stagna viam scindens,   umero supereminet undas,              [ ]
766            aut summis referens   annosam montibus ornum                [ ]
767          ingrediturque solo et   caput inter nubila condit:            [ ]
768                talis se vastis   infert Mezentius armis.               [ ]
769             Huic contra Aeneas   speculatus in agmine longo            [ ]
770              obvius ire parat.   manet imperterritus ille              [ ]
771           hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat                [ ]!
772       atque oculis   spatium emensus   quantum satis hastae:           [ ]
773         'dextra mihi   deus et telum,   quod missile libro,            [ ]
774             nunc adsint! voveo   praedonis corpore raptis              [ ]
775                indutum spoliis   ipsum te, Lause, tropaeum             [ ]
776                Aeneae.' dixit,   stridentemque eminus hastam           [ ]
777          iecit. at illa volans   clipeo est excussa proculque          [ ]
778               egregium Antoren   latus inter et ilia figit,            [ ]
779               Herculis Antoren   comitem, qui missus ab Argis          [ ]
780            haeserat Euandro at  -que Itala consederat urbe.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)                    8:00
781              sternitur infelix   alieno vulnere, caelum-               [ ]
782         -que aspicit et dulcis   moriens reminiscitur Argos.           [ ]
783                tum pius Aeneas   hastam iacit; illa per orbem          [ ]?
784           aere cavum triplici,   per linea terga tribusque             [ ]
785              transiit intextum   tauris opus, imaque sedit             [ ]
786             inguine, sed viris   haud pertulit. ocius ensem            [1]
787                    Aeneas viso   Tyrrheni sanguine laetus              [ ]
788             eripit a femine et   trepidanti fervidus instat.           [ ]
789                ingemuit   cari graviter   genitoris amore,             [1]
790              ut vidit, Lausus,   lacrimaeque per ora volutae.          [ ]
791             Hic mortis   durae casum   tuaque optima facta,            [ ]
792       si qua fidem   tanto est operi   latura vetustas,                [1]
793            non equidem nec te,   iuvenis memorande, silebo.            [ ]
794            Ille pedem referens   et inutilis inque ligatus             [ ]
795                 cedebat clipeo  -que inimicum hastile trahebat.        [ ]
796              proripuit iuvenis   seseque immiscuit armis,              [ ]
797             iamque adsurgentis   dextra plagamque ferentis             [ ]
798                  Aeneae subiit   mucronem ipsumque morando             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
799             sustinuit;   socii magno   clamore sequuntur,              [ ]?
800             dum genitor   nati parma   protectus abiret,               [ ]?
801              telaque coniciunt   perturbantque eminus hostem           [ ]
802         missilibus.   furit Aeneas   tectusque tenet se.               [ ]
803                ac velut effusa   si quando grandine nimbi              [ ]?
804          praecipitant,   omnis campis   diffugit arator                [ ]
805          omnis et agricola, et   tuta latet arce viator                [1]
806                aut amnis ripis   aut alti fornice saxi,                [ ]
807           dum pluit in terris,   ut possint sole reducto               [ ]
808                 exercere diem:   sic obrutus undique telis             [ ]
809                 Aeneas   nubem belli,   dum detonet omnis,             [ ]
810        sustinet et   Lausum increpitat   Lausoque minatur:             [ ]!
811             'quo moriture ruis   maioraque viribus audes?              [2]
812             fallit te incautum   pietas tua.' nec minus ille           [ ]
813               exsultat demens,   saevae iamque altius irae             [ ]
814               Dardanio surgunt   ductori, extremaque Lauso             [ ]
815            Parcae fila legunt:   validum namque exigit ensem           [ ]
816              per medium Aeneas   iuvenem totumque recondit.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
817             transiit et parmam   mucro, levia arma minacis,            [ ]
818             et tunicam   molli mater   quam neverat auro,              [ ]?
819              implevitque sinum   sanguis: tum vita per auras           [ ]
820          concessit   maesta ad manis   corpusque reliquit.             [ ]
821            at vero ut   vultum vidit   morientis et ora,               [ ]
822              ora modis   Anchisiades   pallentia miris,                [ ]
823            ingemuit   miserans graviter   dextramque tetendit,         [ ]
824            et mentem   patriae subiit   pietatis imago.                [ ]
825     'quid tibi nunc,   miserande puer,   pro laudibus istis,           [ ]
826               quid pius Aeneas   tanta dabit indole dignum?            [ ]
827           arma, quibus   laetatus, habe   tua; teque parentum          [ ]
828             manibus et cineri,   si qua est ea cura, remitto.          [ ]?
829              hoc tamen infelix   miseram solabere mortem:              [ ]
830                 Aeneae   magni dextra   cadis.' increpat ultro         [ ]
831              cunctantis socios   et terra sublevat ipsum               [ ]
832             sanguine turpantem   comptos de more capillos.             [ ]
833                Interea genitor   Tiberini ad fluminis undam            [ ]
834               vulnera siccabat   lymphis corpusque levabat             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)                   12:00
835               arboris acclinis   trunco. procul aerea ramis            [ ]
836            dependet   galea et prato   gravia arma quiescunt.          [1]
837           stant lecti   circum iuvenes;   ipse aeger anhelans          [ ]
838              colla fovet fusus   propexam in pectore barbam;           [ ]
839            multa super   Lauso rogitat,   multumque remittit           [ ]
840          qui revocent   maestique ferant    mandata parentis.          [ ]
841           at Lausum   socii exanimem   super arma ferebant             [ ]
842           flentes, ingentem at  -que ingenti vulnere victum.           [ ]
843                agnovit   longe gemitum   praesaga mali mens.           [ ]
844                 canitiem multo   deformat pulvere et ambas             [ ]?
845             ad caelum   tendit palmas   et corpore inhaeret.           [ ]
846             'tantane me tenuit   vivendi, nate, voluptas,              [ ]
847              ut pro me hostili   paterer succedere dextrae,            [ ]?
848       quem genui?   tuane haec genitor   per vulnera servor            [ ]
849              morte tua vivens?   heu, nunc misero mihi demum           [ ]
850               exitium infelix,   nunc alte vulnus adactum!             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
851           idem ego, nate, tuum   maculavi crimine nomen,               [2]
852             pulsus ob invidiam   solio sceptrisque paternis.           [ ]
853             debueram   patriae poenas   odiisque meorum:               [ ]
854               omnis per mortis   animam sontem ipse dedissem!          [ ]
855        nunc vivo   neque adhuc homines   lucemque relinquo.            [1]
856      sed linquam.'   simul hoc dicens   attollit in aegrum             [ ]
857          se femur et, quamquam   vis alto vulnere tardat,              [ ]
858            haud deiectus equum   duci iubet. hoc decus illi,           [1]
859              hoc solamen erat,   bellis hoc victor abibat              [1]
860            omnibus. adloquitur   maerentem et talibus infit:           [ ]
861         'Rhaebe, diu,   res si qua diu   mortalibus ulla est,          [ ]
862             viximus. aut hodie   victor spolia illa cruenta            [ ]
863                et caput Aeneae   referes Lausique dolorum              [ ]
864        ultor eris   mecum, aut aperit   si nulla viam vis,             [ ]
865              occumbes pariter;   neque enim, fortissime credo,         [ ]
866           iussa aliena pati et   dominos dignabere Teucros.'           [ ]
867             dixit, et exceptus   tergo consueta locavit                [ ]
868          membra manusque ambas   iaculis oneravit acutis,              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)                   16:00
869             aere caput fulgens   cristaque hirsutus equina.            [ ]
870         sic cursum in   medios rapidus   dedit. aestuat ingens         [ ]
871             uno in corde pudor   mixtoque insania luctu.               [ ]
872              et furiis   agitatus amor   et conscia virtus.            [ ]
873               Atque hic Aenean   magna ter voce vocavit.               [ ]
874                  Aeneas   agnovit enim   laetusque precatur:           [u]
875           'sic pater ille deum   faciat, sic altus Apollo!             [ ]
876  incipias conferre manum.'                                               ..
877           tantum effatus et infesta subit obvius hasta.                [ ]!
878       ille autem:   'quid me erepto,   saevissime, nato                [ ]
879          terres? haec   via sola fuit   qua perdere posses:            [ ]!
880            nec mortem horremus   nec divum parcimus ulli.              [ ]
881              desine, nam venio   moriturus et haec tibi porto          [ ]
882            dona prius.' dixit,   telumque intorsit in hostem;          [ ]
883          inde aliud   super atque aliud    figitque volatque           [ ]
884                  ingenti gyro,   sed sustinet aureus umbo.             [1]
885            ter circum astantem   laevos equitavit in orbis             [ ]
886             tela manu iaciens,   ter secum Troius heros                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
887                 immanem aerato   circumfert tegmine silvam.            [ ]
888          inde ubi tot   traxisse moras,   tot spicula taedet           [ ]
889            vellere, et urgetur   pugna congressus iniqua,              [ ]
890             multa movens animo   iam tandem erumpit et inter           [ ]
891                bellatoris equi   cava tempora conicit hastam.          [1]?
892             tollit se arrectum   quadripes et calcibus auras           [ ]
893              verberat, effusum  -que equitem super ipse secutus        [ ]
894                implicat eiecto  -que incumbit cernuus armo.            [ ]
895              clamore incendunt   caelum Troesque Latini-               [ ]
896           -que. advolat Aeneas   vaginaque eripit ensem                [ ]?
897       et super haec: 'ubi nunc   Mezentius acer et illa                [ ]
898             effera vis animi?'   contra Tyrrhenus, ut auras            [ ]
899            suspiciens   hausit caelum   mentemque recepit:             [ ]
900         'hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?              [ ]!
901         nullum in caede nefas,   nec sic ad proelia veni,              [ ]
902          nec tecum   meus haec pepigit   mihi foedera Lausus.          [ ]
903      unum hoc per   si qua est victis   venia hostibus oro:            [ ]
904            corpus humo   patiare tegi.   scio acerba meorum            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.)
905        circumstare odia: hunc,   oro, defende furorem                  [ ]?
906                et me consortem   nati concede sepulcro.'               [ ]
907          haec loquitur, iugulo  -que haud inscius accipit ensem        [ ]
908              undantique animam   diffundit in arma cruore.             [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 61
Publius Vergilius Maro: Æneiden 11,1-224 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: