Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 20 - ÆN5-VERG Prossimo file n. 62
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 0:00
1 Oceanum interea surgens Aurora reliquit: [ ]
2 Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis [ ]
3 praecipitant curae turbataque funere mens est, [ ]
4 vota deum primo victor solvebat Eoo. [ ]
5 ingentem quercum decisis undique ramis [ ]
6 constituit tumulo fulgentiaque induit arma, [ ]
7 Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, [ ]
8 bellipotens; aptat rorantis sanguine cristas [ ]
9 telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum [ ]
10 perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae [ ]
11 subligat atque ensem collo suspendit eburnum. [ ]
12 tum socios (namque omnis eum stipata tegebat [ ]
13 turba ducum) sic incipiens hortatur ovantis: [ ]
14 'maxima res effecta, viri; timor omnis abesto, [ ]!
15 quod superest; haec sunt spolia et de rege superbo [ ]
16 primitiae manibusque meis Mezentius hic est. [ ]
17 nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 0:+
18 arma parate, animis et spe praesumite bellum, [ ]
19 ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa [ ]?
20 adnuerint superi pubemque educere castris, [1]
21 impediat segnisve metu sententia tardet. [ ]
22 interea socios inhumataque corpora terrae [ ]
23 mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est. [3]
24 ite' ait, 'egregias animas, quae sanguine nobis [ ]
25 hanc patriam peperere suo, decorate supremis [ ]
26 muneribus, maestam -que Euandri primus ad urbem [ ]
27 mittatur Pallas, quem non virtutis egentem [ ]
28 abstulit atra dies et funere mersit acerbo.' [ ]
29 Sic ait inlacrimans, recipitque ad limina gressum [ ]
30 corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes [ ]
31 servabat senior, qui Parrhasio Euandro [ ]
32 armiger ante fuit, sed non felicibus aeque [ ]
33 tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. [1]
34 circum omnis famulumque manus Troianaque turba [ ]
35 et maestum Iliades crinem de more solutae. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 4:00
36 ut vero Aeneas foribus sese intulit altis [ ]
37 ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt [ ]
38 pectoribus, maesto -que immugit regia luctu. [ ]
39 ipse caput nivei fultum Pallantis et ora [ ]
40 ut vidit levique patens in pectore vulnus [1]
41 cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis: [ ]
42 'tene' inquit, 'miserande puer, cum laeta veniret, [ ]
43 invidit Fortuna mihi, ne regna videres [ ]?
44 nostra neque ad sedes victor veherere paternas? [ ]
45 non haec Euandro de te promissa parenti [ ]
46 discedens dederam, cum me complexus euntem [ ]
47 mitteret in magnum imperium metuensque moneret [ ]!
48 acris esse viros, cum dura proelia gente. [ ]?
49 et nunc ille quidem spe multum captus inani [ ]
50 fors et vota facit cumulatque altaria donis, [ ]
51 nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis [ ]
52 debentem vano maesti comitamur honore. [ ]?
53 infelix, nati funus crudele videbis! [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 4:+
54 hi nostri reditus exspectatique triumphi? [ ]
55 haec mea magna fides? at non, Euandre, pudendis [ ]
56 vulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum [ ]
57 optabis nato funus pater. hei mihi, quantum [ ]?
58 praesidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!' [ ]
59 Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus [2]
60 imperat, et toto lectos ex agmine mittit [ ]
61 mille viros qui supremum comitentur honorem [ ]
62 intersintque patris lacrimis, solacia luctus [ ]
63 exigua ingentis, misero sed debita patri. [ ]
64 haud segnes alii cratis et molle feretrum [ ]
65 arbuteis texunt virgis et vimine querno [ ]
66 exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. [ ]
67 hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt: [ ]
68 qualem virgineo demessum pollice florem [ ]?
69 seu mollis violae seu languentis hyacinthi, [ ]
70 cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit, [ ]
71 non iam mater alit tellus virisque ministrat. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 4:++
72 tum geminas vestis auroque ostroque rigentis [ ]
73 extulit Aeneas, quas illi laeta laborum [ ]
74 ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido [ ]
75 fecerat et tenui telas discreverat auro. [ ]
76 harum unam iuveni supremum maestus honorem [ ]
77 induit arsuras -que comas obnubit amictu, [ ]
78 multaque praeterea Laurentis praemia pugnae [ ]
79 aggerat et longo praedam iubet ordine duci; [ ]
80 addit equos et tela quibus spoliaverat hostem. [ ]
81 vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris [ ]!
82 inferias, caeso sparsurus sanguine flammas, [ ]
83 indutosque iubet truncos hostilibus armis [ ]
84 ipsos ferre duces inimicaque nomina figi. [ ]
85 ducitur infelix aevo confectus Acoetes, [ ]
86 pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora, [ ]
87 sternitur et toto proiectus corpore terrae. [ ]?
88 ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. [ ]
89 post bellator equus positis insignibus Aethon [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 8:00
90 it lacrimans guttis -que umectat grandibus ora. [ ]
91 hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus [ ]
92 victor habet. tum maesta phalanx Teucrique sequuntur [ ]
93 Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis. [ ]
94 postquam omnis longe comitum praecesserat ordo, [ ]
95 substitit Aeneas gemituque haec addidit alto: [ ]
96 'nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli [ ]
97 fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla, [ ]
98 aeternumque vale.' nec plura effatus ad altos [ ]
99 tendebat muros gressumque in castra ferebat. [ ]
100 Iamque oratores aderant ex urbe Latina [ ]?
101 velati ramis oleae veniamque rogantes: [ ]?
102 corpora, per campos ferro quae fusa iacebant, [ ]
103 redderet ac tumulo sineret succedere terrae: [ ]
104 nullum cum victis certamen et aethere cassis; [ ]
105 parceret hospitibus quondam socerisque vocatis. [ ]
106 quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis [ ]
107 prosequitur venia et verbis haec insuper addit: [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 8:+
108 'quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini, [ ]
109 implicuit bello, qui nos fugiatis amicos? [ ]?
110 pacem me exanimis et Martis sorte peremptis [ ]
111 oratis? equidem et vivis concedere vellem. [1]
112 nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent, [2]?
113 nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit [ ]
114 hospitia et Turni potius se credidit armis. [ ]
115 aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. [ ]
116 si bellum finire manu, si pellere Teucros [2]?
117 apparat, his mecum decuit concurrere telis: [ ]
118 vixet cui vitam deus aut sua dextra dedisset. [ ]
119 nunc ite et miseris supponite civibus ignem.' [ ]
120 dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes [ ]?
121 conversique oculos inter se atque ora tenebant. [ ]
122 Tum senior semperque odiis et crimine Drances [ ]
123 infensus iuveni Turno sic ore vicissim [ ]?
124 orsa refert: 'o fama ingens, ingentior armis, [ ]
125 vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem? [ ]?
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 8:++
126 iustitiaene prius mirer belline laborum? [ ]
127 nos vero haec patriam grati referemus ad urbem [1]
128 et te, si qua viam dederit Fortuna, Latino [ ]
129 iungemus regi. quaerat sibi foedera Turnus. [ ]?
130 quin et fatalis murorum attollere moles [ ]
131 saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.' [ ]!
132 dixerat haec unoque omnes eadem ore fremebant. [ ]?
133 bis senos pepigere dies, et pace sequestra [ ]
134 per silvas Teucri mixtique impune Latini [ ]
135 erravere iugis. ferro sonat alta bipenni [1]
136 fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus, [ ]
137 robora nec cuneis et olentem scindere cedrum [ ]
138 nec plaustris cessant vectare gementibus ornos. [ ]
139 Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus, [ ]
140 Euandrum Euandri -que domos et moenia replet, [ ]
141 quae modo victorem Latio Pallanta ferebat. [ ]
142 Arcades ad portas ruere et de more vetusto [ ]
143 funereas rapuere faces; lucet via longo [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 12:00
144 ordine flammarum et late discriminat agros. [ ]
145 contra turba Phrygum veniens plangentia iungit [ ]
146 agmina. quae postquam matres succedere tectis [ ]
147 viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem. [ ]
148 at non Euandrum potis est vis ulla tenere, [ ]
149 sed venit in medios. feretro Pallante reposto [ ]
150 procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, [ ]
151 et via vix tandem vocis laxata dolore est: [ ]
152 'non haec, o Palla, dederas promissa parenti. [ ]
153 cautius ut saevo velles te credere Marti! [ ]
154 haud ignarus eram quantum nova gloria in armis [ ]
155 et praedulce decus primo certamine posset. [ ]
156 primitiae iuvenis miserae bellique propinqui [ ]
157 dura rudimenta, et nulli exaudita deorum [ ]
158 vota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx, [ ]
159 felix morte tua neque in hunc servata dolorem! [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 12:+
160 contra ego vivendo vici mea fata, superstes [1]
161 restarem ut genitor. Troum socia arma secutum [ ]
162 obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem [1]
163 atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret! [ ]
164 nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas [ ]
165 iunximus hospitio dextras: sors ista senectae [ ]
166 debita erat nostrae. quod si immatura manebat [ ]
167 mors natum, caesis Volscorum milibus ante [ ]
168 ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit. [ ]
169 quin ego non alio digner te funere, Palla, [ ]
170 quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam [ ]
171 Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis. [1]
172 magna tropaea ferunt quos dat tua dextera leto; [ ]
173 tu quoque nunc stares immanis truncus in armis? [ ]
174 esset par aetas et idem si robur ab annis, [ ]
175 Turne. sed infelix Teucros quid demoror armis? [ ]
176 vadite et haec memores regi mandata referte: [ ]
177 quod vitam moror invisam Pallante perempto [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 12:+
178 dextera causa tua est, Turnum natoque patrique [ ]
179 quam debere vides. meritis vacat hic tibi solus [1]
180 fortunaeque locus. non vitae gaudia quaero, [ ]
181 nec fas, sed nato manis perferre sub imos.' [ ]
182 Aurora interea miseris mortalibus almam [ ]
183 extulerat lucem referens opera atque labores: [ ]
184 iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon [ ]
185 constituere pyras. huc corpora quisque suorum [ ]
186 more tulere patrum, subiectisque ignibus atris [ ]
187 conditur in tenebras altum caligine caelum. [ ]
188 ter circum accensos cincti fulgentibus armis [ ]
189 decurrere rogos, ter maestum funeris ignem [ ]
190 lustravere in equis ululatusque ore dedere. [1]?
191 spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma, [ ]
192 it caelo clamorque virum clangorque tubarum. [ ]
193 hic alii spolia occisis derepta Latinis [ ]
194 coniciunt igni, galeas ensisque decoros [ ]
195 frenaque ferventis -que rotas; pars munera nota, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 16:00
196 ipsorum clipeos et non felicia tela. [ ]
197 multa boum circa mactantur corpora Morti, [ ]
198 saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris [ ]
199 in flammam iugulant pecudes. tum litore toto [ ]
200 ardentis spectant socios semustaque servant [ ]
201 busta, neque avelli possunt nox umida donec [ ]
202 invertit caelum stellis ardentibus aptum. [ ]
203 Nec minus et miseri diversa in parte Latini [ ]?
204 innumeras struxere pyras, et corpora partim [ ]
205 multa virum terrae infodiunt, avectaque partim [ ]
206 finitimos tollunt in agros urbique remittunt; [ ]
207 cetera confusae -que ingentem caedis acervum [ ]
208 nec numero nec honore cremant: tunc undique vasti [ ]
209 certatim crebris conlucent ignibus agri. [ ]
210 tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram: [ ]?
211 maerentes altum cinerem et confusa ruebant [ ]
212 ossa focis tepido -que onerabant aggere terrae. [ ]
213 iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 16:+
214 praecipuus fragor et longi pars maxima luctus. [ ]
215 hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum [ ]
216 pectora maerentum puerique parentibus orbi [ ]
217 dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos; [ ]
218 ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro, [ ]
219 qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores. [ ]
220 ingravat haec saevus Drances solumque vocari [ ]
221 testatur, solum posci in certamina Turnum. [ ]
222 multa simul contra variis sententia dictis [ ]
223 pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat, [ ]
224 multa virum meritis sustentat fama tropaeis. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 62
Publius Vergilius Maro: Æneiden 11,225-497 [Aeneis]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
11. sang.
3 praecipitant curae turbataque funere mens est, [ ]
16 primitiae manibusque meis Mezentius hic est. [ ]
164 nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas [ ]
170 quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam [ ] bis
11. sang.
57 optabis nato funus pater. hei mihi, quantum [ ]?
179 quam debere vides. meritis vacat hic tibi solus [1]
11. sang.
217 dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos; *[ ]
Analyse 3
11. sang.
14 ‘maxima res effecta, viri; timor omnis abesto, [ ]!
47 mitteret in magnum imperium metuensque moneret [ ]!
81 vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris [ ]!
11. sang.
31H servabat senior, qui Parrhasio Euandro [ ]
69H seu mollis violae seu languentis hyacinthi, [ ]
143 funereas rapuere faces; lucet via longo [ ]
170 quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam [ ]
Analyse 4
11. sang.
131 saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.’ [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede