Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 20 - ÆN5-VERG + archivio n. 21 - ÆN6-VERG Prossimo file n. 63
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 0:00
225 Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, [ ]
226 ecce super maesti magna Diomedis ab urbe [ ]
227 legati responsa ferunt: nil omnibus actum [2]
228 tantorum impensis operum, nil dona neque aurum [ ]
229 nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis [ ]
230 quaerenda, aut pacem Troiano ab rege petendum. [ ]
231 deficit ingenti luctu rex ipse Latinus. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 0:+
232 fatalem Aenean manifesto numine ferri [ ]
233 admonet ira deum tumulique ante ora recentes. [ ]
234 ergo concilium magnum primosque suorum [ ]
235 imperio accitos alta intra limina cogit. [ ]
236 olli convenere fluuntque ad regia plenis [ ]!
237 tecta viis. sedet in mediis et maximus aevo [ ]
238 et primus sceptris haud laeta fronte Latinus. [ ]
239 atque hic legatos Aetola ex urbe remissos [ ]
240 quae referant fari iubet, et responsa reposcit [ ]?
241 ordine cuncta suo. tum facta silentia linguis, [ ]
242 et Venulus dicto parens ita farier infit: [ ]?
243 'Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra, [2]
244 atque iter emensi casus superavimus omnis, [1]
245 contigimusque manum qua concidit Ilia tellus. [ ]
246 ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis [ ]
247 victor Gargani condebat Iapygis agris. [ ]?
248 postquam introgressi et coram data copia fandi, [ ]
249 munera praeferimus, nomen patriamque docemus, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 0:++
250 qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos. [ ]
251 auditis ille haec placido sic reddidit ore: [ ]?
252 "o fortunatae gentes, Saturnia regna, [ ]
253 antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos [ ]
254 sollicitat suadet -que ignota lacessere bella? [ ]
255 quicumque Iliacos ferro violavimus agros [ ]
256 (mitto ea quae muris bellando exhausta sub altis, [ ]
257 quos Simois premat ille viros) infanda per orbem [ ]
258 supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, [ ]
259 vel Priamo miseranda manus; scit triste Minervae [ ]
260 sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus. [ ]
261 militia ex illa diversum ad litus abacti [ ]?
262 Atrides Protei Menelaus adusque columnas [u]?
263 exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Vlixes. [ ]
264 regna Neoptolemi referam versosque penatis [ ]
265 Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? [ ]!
266 ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivum [ ]
267 coniugis infandae prima inter limina dextra [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 4:00
268 oppetiit, devictam Asiam subsedit adulter. [ ]
269 invidisse deos, patriis ut redditus aris [ ]
270 coniugium optatum et pulchram Calydona viderem? [ ]
271 nunc etiam horribili visu portenta sequuntur [ ]?
272 et socii amissi petierunt aethera pennis [ ]
273 fluminibus -que vagantur aves (heu, dira meorum [ ]
274 supplicia!) et scopulos lacrimosis vocibus implent. [ ]
275 haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt [ ]
276 tempore cum ferro caelestia corpora demens [ ]
277 appetii et Veneris violavi vulnere dextram. [ ]
278 ne vero, ne me ad talis impellite pugnas. [ ]
279 nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum [ ]
280 Pergama nec veterum memini laetorve malorum. [ ]
281 munera quae patriis ad me portatis ab oris [ ]
282 vertite ad Aenean. stetimus tela aspera contra [ ]
283 contulimusque manus: experto credite quantus [ ]
284 in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam. [ ]
285 si duo praeterea talis Idaea tulisset [ ]?
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 4:++
286 terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes [ ]
287 Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis. [ ]
288 quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae, [ ]
289 Hectoris Aeneae -que manu victoria Graium [ ]
290 haesit et in decimum vestigia rettulit annum. [ ]
291 ambo animis, ambo insignes praestantibus armis, [ ]
292 hic pietate prior. coeant in foedera dextrae, [ ]
293 qua datur; ast armis concurrant arma cavete." [ ]
294 et responsa simul quae sint, rex optime, regis [ ]
295 audisti et quae sit magno sententia bello.' [ ]
296 Vix ea legati, variusque per ora cucurrit [ ]?
297 Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur [ ]
298 cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur [ ]
299 vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis. [ ]
300 ut primum placati animi et trepida ora quierunt, [1]
301 praefatus divos solio rex infit ab alto: [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 4:+++
302 'Ante equidem summa de re statuisse, Latini, [ ]?
303 et vellem et fuerat melius, non tempore tali [ ]
304 cogere concilium, cum muros adsidet hostis. [ ]?
305 bellum importunum, cives, cum gente deorum [ ]
306 invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant [ ]
307 proelia nec victi possunt absistere ferro. [ ]
308 spem si quam ascitis Aetolum habuistis in armis, [ ]?
309 ponite. spes sibi quis -que; sed haec quam angusta videtis. [ ]
310 cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, [2]
311 ante oculos interque manus sunt omnia vestras. [ ]
312 nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus [ ]?
313 esse, fuit; toto certatum est corpore regni. [ ]
314 nunc adeo quae sit dubiae sententia menti, [ ]
315 expediam et paucis (animos adhibete) docebo. [ ]
316 est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, [ ]
317 longus in occasum, finis super usque Sicanos; [ ]
318 Aurunci Rutulique serunt, et vomere duros [ ]
319 exercent collis atque horum asperrima pascunt. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 8:00
320 haec omnis regio et celsi plaga pinea montis [ ]
321 cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas [ ]
322 dicamus leges sociosque in regna vocemus: [ ]
323 considant, si tantus amor, et moenia condant. [ ]
324 sin alios finis aliamque capessere gentem [ ]
325 est animus possuntque solo decedere nostro, [1]
326 bis denas Italo texamus robore navis; [1]
327 seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam [ ]
328 materies: ipsi numerumque modumque carinis [ ]
329 praecipitant, nos aera, manus, navalia demus. [ ]
330 praeterea, qui dicta ferant et foedera firment [ ]?
331 centum oratores prima de gente Latinos [ ]
332 ire placet pacisque manu praetendere ramos, [ ]
333 munera portantis aurique eborisque talenta [ ]
334 et sellam regni trabeamque insignia nostri. [ ]
335 consulite in medium et rebus succurrite fessis.' [ ]
336 Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni [ ]
337 obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 8:+
338 largus opum et lingua melior, sed frigida bello [ ]
339 dextera, consiliis habitus non futtilis auctor, [ ]
340 seditione potens (genus huic materna superbum [ ]
341 nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), [ ]
342 surgit et his onerat dictis atque aggerat iras: [ ]
343 'rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem [ ]
344 consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur [1]
345 quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant. [ ]
346 det libertatem fandi flatusque remittat, [ ]
347 cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros [ ]!
348 (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) [ ]
349 lumina tot cecidisse ducum totamque videmus [ ]!
350 consedisse urbem luctu, dum Troia temptat [ ]
351 castra fugae fidens et caelum territat armis. [ ]
352 unum etiam donis istis, quae plurima mitti [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 8:++
353 Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum, [1]?
354 adicias, nec te ullius violentia vincat [ ]
355 quin natam egregio genero dignisque hymenaeis [ ]?
356 des, pater, et pacem hanc aeterno foedere firmes. [ ]
357 quod si tantus habet mentes et pectora terror, [ ]
358 ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso: [ ]
359 cedat, ius proprium regi patriaeque remittat. [ ]
360 quid miseros totiens in aperta pericula civis [ ]
361 proicis, o Latio caput horum et causa malorum? [ ]
362 nulla salus bello, pacem te poscimus omnes, [ ]?
363 Turne, simul pacis solum inviolabile pignus. [ ]
364 primus ego, invisum quem tu tibi fingis (et esse [ ]
365 nil moror), en supplex venio. miserere tuorum, [ ]
366 pone animos et pulsus abi. sat funera fusi [ ]
367 vidimus ingentis et desolavimus agros. [ ]?
368 aut, si fama movet, si tantum pectore robur [1]
369 concipis et si adeo dotalis regia cordi est, [ ]?
370 aude atque adversum fidens fer pectus in hostem. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 12:00
371 scilicet ut Turno contingat regia coniunx, [ ]
372 nos animae viles, inhumata infletaque turba, [ ]?
373 sternamur campis. etiam tu, si qua tibi vis, [ ]
374 si patrii quid Martis habes, illum aspice contra [ ]
375 qui vocat.' ..
376 Talibus exarsit dictis violentia Turni. [ ]
377 dat gemitum rumpit -que has imo pectore voces: [ ]?
378 'larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi [ ]
379 tum cum bella manus poscunt, patribusque vocatis [ ]
380 primus ades. sed non replenda est curia verbis, [ ]
381 quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem [ ]?
382 agger murorum nec inundant sanguine fossae. [ ]
383 proinde tona eloquio (solitum tibi) meque timoris [ ]
384 argue tu, Drance, quando tot stragis acervos [ ]
385 Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis [ ]
386 insignis agros. possit quid vivida virtus [ ]
387 experiare licet, nec longe scilicet hostes [ ]
388 quaerendi nobis, circumstant undique muros. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 12:+
389 imus in adversos - quid cessas? an tibi Mavors [ ]
390 ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis [ ]
391 semper erit? ..
392 pulsus ego? aut quisquam merito, foedissime, pulsum [ ]
393 arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim [ ]
394 sanguine et Euandri totam cum stirpe videbit [1]
395 procubuisse domum at -que exutos Arcadas armis? [ ]?
396 haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens [ ]
397 et quos mille die victor sub Tartara misi, [ ]
398 inclusus muris hostilique aggere saeptus. [ ]
399 "nulla salus bello." capiti cane talia, demens, [ ]
400 Dardanio rebusque tuis. proinde omnia magno [ ]
401 ne cessa turbare metu at -que extollere viris [ ]
402 gentis bis victae, contra premere arma Latini. [ ]
403 nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt, [ ]
404 nunc et Tydides et Larisaeus Achilles, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 12:++
405 amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. [ ]
406 vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit, [ ]
407 artificis scelus, et formidine crimen acerbat. [ ]
408 numquam animam talem dextra hac (absiste moveri) [ ]
409 amittes: habitet tecum et sit pectore in isto. [ ]
410 nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor. [ ]
411 si nullam nostris ultra spem ponis in armis, [ ]
412 si tam deserti sumus et semel agmine verso [ ]
413 funditus occidimus neque habet Fortuna regressum, [ ]
414 oremus pacem et dextras tendamus inertis. [ ]
415 quamquam o si solitae quicquam virtutis adesset! [1]
416 ille mihi ante alios fortunatusque laborum [ ]?
417 egregiusque animi, qui, ne quid tale videret, [1]
418 procubuit moriens et humum semel ore momordit. [ ]
419 sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus [1]
420 auxilioque urbes Italae populique supersunt, [ ]
421 sin et Troianis cum multo gloria venit [ ]
422 sanguine (sunt illis sua funera, parque per omnis [ ]
= archivio n. 21 - ÆN6-VERG
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 12:+++
423 tempestas) - cur indecores in limine primo [ ]
424 deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus? [ ]
425 multa dies variique labor mutabilis aevi [ ]
426 rettulit in melius, multos alterna revisens [ ]
427 lusit et in solido rursus Fortuna locavit. [ ]
428 non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi: [ ]?
429 at Messapus erit felixque Tolumnius et quos [ ]
430 tot populi misere duces, nec parva sequetur [2]?
431 gloria delectos Latio et Laurentibus agris. [ ]
432 est et Volscorum egregia de gente Camilla [ ]!
433 agmen agens equitum et florentis aere catervas. [ ]
434 quod si me solum Teucri in certamina poscunt [ ]
435 idque placet tantumque bonis communibus obsto, [ ]
436 non adeo has exosa manus Victoria fugit [ ]
437 ut tanta quicquam pro se temptare recusem. [ ]
438 ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem [ ]
439 factaque Volcani manibus paria induat arma [ ]?
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 16:00
440 ille licet. vobis animam hanc soceroque Latino [1]
441 Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus, [ ]
442 devovi. "solum Aeneas vocat." et vocet oro; [ ]?
443 nec Drances potius, sive est haec ira deorum, [ ]
444 morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.' [ ]
445 Illi haec inter se dubiis de rebus agebant [ ]!
446 certantes: castra Aeneas aciemque movebat. [ ]?
447 nuntius ingenti per regia tecta tumultu [ ]
448 ecce ruit magnisque urbem terroribus implet: [ ]
449 instructos acie Tiberino a flumine Teucros [2]?
450 Tyrrhenamque manum totis descendere campis. [ ]
451 extemplo turbati animi concussaque vulgi [ ]
452 pectora et arrectae stimulis haud mollibus irae. [ ]
453 arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus, [ ]
454 flent maesti mussantque patres. hic undique clamor [1]
455 dissensu vario magnus se tollit in auras: [ ]
456 haud secus atque alto in luco cum forte catervae [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 16:+
457 consedere avium, piscosove amne Padusae [ ]?
458 dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni. [ ]
459 'immo' ait 'o cives,' arrepto tempore Turnus, [ ]
460 'cogite concilium et pacem laudate sedentes; [ ]
461 illi armis in regna ruunt.' nec plura locutus [ ]
462 corripuit sese et tectis citus extulit altis. [ ]
463 'tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis, [ ]?
464 duc' ait 'et Rutulos. equitem, Messapus, in armis, [ ]
465 et cum fratre Coras, latis diffundite campis. [ ]
466 pars aditus urbis formet turrisque capessat; [ ]
467 cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.' [1]
468 Ilicet in muros tota discurritur urbe. [ ]
469 concilium ipse pater et magna incepta Latinus [ ]
470 deserit ac tristi turbatus tempore differt, [ ]
471 multaque se incusat qui non acceperit ultro [ ]
472 Dardanium Aenean generumque asciverit urbi. [ ]
473 praefodiunt alii portas aut saxa sudesque [ ]
474 subvectant. bello dat signum rauca cruentum [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 16:++
475 bucina. tum muros varia cinxere corona [ ]
476 matronae puerique, vocat labor ultimus omnis. [ ]
477 nec non ad templum summasque ad Palladis arces [ ]
478 subvehitur magna matrum regina caterva [ ]?
479 dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo, [ ]
480 causa mali tanti, oculos deiecta decoros. [ ]
481 succedunt matres et templum ture vaporant [ ]
482 et maestas alto fundunt de limine voces: [ ]
483 'armipotens, praeses belli, Tritonia virgo, [ ]?
484 frange manu telum Phrygii praedonis, et ipsum [2]
485 pronum sterne solo portisque effunde sub altis.' [ ]
486 cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus. [ ]
487 iamque adeo rutilum thoraca indutus aënis [ ]
488 horrebat squamis surasque incluserat auro, [ ]
489 tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem, [ ]
490 fulgebatque alta decurrens aureus arce [ ]
491 exsultatque animis et spe iam praecipit hostem: [ ]
492 qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 20:00
493 tandem liber equus, campoque potitus aperto [ ]
494 aut ille in pastus armentaque tendit equarum [ ]
495 aut adsuetus aquae perfundi flumine noto [ ]
496 emicat, arrectis -que fremit cervicibus alte [ ]
497 luxurians luduntque iubae per colla, per armos. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 63
Publius Vergilius Maro: Æneiden 11,498-724 [Aeneis]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
11. sang.
344 consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur [1]
380 primus ades. sed non replenda est curia verbis, [ ]
11. sang.
429 at Messapus erit felixque Tolumnius et quos [ ]
11. sang.
389 imus in adversos – quid cessas? an tibi Mavors [ ]
442 devovi. “solum Aeneas vocat.” et vocet oro; [ ]?
11. sang.
355 quin natam egregio genero dignisque hymenaeis *[ ]?
Analyse 3
11. sang.
445 Illi haec inter se dubiis de rebus agebant [ ]!
11. sang.
349 lumina tot cecidisse ducum totamque videmus [ ]!
11. sang.
373 sternamur campis. etiam tu, si qua tibi vis, [ ]
Analyse 4
11. sang.
265 Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? /[ ]!
11. sang.
347 cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros [ ]!
432 est et Volscorum egregia de gente Camilla [ ]!
11. sang.
236 olli convenere fluuntque ad regia plenis [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede