File n. 64 – 14:59 minuti – Vergilius

Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !

PgDn n. 64 Publius Vergilius Maro: Æneiden 11,725-915 [Aeneis]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 21 - ÆN6-VERG                                 Prossimo file n. 65
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)                    0:00
725           At non haec   nullis hominum   sator atque deorum            [ ]
726             observans   oculis summo   sedet altus Olympo.             [ ]
727              Tyrrhenum genitor   Tarchonem in proelia saeva            [ ]
728           suscitat et stimulis   haud mollibus inicit iras.            [ ]
729              ergo inter caedes   cedentiaque agmina Tarchon            [ ]
730             fertur equo variis  -que instigat vocibus alas             [ ]
731         nomine quemque vocans,   reficitque in proelia pulsos.         [ ]
732         'quis metus, o numquam   dolituri, o semper inertes            [2]
733           Tyrrheni,   quae tanta animis   ignavia venit?               [ ]?
734                femina palantis   agit atque haec agmina vertit!        [ ]
735       quo ferrum   quidve haec gerimus   tela inrita dextris?          [ ]
736            at non in   Venerem segnes   nocturnaque bella,             [ ]
737           aut ubi curva choros   indixit tibia Bacchi.                 [ ]
738               exspectate dapes   et plenae pocula mensae               [ ]
739        (hic amor, hoc studium)   dum sacra secundus haruspex           [ ]
740               nuntiet ac lucos   vocet hostia pinguis in altos!'       [ ]
741          haec effatus equum in   medios moriturus et ipse              [ ]
742       concitat, et   Venulo adversum   se turbidus infert              [ ]!

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)                    0:+
743            dereptumque ab equo   dextra complectitur hostem            [ ]
744           et gremium ante suum   multa vi concitus aufert.             [ ]?
745             tollitur in caelum   clamor cunctique Latini               [ ]
746             convertere oculos.   volat igneus aequore Tarchon          [ ]
747          arma virumque ferens;   tum summa ipsius ab hasta             [ ]
748          defringit   ferrum et partis   rimatur apertas,               [ ]
749              qua vulnus   letale ferat;   contra ille repugnans        [2]
750              sustinet a iugulo   dextram et vim viribus exit.          [ ]
751              utque volans alte   raptum cum fulva draconem             [ ]
752          fert aquila implicuit  -que pedes atque unguibus haesit,      [ ]
753             saucius at serpens   sinuosa volumina versat               [ ]
754             arrectisque horret   squamis et sibilat ore                [ ]
755              arduus insurgens,   illa haud minus urget obunco          [ ]
756              luctantem rostro,   simul aethera verberat alis:          [ ]
757            haud aliter praedam   Tiburtum ex agmine Tarchon            [ ]
758         portat ovans. ducis exemplum eventumque secuti                 [ ]!
759           Maeonidae incurrunt.   tum fatis debitus Arruns              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)                    4:00
760            velocem   iaculo et multa   prior arte Camillam             [ ]
761           circuit, et quae sit   fortuna facillima temptat.            [ ]
762           qua se cumque furens   medio tulit agmine virgo,             [ ]
763          hac Arruns   subit et tacitus   vestigia lustrat;             [ ]
764         qua victrix   redit illa pedem  -que ex hoste reportat,        [ ]
765           hac iuvenis   furtim celeris   detorquet habenas.            [ ]
766        hos aditus   iamque hos aditus   omnemque pererrat              [ ]
767           undique circuitum et   certam quatit improbus hastam.        [ ]
768             Forte sacer Cybelo   Chloreus olimque sacerdos             [u]?
769               insignis   longe Phrygiis   fulgebat in armis            [ ]
770          spumantem  -que agitabat equum,   quem pellis aënis           [ ]
771            in plumam   squamis auro   conserta tegebat.                [ ]
772                 ipse peregrina   ferrugine clarus et ostro             [ ]?
773              spicula torquebat   Lycio Gortynia cornu;                 [ ]
774               aureus ex umeris   erat arcus et aurea vati              [ ]
775           cassida; tum croceam   chlamydemque sinusque crepantis       [ ]
776           carbaseos   fulvo in nodum   collegerat auro,                [ ]
777             pictus acu tunicas   et barbara tegmina crurum.            [ ]
 
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)                    4:+
778          hunc virgo,   sive ut templis   praefigeret arma              [ ]
779                 Troia, captivo   sive ut se ferret in auro             [1]
780            venatrix,   unum ex omni   certamine pugnae                 [ ]
781               caeca sequebatur   totumque incauta per agmen            [2]
782             femineo praedae et   spoliorum ardebat amore,              [ ]
783              telum ex insidiis   cum tandem tempore capto              [ ]
784            concitat et superos   Arruns sic voce precatur:             [ ]
785          'summe deum,   sancti custos   Soractis Apollo,               [ ]
786            quem primi colimus,   cui pineus ardor acervo               [1]
787            pascitur, et medium   freti pietate per ignem               [ ]
788               cultores   multa premimus   vestigia pruna,              [ ]
789         da, pater, hoc nostris   aboleri dedecus armis,                [2]?
790           omnipotens.   non exuvias   pulsaeve tropaeum                [ ]
791       virginis aut   spolia ulla peto,   mihi cetera laudem            [ ]!
792        facta ferunt;   haec dira meo   dum vulnere pestis              [ ]
793           pulsa cadat, patrias   remeabo inglorius urbes.'             [ ]
794                 Audiit et voti   Phoebus succedere partem              [ ]
795          mente dedit,   partem volucris   dispersit in auras:          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)                    4:++
796            sterneret ut subita   turbatam morte Camillam               [ ]
797                 adnuit oranti;   reducem ut patria alta videret        [ ]
798         non dedit, inque Notos   vocem vertere procellae.              [ ]
799             ergo ut missa manu   sonitum dedit hasta per auras,        [ ]
800              convertere animos   acris oculosque tulere                [1]?
801              cuncti ad reginam   Volsci. nihil ipsa nec aurae          [ ]
802          nec sonitus memor aut   venientis ab aethere teli,            [ ]
803             hasta sub exsertam   donec perlata papillam                [ ]
804               haesit virgineum  -que alte bibit acta cruorem.          [ ]
805          concurrunt   trepidae comites   dominamque ruentem            [ ]
806         suscipiunt.   fugit ante omnis   exterritus Arruns             [ ]
807               laetitia   mixtoque metu,   nec iam amplius hastae       [ ]
808              credere nec telis   occurrere virginis audet.             [ ]?
809           ac velut ille, prius   quam tela inimica sequantur,          [ ]
810             continuo in montis   sese avius abdidit altos              [ ]
811                 occiso   pastore lupus   magnove iuvenco,              [2]
812               conscius audacis   facti, caudamque remulcens            [ ]
813             subiecit   pavitantem utero   silvasque petivit:           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)                    8:00
814           haud secus ex oculis   se turbidus abstulit Arruns           [ ]
815              contentusque fuga   mediis se immiscuit armis.            [ ]
816            illa manu   moriens telum   trahit, ossa sed inter          [ ]
817              ferreus ad costas   alto stat vulnere mucro.              [ ]
818             labitur exsanguis,   labuntur frigida leto                 [ ]
819              lumina, purpureus   quondam color ora reliquit.           [ ]
820              tum sic exspirans   Accam ex aequalibus unam              [ ]
821          adloquitur   fidam ante alias,   quae sola Camillae           [ ]
822                 quicum partiri   curas, atque haec ita fatur:          [ ]
823         'hactenus, Acca soror,   potui: nunc vulnus acerbum            [ ]
824          conficit, et tenebris   nigrescunt omnia circum.              [ ]
825           effuge et haec Turno   mandata novissima perfer:             [ ]
826                succedat pugnae   Troianosque arceat urbe.              [ ]
827      iamque vale.'   simul his dictis   linquebat habenas              [ ]
828           ad terram   non sponte fluens.   tum frigida toto            [ ]
829              paulatim exsolvit   se corpore, lentaque colla            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)                    8:+
830               et captum   leto posuit   caput, arma relinquunt,        [ ]
831             vitaque cum gemitu   fugit indignata sub umbras.           [ ]
832              tum vero immensus   surgens ferit aurea clamor            [ ]
833                sidera: deiecta   crudescit pugna Camilla;              [ ]?
834                incurrunt densi   simul omnis copia Teucrum             [ ]
835              Tyrrhenique duces   Euandrique Arcades alae.              [1]
836              At Triviae custos   iamdudum in montibus Opis             [ ]
837              alta sedet summis   spectatque interrita pugnas.          [ ]
838           utque procul   medio iuvenum in   clamore furentum           [ ]
839               prospexit tristi   mulcatam morte Camillam,              [ ]
840              ingemuitque dedit  -que has imo pectore voces:            [ ]?
841            'heu nimium, virgo;   nimium crudele luisti                 [ ]
842             supplicium Teucros   conata lacessere bello!               [2]
843           nec tibi desertae in   dumis coluisse Dianam                 [ ]
844            profuit aut nostras   umero gessisse pharetras.             [ ]
845            non tamen indecorem   tua te regina reliquit                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)                    8:++
846           extrema   iam in morte, neque hoc   sine nomine letum        [2]
847          per gentis   erit aut famam   patieris inultae.               [ ]
848             nam quicumque tuum   violavit vulnere corpus               [ ]
849            morte luet merita.'   fuit ingens monte sub alto            [ ]
850                 regis Dercenni   terreno ex aggere bustum              [ ]
851                 antiqui Laurentis opacaque ilice tectum;               [u]!
852            hic dea se   primum rapido   pulcherrima nisu               [ ]
853             sistit et Arruntem   tumulo speculatur ab alto.            [ ]
854              ut vidit   fulgentem armis   ac vana tumentem,            [ ]
855          'cur' inquit   'diversus abis?   huc derige gressum,          [ ]
856             huc periture veni,   capias ut digna Camillae              [ ]
857            praemia. tune etiam   telis moriere Dianae?'                [ ]
858               dixit, et aurata   volucrem Threissa sagittam            [ ]?
859            deprompsit pharetra   cornuque infensa tetendit             [ ]
860                et duxit longe,   donec curvata coirent                 [ ]
861             inter se capita et   manibus iam tangeret aequis,          [ ]
862             laeva aciem ferri,   dextra nervoque papillam.             [ ]
863                  extemplo teli   stridorem aurasque sonantis           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)                   12:00
864              audiit una Arruns   haesitque in corpore ferrum.          [ ]
865              illum exspirantem   socii atque extrema gementem          [ ]
866                  obliti ignoto   camporum in pulvere linquunt;         [ ]
867              Opis ad aetherium   pennis aufertur Olympum.              [ ]
868         Prima fugit   domina amissa   levis ala Camillae,              [ ]
869              turbati   fugiunt Rutuli,   fugit acer Atinas,            [ ]
870              disiectique duces   desolatique manipli                   [ ]?
871           tuta petunt et equis   aversi ad moenia tendunt.             [ ]?
872         nec quisquam instantis   Teucros letumque ferentis             [ ]
873               sustentare valet   telis aut sistere contra,             [ ]
874           sed laxos   referunt umeris   languentibus arcus,            [ ]
875          quadripedumque putrem   cursu quatit ungula campum.           [ ]
876              volvitur ad muros   caligine turbidus atra                [1]
877          pulvis, et e speculis   percussae pectora matres              [ ]
878                 femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.             [ ]!
879               qui cursu portas   primi inrupere patentis,              [ ]
880              hos inimica super   mixto premit agmine turba,            [ ]
881          nec miseram effugiunt   mortem, sed limine in ipso,           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)                   12:+
882            moenibus in patriis   atque inter tuta domorum              [ ]
883              confixi exspirant   animas. pars claudere portas,         [ ]
884             nec sociis   aperire viam   nec moenibus audent            [ ]
885              accipere orantis,   oriturque miserrima caedes            [ ]
886              defendentum armis   aditus inque arma ruentum.            [ ]
887            exclusi ante oculos   lacrimantumque ora parentum           [ ]
888            pars in praecipitis   fossas urgente ruina                  [ ]
889             volvitur, immissis   pars caeca et concita frenis          [ ]
890              arietat in portas   et duros obice postis.                [ ]?
891                 ipsae de muris   summo certamine matres                [ ]
892         (monstrat amor   verus patriae, ut   videre Camillam)          [ ]
893           tela manu   trepidae iaciunt   ac robore duro                [ ]
894              stipitibus ferrum   sudibusque imitantur obustis          [ ]
895          praecipites,   primaeque mori   pro moenibus ardent.          [1]
896            Interea   Turnum in silvis   saevissimus implet             [ ]
897         nuntius et   iuveni ingentem   fert Acca tumultum:             [ ]!
898               deletas   Volscorum acies,   cecidisse Camillam,         [ ]
899              ingruere infensos   hostis et Marte secundo               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)                   12:++
900                omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.           [ ]!
901          ille furens   (et saeva Iovis   sic numina poscunt)           [ ]
902               deserit obsessos   collis, nemora aspera linquit.        [ ]
903             vix e conspectu exierat campumque tenebat,                 [ ]!
904               cum pater Aeneas   saltus ingressus apertos              [ ]
905             exsuperatque iugum   silvaque evadit opaca.                [ ]?
906            sic ambo ad   muros rapidi   totoque feruntur               [1]
907              agmine nec longis   inter se passibus absunt;             [ ]
908                ac simul Aeneas   fumantis pulvere campos               [ ]
909                prospexit longe   Laurentiaque agmina vidit,            [ ]
910               et saevum Aenean   agnovit Turnus in armis               [ ]
911              adventumque pedum   flatusque audivit equorum.            [ ]
912             continuoque ineant   pugnas et proelia temptent,           [ ]
913               ni roseus fessos   iam gurgite Phoebus Hibero            [ ]
914          tingat equos   noctemque die   labente reducat.               [ ]
915              considunt castris   ante urbem et moenia vallant.         [ ]
_____________________________________________________________________________..

risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 65
Publius Vergilius Maro: Æneiden 12,1-237 [Aeneis]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!

Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
11. sang.
761           circuit, et quae sit   fortuna facillima temptat.            [ ]
802          nec sonitus memor aut   venientis ab aethere teli,            [ ]
11. sang.
822                 quicum partiri   curas, atque haec ita fatur:          [ ]
Analyse 3
11. sang.
742       concitat, et   Venulo adversum   se turbidus infert              [ ]!
791       virginis aut   spolia ulla peto,   mihi cetera laudem            [ ]!
897         nuntius et   iuveni ingentem   fert Acca tumultum:             [ ]!
Analyse 4
11. sang.
758         portat ovans. ducis exemplum eventumque secuti                 [ ]!
851                 antiqui Laurentis opacaque ilice tectum;               [u]!
878                 femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.             [ ]!
11. sang.
900                omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.           [ ]!
903             vix e conspectu exierat campumque tenebat,                 [ ]!

Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede


%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: