Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 21 - ÆN6-VERG Prossimo file n. 66
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 0:00
1 Turnus ut infractos adverso Marte Latinos [ ]
2 defecisse videt, sua nunc promissa reposci, [ ]
3 se signari oculis, ultro implacabilis ardet [ ]
4 attollitque animos. Poenorum qualis in arvis [ ]
5 saucius ille gravi venantum vulnere pectus [ ]?
6 tum demum movet arma leo, gaudetque comantis [ ]
7 excutiens cervice toros fixumque latronis [ ]
8 impavidus frangit telum et fremit ore cruento: [ ]
9 haud secus accenso gliscit violentia Turno. [ ]
10 tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: [ ]
11 'nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent [ ]
12 ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent. [ ]
13 congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus. [ ]
14 aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, [ ]
15 desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), [ ]
16 et solus ferro crimen commune refellam, [ ]
17 aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.' [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 0:+
18 Olli sedato respondit corde Latinus: [ ]
19 'o praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci [ ]
20 virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est [ ]
21 consulere atque omnis metuentem expendere casus. [ ]
22 sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta [ ]
23 multa manu, nec non aurumque animusque Latino est. [ ]
24 sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus agris, [ ]
25 nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu [ ]
26 sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri: [2]?
27 me natam nulli veterum sociare procorum [ ]
28 fas erat, idque omnes divique hominesque canebant. [1]
29 victus amore tui, cognato sanguine victus [2]?
30 coniugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi: [ ]
31 promissam eripui genero, arma impia sumpsi. [ ]
32 ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur [ ]
33 bella, vides, quantos primus patiare labores. [ ]
34 bis magna victi pugna vix urbe tuemur [ ]
35 spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 4:00
36 sanguine adhuc campi -que ingentes ossibus albent. [ ]
37 quo referor totiens? quae mentem insania mutat? [ ]
38 si Turno exstincto socios sum ascire paratus, [ ]
39 cur non incolumi potius certamina tollo? [ ]
40 quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet [ ]
41 Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet!) [ ]
42 prodiderim, natam et conubia nostra petentem? [ ]
43 respice res bello varias, miserere parentis [ ]
44 longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe [ ]
45 dividit.' haudquaquam dictis violentia Turni [ ]
46 flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo. [ ]
47 ut primum fari potuit, sic institit ore: [ ]
48 'quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me [ ]?
49 deponas letumque sinas pro laude pacisci. [ ]
50 et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra [ ]
51 spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis. [ ]
52 longe illi dea mater erit, quae nube fugacem [ ]
53 feminea tegat et vanis sese occulat umbris.' [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 4:+
54 At regina nova pugnae conterrita sorte [1]
55 flebat et ardentem generum moritura tenebat: [ ]
56 'Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae [ ]
57 tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae [ ]
58 tu requies miserae, decus imperiumque Latini [ ]
59 te penes, in te omnis domus inclinata recumbit), [ ]
60 unum oro: desiste manum committere Teucris. [2]
61 qui te cumque manent isto certamine casus [ ]
62 et me, Turne, manent; simul haec invisa relinquam [ ]
63 lumina nec generum Aenean captiva videbo.' [ ]!
64 accepit vocem lacrimis Lavinia matris [ ]
65 flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem [ ]
66 subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. [ ]
67 Indum sanguineo veluti violaverit ostro [ ]
68 si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa [ ]
69 alba rosa: talis virgo dabat ore colores. [2]
70 illum turbat amor figitque in virgine vultus. [ ]
71 ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam: [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 4:++
72 'ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto [1]
73 prosequere in duri certamina Martis euntem, [ ]?
74 o mater; neque enim Turno mora libera mortis. [ ]
75 nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno [ ]
76 haud placitura refer: cum primum crastina caelo [ ]
77 puniceis invecta rotis Aurora rubebit, [ ]
78 non Teucros agat in Rutulos; Teucrum arma quiescant [ ]
79 et Rutuli: nostro dirimamus sanguine bellum; [ ]
80 illo quaeratur coniunx Lavinia campo.' [ ]
81 Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit, [ ]
82 poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis, [ ]
83 Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, [u]
84 qui candore nives anteirent, cursibus auras. [ ]
85 circumstant properi aurigae manibusque lacessunt [ ]
86 pectora plausa cavis et colla comantia pectunt. [ ]
87 ipse dehinc auro squalentem alboque oricalco [ ]?
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 4:+++
88 circumdat loricam umeris, simul aptat habendo [1]
89 ensemque clipeum -que et rubrae cornua cristae, [ ]
90 ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti [ ]!
91 fecerat et Stygia candentem tinxerat unda. [ ]
92 exim quae mediis ingenti adnixa columnae [ ]
93 aedibus astabat, validam vi corripit hastam, [ ]
94 Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem [ ]
95 vociferans: 'nunc, o numquam frustrata vocatus [ ]
96 hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor, [ ]
97 te Turni nunc dextra gerit; da sternere corpus [ ]
98 loricamque manu valida lacerare revulsam [ ]
99 semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis [ ]
100 vibratos calido ferro murraque madentis.' [ ]
101 his agitur furiis, totoque ardentis ab ore [ ]
102 scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis: [ ]
103 mugitus veluti cum prima in proelia taurus [ ]
104 terrificos ciet at -que irasci in cornua temptat [ ]
105 arboris obnixus trunco, ventosque lacessit [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 8:00
106 ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena. [ ]
107 Nec minus interea maternis saevus in armis [ ]?
108 Aeneas acuit Martem et se suscitat ira, [1]
109 oblato gaudens componi foedere bellum. [ ]
110 tum socios maestique metum solatur Iuli [ ]
111 fata docens, regique iubet responsa Latino [1]
112 certa referre viros et pacis dicere leges. [ ]
113 Postera vix summos spargebat lumine montis [ ]
114 orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt [ ]
115 Solis equi lucem -que elatis naribus efflant: [2]
116 campum ad certamen magnae sub moenibus urbis [ ]
117 dimensi Rutulique viri Teucrique parabant [ ]
118 in medioque focos et dis communibus aras [ ]
119 gramineas. alii fontemque ignemque ferebant [ ]
120 velati limo et verbena tempora vincti. [ ]
121 procedit legio Ausonidum, pilataque plenis [ ]
122 agmina se fundunt portis. hinc Troius omnis [ ]
123 Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 8:+
124 haud secus instructi ferro quam si aspera Martis [ ]
125 pugna vocet. nec non mediis in milibus ipsi [ ]
126 ductores auro volitant ostroque superbi, [ ]?
127 et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas [ ]
128 et Messapus equum domitor, Neptunia proles. [ ]
129 utque dato signo spatia in sua quisque recessit, [ ]
130 defigunt tellure hastas et scuta reclinant. [ ]
131 tum studio effusae matres et vulgus inermum [ ]
132 invalidique senes turris ac tecta domorum [ ]
133 obsedere, alii portis sublimibus astant. [ ]
134 At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur [ ]
135 (tum neque nomen erat neque honos aut gloria monti), [ ]
136 prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas [ ]
137 Laurentum Troumque acies urbemque Latini. [ ]
138 extemplo Turni sic est adfata sororem [ ]
139 diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris [ ]
140 praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem [ ]
141 Iuppiter erepta pro virginitate sacravit): [ ]?
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 12:00
142 'nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro, [ ]?
143 scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae [ ]
144 magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile, [ ]!
145 praetulerim caelique libens in parte locarim: [ ]
146 disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem. [ ]
147 qua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant [ ]
148 cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi: [ ]
149 nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis, [ ]
150 Parcarumque dies et vis inimica propinquat. [ ]
151 non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum. [ ]
152 tu pro germano si quid praesentius audes, [ ]
153 perge; decet. forsan miseros meliora sequentur.' [ ]
154 vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit [ ]
155 terque quaterque manu pectus percussit honestum. [ ]
156 'non lacrimis hoc tempus' ait Saturnia Iuno; [ ]
157 'accelera et fratrem, si quis modus, eripe morti; [ ]
158 aut tu bella cie conceptumque excute foedus. [ ]
159 auctor ego audendi.' sic exhortata reliquit [ ]?
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 12:+
160 incertam et tristi turbatam vulnere mentis. [ ]
161 Interea reges, ingenti mole Latinus [ ]
162 quadriiugo vehitur curru (cui tempora circum [ ]
163 aurati bis sex radii fulgentia cingunt, [ ]
164 Solis avi specimen), bigis it Turnus in albis, [ ]
165 bina manu lato crispans hastilia ferro. [2]
166 hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, [ ]
167 sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis [ ]
168 et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, [ ]
169 procedunt castris, puraque in veste sacerdos [ ]
170 saetigeri fetum suis intonsamque bidentem [2]
171 attulit admovit -que pecus flagrantibus aris. [ ]
172 illi ad surgentem conversi lumina solem [ ]
173 dant fruges manibus salsas et tempora ferro [ ]
174 summa notant pecudum, paterisque altaria libant. [ ]
175 Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur: [ ]?
176 'esto nunc Sol testis et haec mihi Terra vocanti, [ ]!
177 quam propter tantos potui perferre labores, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 12:++
178 et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx, [ ]?
179 iam melior, iam, diva, precor; tuque inclute Mavors, [ ]
180 cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques; [ ]?
181 Fontisque Fluviosque voco, quaeque aetheris alti [ ]
182 religio et quae caeruleo sunt numina ponto: [ ]
183 cesserit Ausonio si fors victoria Turno, [ ]?
184 convenit Euandri victos discedere ad urbem, [ ]
185 cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles [ ]
186 Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent. [ ]
187 sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem [ ]
188 (ut potius reor et potius di numine firment), [ ]
189 non ego nec Teucris Italos parere iubebo [ ]
190 nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae [ ]
191 invictae gentes aeterna in foedera mittant. [ ]
192 sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto, [ ]
193 imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri [ ]
194 constituent urbique dabit Lavinia nomen.' [ ]
195 Sic prior Aeneas, sequitur sic deinde Latinus [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 16:00
196 suspiciens caelum, tenditque ad sidera dextram: [ ]
197 'haec eadem, Aenea, terram mare, sidera, iuro [ ]?
198 Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem, [ ]
199 vimque deum infernam et duri sacraria Ditis; [ ]
200 audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit. [ ]
201 tango aras, medios ignis et numina testor: [ ]
202 nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet, [ ]
203 quo res cumque cadent; nec me vis ulla volentem [ ]?
204 avertet, non, si tellurem effundat in undas [ ]
205 diluvio miscens caelumque in Tartara solvat, [ ]
206 ut sceptrum hoc' - dextra sceptrum nam forte gerebat - [ ]
207 'numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras, [ ]
208 cum semel in silvis imo de stirpe recisum [1]?
209 matre caret posuitque comas et bracchia ferro [ ]
210 olim arbos, nunc artificis manus aere decoro [ ]
211 inclusit patribusque dedit gestare Latinis.' [ ]
212 talibus inter se firmabant foedera dictis [ ]!
213 conspectu in medio procerum. tum rite sacratas [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 16:+
214 in flammam iugulant pecudes et viscera vivis [ ]
215 eripiunt, cumulant -que oneratis lancibus aras. [ ]
216 At vero Rutulis impar ea pugna videri [1]?
217 iamdudum et vario misceri pectora motu, [ ]?
218 tum magis ut propius cernunt non viribus aequis. [ ]
219 adiuvat incessu tacito progressus et aram [1]?
220 suppliciter venerans demisso lumine Turnus [ ]
221 tabentesque genae et iuvenali in corpore pallor. [ ]
222 quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit [ ]
223 sermonem et vulgi variare labantia corda, [ ]
224 in medias acies formam adsimulata Camerti [ ]
225 (cui genus a proavis ingens clarumque paternae [ ]
226 nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis) - [ ]!
227 in medias dat sese acies haud nescia rerum [ ]
228 rumoresque serit varios ac talia fatur: [ ]
229 'non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam [ ]?
230 obiectare animam? numerone an viribus aequi [ ]
231 non sumus? en omnes et Troes et Arcades hi sunt, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 16:++
232 fatalesque manus, infensa Etruria Turno. [ ]
233 vix hostem, alterni si congrediamur, habemus. [ ]
234 ille quidem ad superos, quorum se devovet aris, [ ]
235 succedet fama vivusque per ora feretur: [1]
236 nos patria amissa dominis parere superbis [ ]
237 cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.' [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 66
Publius Vergilius Maro: Æneiden 12,238-499 [Aeneis]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
12. sang.
23 multa manu, nec non aurumque animusque Latino est. [ ]
66 subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. [ ]
204 avertet, non, si tellurem effundat in undas [ ]
12. sang.
48 ‘quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me [ ]?
231 non sumus? en omnes et Troes et Arcades hi sunt, [ ]
12. sang.
83 Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, [u]
87 ipse dehinc auro squalentem alboque oricalco *[ ]?
Analyse 3
12. sang.
212 talibus inter se firmabant foedera dictis [ ]!
12. sang.
63 lumina nec generum Aenean captiva videbo.’ [ ]!
90 ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti [ ]!
176 ‘esto nunc Sol testis et haec mihi Terra vocanti, [ ]!
Analyse 4
12. sang.
144 magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile, [ ]!
226 nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis) – [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede