File n. 67 – 14:53 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 68
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lecto n. 67 Publius Vergilius Maro: Æneiden 12,500-696 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)                    0:00
500      Quis mihi nunc   tot acerba deus,   quis carmine caedes           [ ]
501              diversas   obitumque ducum,    quos aequore toto          [ ]
502         inque vicem   nunc Turnus agit,   nunc Troius heros,           [ ]
503             expediat?   tanton placuit   concurrere motu,              [ ]
504              Iuppiter, aeterna   gentis in pace futuras?               [ ]
505                 Aeneas Rutulum   Sucronem (ea prima ruentis            [ ]
506           pugna loco   statuit Teucros)   haud multa morantem          [ ]
507           excipit in latus et,   qua fata celerrima, crudum            [2]
508             transadigit costas   et cratis pectoris ensem.             [ ]
509            Turnus equo   deiectum Amycum   fratremque Dioren,          [ ]?
510         congressus pedes, hunc   venientem cuspide longa,              [ ]
511            hunc mucrone ferit,   curruque abscisa duorum               [ ]
512            suspendit capita et   rorantia sanguine portat.             [ ]
513            ille Talon   Tanaimque neci    fortemque Cethegum,          [ ]
514               tris uno congressu, et maestum mittit Oniten,            [ ]!
515                nomen Echionium   matrisque genus Peridiae;             [ ]
516            hic fratres   Lycia missos   et Apollinis agris             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
517              et iuvenem exosum   nequiquam bella Menoeten,             [ ]
518               Arcada, piscosae   cui circum flumina Lernae             [ ]
519            ars fuerat   pauperque domus    nec nota potentum           [ ]
520               munera, conducta  -que pater tellure serebat.            [ ]
521               ac velut immissi   diversis partibus ignes               [ ]?
522           arentem in silvam et   virgulta sonantia lauro,              [ ]
523                aut ubi decursu   rapido de montibus altis              [1]?
524           dant sonitum   spumosi amnes   et in aequora currunt         [1]
525          quisque suum   populatus iter:   non segnius ambo             [ ]
526                Aeneas   Turnusque ruunt    per proelia; nunc, nunc     [ ]
527            fluctuat ira intus,   rumpuntur nescia vinci                [ ]
528            pectora, nunc totis   in vulnera viribus itur.              [1]
529           Murranum hic, atavos   et avorum antiqua sonantem            [1]?
530               nomina per reges  -que actum genus omne Latinos,         [ ]
531         praecipitem scopulo at  -que ingentis turbine saxi             [ ]
532               excutit effundit  -que solo; hunc lora et iuga subter    [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
533              provolvere rotae,   crebro super ungula pulsu             [1]
534              incita nec domini   memorum proculcat equorum.            [ ]
535              ille ruenti Hyllo    animisque immane frementi            [ ]
536                 occurrit telum  -que aurata ad tempora torquet:        [ ]
537                olli per galeam   fixo stetit hasta cerebro.            [ ]
538            dextera nec tua te,   Graium fortissime Cretheu,            [ ]
539                 eripuit Turno,   nec di texere Cupencum                [ ]
540                 Aenea   veniente sui:   dedit obvia ferro              [ ]?
541            pectora, nec misero   clipei mora profuit aerei.            [ ]
542            te quoque Laurentes   viderunt, Aeole, campi                [ ]
543             oppetere et   late terram   consternere tergo:             [ ]
544               occidis, Argivae   quem non potuere phalanges            [ ]
545            sternere nec Priami   regnorum eversor Achilles;            [ ]?
546          hic tibi mortis erant   metae, domus alta sub Ida,            [ ]
547             Lyrnesi   domus alta, solo   Laurente sepulcrum.           [ ]?
548            totae adeo   conversae acies   omnesque Latini,             [ ]
549              omnes Dardanidae,   Mnestheus acerque Serestus            [ ]
550              et Messapus equum   domitor et fortis Asilas              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)                    4:00
551            Tuscorumque phalanx   Euandrique Arcades alae,              [ ]
552            pro se quisque viri   summa nituntur opum vi;               [ ]?
553          nec mora nec requies,   vasto certamine tendunt.              [ ]
554              Hic mentem Aeneae   genetrix pulcherrima misit            [ ]
555               iret ut ad muros   urbique adverteret agmen              [ ]
556                ocius et subita   turbaret clade Latinos.               [ ]
557              ille ut vestigans   diversa per agmina Turnum             [ ]
558            huc atque huc acies   circumtulit, aspicit urbem            [ ]
559                  immunem tanti   belli atque impune quietam.           [ ]
560           continuo   pugnae accendit   maioris imago:                  [ ]
561             Mnesthea Sergestum  -que vocat fortemque Serestum          [ ]
562            ductores,   tumulumque capit    quo cetera Teucrum          [ ]
563               concurrit legio,   nec scuta aut spicula densi           [ ]
564              deponunt.   celso medius   stans aggere fatur:            [ ]
565            'ne qua meis   esto dictis   mora, Iuppiter hac stat,       [ ]
566           neu quis ob inceptum   subitum mihi segnior ito.             [ ]
567          urbem hodie,   causam belli,   regna ipsa Latini,             [ ]
568          ni frenum accipere et   victi parere fatentur,                [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
569            eruam et aequa solo   fumantia culmina ponam.               [ ]?
570             scilicet exspectem   libeat dum proelia Turno              [ ]
571           nostra pati   rursusque velit    concurrere victus?          [ ]
572            hoc caput, o cives,   haec belli summa nefandi.             [2]
573            ferte faces propere   foedusque reposcite flammis.'         [ ]
574          dixerat, atque animis   pariter certantibus omnes             [ ]
575              dant cuneum densa  -que ad muros mole feruntur.           [ ]
576               scalae improviso   subitusque apparuit ignis.            [ ]
577           discurrunt   alii ad portas   primosque trucidant,           [ ]
578           ferrum alii torquent   et obumbrant aethera telis.           [ ]
579            ipse inter   primos dextram   sub moenia tendit             [ ]
580                  Aeneas, magna  -que incusat voce Latinum              [ ]
581               testaturque deos   iterum se ad proelia cogi,            [ ]
582         bis iam Italos hostis,   haec altera foedera rumpi.            [ ]
583            exoritur   trepidos inter   discordia civis:                [ ]
584            urbem alii   reserare iubent   et pandere portas            [ ]
585             Dardanidis   ipsumque trahunt    in moenia regem;          [ ]
586          arma ferunt   alii et pergunt   defendere muros.              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
587                inclusas ut cum   latebroso in pumice pastor            [ ]?
588                vestigavit apes   fumoque implevit amaro:               [1]
589         illae intus   trepidae rerum   per cerea castra                [ ]
590            discurrunt   magnisque acuunt    stridoribus iras;          [ ]
591             volvitur ater odor   tectis, tum murmure caeco             [ ]
592             intus saxa sonant,   vacuas it fumus ad auras.             [ ]
593            Accidit haec fessis   etiam fortuna Latinis,                [ ]
594               quae totam luctu   concussit funditus urbem.             [ ]
595               regina ut tectis   venientem prospicit hostem,           [ ]
596                 incessi muros,   ignis ad tecta volare,                [ ]
597         nusquam acies   contra Rutulas,   nulla agmina Turni,          [ ]
598               infelix   pugnae iuvenem in   certamine credit           [ ]
599         exstinctum et   subito mentem   turbata dolore                 [ ]
600               se causam clamat   crimenque caputque malorum,           [ ]
601           multaque per maestum   demens effata furorem                 [ ]
602             purpureos   moritura manu   discindit amictus              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)                    8:00
603              et nodum informis   leti trabe nectit ab alta.            [1]
604            quam cladem miserae   postquam accepere Latinae,            [ ]
605               filia prima manu   floros Lavinia crinis                 [ ]?
606              et roseas   laniata genas,   tum cetera circum            [ ]
607        turba furit,   resonant late   plangoribus aedes.               [ ]
608             hinc totam infelix   vulgatur fama per urbem.              [ ]
609              demittunt mentes,   it scissa veste Latinus               [ ]
610             coniugis attonitus   fatis urbisque ruina,                 [ ]
611               canitiem immundo   perfusam pulvere turpans              [ ]
612           multaque se incusat,   qui non acceperit ante                [ ]
613               Dardanium Aenean   generumque asciverit ultro.           [ ]
614                Interea extremo   bellator in aequore Turnus            [ ]?
615            palantis   sequitur paucos   iam segnior atque              [ ]
616          iam minus atque minus   successu laetus equorum.              [ ]
617              attulit hunc illi   caecis terroribus aura                [ ]
618                commixtum clamorem, arrectasque impulit auris           [ ]!
619              confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.               [ ]!
620          'hei mihi! quid tanto   turbantur moenia luctu?               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
621             quisve ruit tantus   diversa clamor ab urbe?'              [ ]
622              sic ait, adductis  -que amens subsistit habenis.          [ ]
623          atque huic, in faciem   soror ut conversa Metisci             [ ]
624               aurigae   currumque et equos    et lora regebat,         [ ]
625               talibus occurrit   dictis: 'hac, Turne, sequamur         [ ]
626          Troiugenas,   qua prima viam   victoria pandit;               [ ]
627            sunt alii   qui tecta manu   defendere possint.             [ ]?
628                 ingruit Aeneas   Italis et proelia miscet:             [ ]?
629              et nos saeva manu   mittamus funera Teucris.              [ ]
630            nec numero inferior   pugnae nec honore recedes.'           [ ]
631  Turnus ad haec:                                                         ..
632        'o soror, et   dudum agnovi,   cum prima per artem              [ ]
633               foedera turbasti   teque haec in bella dedisti,          [1]
634              et nunc nequiquam   fallis dea. sed quis Olympo           [ ]
635              demissam   tantos voluit   te ferre labores?              [ ]
636            an fratris   miseri letum ut   crudele videres?             [1]
637   nam quid ago? aut   quae iam spondet   fortuna salutem?              [ ]
638          vidi oculos   ante ipse meos   me voce vocantem               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
639            Murranum,   quo non superat   mihi carior alter,            [ ]
640           oppetere ingentem at  -que ingenti vulnere victum.           [ ]
641                occidit infelix   nostrum ne dedecus Vfens              [ ]
642              aspiceret; Teucri   potiuntur corpore et armis.           [ ]
643               exscindine domos   (id rebus defuit unum)                [ ]
644              perpetiar, dextra   nec Drancis dicta refellam?           [ ]
645           terga dabo et Turnum   fugientem haec terra videbit?         [ ]
646              usque adeone mori   miserum est? vos o mihi, Manes,       [ ]
647           este boni,   quoniam superis   aversa voluntas.              [1]
648         sancta ad vos anima at  -que istius nescia culpae              [ ]
649                descendam magnorum haud umquam indignus avorum.'        [ ]!
650             Vix ea fatus erat,   medios volat ecce per hostis          [ ]
651           vectus equo   spumante Saces,   adversa sagitta              [ ]?
652              saucius ora, ruit  -que implorans nomine Turnum:          [ ]
653          'Turne, in te   suprema salus,   miserere tuorum.             [ ]
654                fulminat Aeneas   armis summasque minatur               [ ]
655               deiecturum arces   Italum excidioque daturum,            [ ]
656          iamque faces   ad tecta volant.   in te ora Latini,           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)                   12:00
657         in te oculos referunt;   mussat rex ipse Latinus               [ ]
658         quos generos vocet aut   quae sese ad foedera flectat.         [ ]
659               praeterea   regina, tui   fidissima, dextra              [ ]?
660               occidit ipsa sua   lucemque exterrita fugit.             [ ]?
661                soli pro portis   Messapus et acer Atinas               [ ]?
662              sustentant acies.   circum hos utrimque phalanges         [ ]
663        stant densae   strictisque seges    mucronibus horret           [ ]
664              ferrea: tu currum   deserto in gramine versas.'           [ ]
665                obstipuit varia   confusus imagine rerum                [ ]
666               Turnus et obtutu   tacito stetit; aestuat ingens         [ ]?
667             uno in corde pudor   mixtoque insania luctu                [ ]
668              et furiis   agitatus amor   et conscia virtus.            [ ]
669             ut primum   discussae umbrae et   lux reddita menti,       [ ]
670               ardentis   oculorum orbis   ad moenia torsit             [ ]
671            turbidus eque rotis   magnam respexit ad urbem.             [ ]
672           Ecce autem   flammis inter   tabulata volutus                [ ]
673              ad caelum undabat   vertex turrimque tenebat,             [ ]
674               turrim compactis   trabibus quam eduxerat ipse           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
675            subdideratque rotas   pontisque instraverat altos.          [ ]
676          'iam iam fata, soror,   superant, absiste morari;             [ ]
677           quo deus et   quo dura vocat   Fortuna sequamur.             [2]
678         stat conferre manum Aeneae, stat, quidquid acerbi est,         [ ]!
679      morte pati,   neque me indecorem,   germana, videbis              [ ]
680            amplius. hunc, oro,   sine me furere ante furorem.'         [ ]?
681            dixit, et e   curru saltum   dedit ocius arvis              [ ]
682        perque hostis,   per tela ruit   maestamque sororem             [ ]
683              deserit ac rapido   cursu media agmina rumpit.            [ ]
684             ac veluti   montis saxum   de vertice praeceps             [ ]
685               cum ruit avulsum   vento, seu turbidus imber             [ ]
686              proluit aut annis   solvit sublapsa vetustas;             [ ]
687             fertur in abruptum   magno mons improbus actu              [ ]
688              exsultatque solo,   silvas armenta virosque               [ ]
689               involvens secum:   disiecta per agmina Turnus            [ ]
690            sic urbis   ruit ad muros,   ubi plurima fuso               [1]
691           sanguine terra madet   striduntque hastilibus aurae,         [ ]
692          significatque manu et   magno simul incipit ore:              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
693       'parcite iam, Rutuli, et   vos tela inhibete, Latini;            [ ]
694         quaecumque est   fortuna, mea est;   me verius unum            [ ]
695             pro vobis   foedus luere et   decernere ferro.'            [ ]
696               discessere omnes   medii spatiumque dedere.              [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 68
Publius Vergilius Maro: Æneiden 12,697-952 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: