Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 21 - ÆN6-VERG Prossimo file n. 69
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 0:00
697 At pater Aeneas audito nomine Turni [ ]?
698 deserit et muros et summas deserit arces [ ]
699 praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit [ ]
700 laetitia exsultans horrendumque intonat armis: [ ]
701 quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis [ ]
702 cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali [ ]
703 vertice se attollens pater Appenninus ad auras. [ ]
704 iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes [ ]
705 convertere oculos Itali, quique alta tenebant [1]?
706 moenia quique imos pulsabant ariete muros, [ ]
707 armaque deposuere umeris. stupet ipse Latinus [ ]!
708 ingentis, genitos diversis partibus orbis, [ ]
709 inter se coiisse viros et cernere ferro. [ ]!
710 atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 0:+
711 procursu rapido coniectis eminus hastis [ ]
712 invadunt Martem clipeis atque aere sonoro. [ ]
713 dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus [ ]?
714 congeminant, fors et virtus miscentur in unum. [ ]
715 ac velut ingenti Sila summove Taburno [1]
716 cum duo conversis inimica in proelia tauri [ ]
717 frontibus incurrunt, pavidi cessere magistri, [ ]
718 stat pecus omne metu mutum, mussantque iuvencae [ ]?
719 quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur; [ ]
720 illi inter sese multa vi vulnera miscent [ ]
721 cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo [ ]!
722 colla armosque lavant, gemitu nemus omne remugit: [ ]
723 non aliter Tros Aeneas et Daunius heros [ ]
724 concurrunt clipeis, ingens fragor aethera complet. [ ]
725 Iuppiter ipse duas aequato examine lances [ ]
726 sustinet et fata imponit diversa duorum, [ ]!
727 quem damnet labor et quo vergat pondere letum. [ ]
728 Emicat hic impune putans et corpore toto [ ]!
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 4:00
729 alte sublatum consurgit Turnus in ensem [ ]
730 et ferit; exclamant Troes trepidique Latini, [ ]
731 arrectae -que amborum acies. at perfidus ensis [ ]
732 frangitur in medio -que ardentem deserit ictu, [ ]
733 ni fuga subsidio subeat. fugit ocior euro [ ]
734 ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem. [ ]
735 fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos [ ]
736 conscendebat equos, patrio mucrone relicto, [ ]
737 dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci; [ ]
738 idque diu, dum terga dabant palantia Teucri, [ ]
739 suffecit: postquam arma dei ad Volcania ventum est, [ ]
740 mortalis mucro glacies ceu futtilis ictu [ ]
741 dissiluit; fulva resplendent fragmina harena. [ ]
742 ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus [ ]
743 et nunc huc, inde huc incertos implicat orbis; [ ]
744 undique enim densa Teucri inclusere corona [ ]
745 atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt. [ ]
746 Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 4:+
747 interdum genua impediunt cursumque recusant, [ ]
748 insequitur trepidique pedem pede fervidus urget: [ ]
749 inclusum veluti si quando flumine nactus [ ]?
750 cervum aut puniceae saeptum formidine pennae [ ]
751 venator cursu canis et latratibus instat; [ ]
752 ille autem insidiis et ripa territus alta [ ]?
753 mille fugit refugitque vias, at vividus Vmber [ ]
754 haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti [ ]
755 increpuit malis morsuque elusus inani est: [ ]?
756 tum vero exoritur clamor ripaeque lacusque [ ]
757 responsant circa et caelum tonat omne tumultu. [ ]
758 ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis [ ]
759 nomine quemque vocans notumque efflagitat ensem. [ ]
760 Aeneas mortem contra praesensque minatur [ ]
761 exitium, si quisquam adeat, terretque trementis [ ]
762 excisurum urbem minitans et saucius instat. [ ]?
763 quinque orbis explent cursu totidemque retexunt [ ]
764 huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 4:++
765 praemia, sed Turni de vita et sanguine certant. [ ]
766 Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris [ ]
767 hic steterat, nautis olim venerabile lignum, [ ]?
768 servati ex undis ubi figere dona solebant [ ]
769 Laurenti divo et votas suspendere vestis; [ ]
770 sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum [ ]
771 sustulerant, puro ut possent concurrere campo: [ ]
772 hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam [ ]
773 detulerat fixam et lenta radice tenebat. [ ]?
774 incubuit voluitque manu convellere ferrum [ ]
775 Dardanides, teloque sequi quem prendere cursu [1]
776 non poterat. tum vero amens formidine Turnus [ ]?
777 'Faune, precor, miserere' inquit, 'tuque optima ferrum [ ]
778 Terra tene, colui vestros si semper honores, [ ]
779 quos contra Aeneadae bello fecere profanos.' [ ]?
780 dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit. [ ]
781 namque diu luctans lentoque in stirpe moratus [ ]
782 viribus haud ullis valuit discludere morsus [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 8:00
783 roboris Aeneas. dum nititur acer et instat, [ ]
784 rursus in aurigae faciem mutata Metisci [ ]
785 procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. [ ]?
786 quod Venus audaci nymphae indignata licere [ ]
787 accessit telumque alta ab radice revellit. [ ]
788 olli sublimes armis animisque refecti, [ ]?
789 hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, [2]
790 adsistunt contra certamina Martis anheli. [ ]
791 Iunonem interea rex omnipotentis Olympi [ ]
792 adloquitur fulva pugnas de nube tuentem: [ ]
793 'quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat? [ ]
794 indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris [ ]
795 deberi caelo fatisque ad sidera tolli. [ ]
796 quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres? [1]
797 mortalin decuit violari vulnere divum? [ ]
798 aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?) [2]
799 ereptum reddi Turno et vim crescere victis? [ ]
800 desine iam tandem precibusque inflectere nostris, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 8:+
801 ne te tantus edit tacitam dolor et mihi curae [ ]
802 saepe tuo dulci tristes ex ore recursent. [ ]
803 ventum ad supremum est. terris agitare vel undis [ ]
804 Troianos potuisti, infandum accendere bellum, [ ]!
805 deformare domum et luctu miscere hymenaeos: [ ]
806 ulterius temptare veto.' sic Iuppiter orsus; [ ]
807 sic dea summisso contra Saturnia vultu: [ ]?
808 'ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, [ ]
809 Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui; [ ]
810 nec tu me aëria solam nunc sede videres [1]?
811 digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa [ ]
812 starem acie traherem -que inimica in proelia Teucros. [ ]
813 Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri [ ]
814 suasi et pro vita maiora audere probavi, [ ]
815 non ut tela tamen, non ut contenderet arcum; [ ]
816 adiuro Stygii caput implacabile fontis, [ ]?
817 una superstitio superis quae reddita divis. [ ]
818 et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 8:++
819 illud te nulla fati quod lege tenetur, [ ]
820 pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: [ ]
821 cum iam conubiis pacem felicibus (esto) [ ]
822 component, cum iam leges et foedera iungent, [ ]
823 ne vetus indigenas nomen mutare Latinos [ ]
824 neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari [ ]
825 aut vocem mutare viros aut vertere vestem. [2]
826 sit Latium, sint Albani per saecula reges, [ ]
827 sit Romana potens Itala virtute propago: [1]
828 occidit, occiderit -que sinas cum nomine Troia.' [ ]
829 olli subridens hominum rerumque repertor: [ ]
830 'es germana Iovis Saturnique altera proles, [ ]
831 irarum tantos volvis sub pectore fluctus. [ ]
832 verum age et inceptum frustra summitte furorem: [ ]
833 do quod vis, et me victusque volensque remitto. [ ]
834 sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, [ ]
835 utque est nomen erit; commixti corpore tantum [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 12:00
836 subsident Teucri. morem ritusque sacrorum [ ]
837 adiciam faciamque omnis uno ore Latinos. [ ]?
838 hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, [ ]
839 supra homines, supra ire deos pietate videbis, [ ]
840 nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.' [ ]
841 adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit. [ ]
842 interea excedit caelo nubemque relinquit. [ ]?
843 His actis aliud genitor secum ipse volutat [ ]
844 Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. [ ]
845 dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, [ ]
846 quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram [ ]
847 uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit [ ]
848 serpentum spiris ventosasque addidit alas. [ ]
849 hae Iovis ad solium saevique in limine regis [ ]
850 apparent acuuntque metum mortalibus aegris, [ ]
851 si quando letum horrificum morbosque deum rex [ ]
852 molitur, meritas aut bello territat urbes. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 12:+
853 harum unam celerem demisit ab aethere summo [2]
854 Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit: [ ]
855 illa volat celeri -que ad terram turbine fertur. [ ]
856 non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta, [ ]
857 armatam saevi Parthus quam felle veneni, [ ]
858 Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit, [ ]
859 stridens et celeris incognita transilit umbras: [ ]
860 talis se sata Nocte tulit terrasque petivit. [ ]!
861 postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, [ ]
862 alitis in parvae subitam collecta figuram, [ ]
863 quae quondam in bustis aut culminibus desertis [ ]
864 nocte sedens serum canit importuna per umbras - [ ]
865 hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora [ ]?
866 fertque refertque sonans clipeumque everberat alis. [ ]
867 illi membra novus solvit formidine torpor, [ ]
868 arrectae -que horrore comae et vox faucibus haesit. [ ]
869 At procul ut Dirae stridorem agnovit et alas, [ ]
870 infelix crinis scindit Iuturna solutos [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 12:++
871 unguibus ora soror foedans et pectora pugnis: [ ]
872 'quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare? [ ]
873 aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem [ ]
874 arte morer? talin possum me opponere monstro? [ ]
875 iam iam linquo acies. ne me terrete timentem, [ ]
876 obscenae volucres: alarum verbera nosco [ ]?
877 letalemque sonum, nec fallunt iussa superba [ ]
878 magnanimi Iovis. haec pro virginitate reponit? [ ]
879 quo vitam dedit aeternam? cur mortis adempta est [ ]
880 condicio? possem tantos finire dolores [ ]
881 nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras! [1]
882 immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum [ ]
883 te sine, frater, erit? o quae satis ima dehiscat [1]?
884 terra mihi, manisque deam demittat ad imos?' [2]
885 tantum effata caput glauco contexit amictu [ ]
886 multa gemens et se fluvio dea condidit alto. [ ]
887 Aeneas instat contra telumque coruscat [ ]
888 ingens arboreum, et saevo sic pectore fatur: [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 16:00
889 'quae nunc deinde mora est? aut quid iam, Turne, retractas? [ ]
890 non cursu, saevis certandum est comminus armis. [ ]
891 verte omnis tete in facies et contrahe quidquid [ ]
892 sive animis sive arte vales; opta ardua pennis [ ]
893 astra sequi clausumve cava te condere terra.' [ ]?
894 ille caput quassans: 'non me tua fervida terrent [ ]
895 dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis.' [ ]
896 nec plura effatus saxum circumspicit ingens, [ ]
897 saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, [ ]
898 limes agro positus litem ut discerneret arvis. [ ]
899 vix illud lecti bis sex cervice subirent, [ ]
900 qualia nunc hominum producit corpora tellus; [ ]
901 ille manu raptum trepida torquebat in hostem [ ]
902 altior insurgens et cursu concitus heros. [ ]
903 sed neque currentem se nec cognoscit euntem [ ]
904 tollentemve manus saxumve immane moventem; [ ]
905 genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis. [ ]
906 tum lapis ipse viri vacuum per inane volutus [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 16:+
907 nec spatium evasit totum neque pertulit ictum. [2]
908 ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit [ ]
909 nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus [1]
910 velle videmur et in mediis conatibus aegri [ ]
911 succidimus - non lingua valet, non corpore notae [ ]
912 sufficiunt vires nec vox aut verba sequuntur: [ ]
913 sic Turno, quacumque viam virtute petivit, [ ]
914 successum dea dira negat. tum pectore sensus [ ]
915 vertuntur varii; Rutulos aspectat et urbem [ ]
916 cunctaturque metu letumque instare tremescit, [1]
917 nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem, [ ]?
918 nec currus usquam videt aurigamve sororem. [ ]
919 Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, [ ]
920 sortitus fortunam oculis, et corpore toto [ ]
921 eminus intorquet. murali concita numquam [ ]?
922 tormento sic saxa fremunt nec fulmine tanti [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 16:++
923 dissultant crepitus. volat atri turbinis instar [2]
924 exitium dirum hasta ferens orasque recludit [ ]
925 loricae et clipei extremos septemplicis orbis: [ ]
926 per medium stridens transit femur. incidit ictus [ ]
927 ingens ad terram duplicato poplite Turnus. [2]
928 consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit [1]?
929 mons circum et vocem late nemora alta remittunt. [1]
930 ille humilis supplexque oculos dextramque precantem [ ]
931 protendens 'equidem merui nec deprecor' inquit; [ ]
932 'utere sorte tua. miseri te si qua parentis [1]?
933 tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis [ ]
934 Anchises genitor) Dauni miserere senectae [ ]
935 et me, seu corpus spoliatum lumine mavis, [ ]
936 redde meis. vicisti et victum tendere palmas [ ]!
937 Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx, [2]?
938 ulterius ne tende odiis.' stetit acer in armis [ ]
939 Aeneas volvens oculos dextramque repressit; [ ]
940 et iam iamque magis cunctantem flectere sermo [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.) 20:00
941 coeperat, infelix umero cum apparuit alto [ ]
942 balteus et notis fulserunt cingula bullis [ ]
943 Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus [ ]
944 straverat atque umeris inimicum insigne gerebat. [ ]
945 ille, oculis postquam saevi monimenta doloris [ ]
946 exuviasque hausit, furiis accensus et ira [ ]
947 terribilis: 'tune hinc spoliis indute meorum [ ]
948 eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas [ ]
949 immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit.' [ ]
950 hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit [ ]
951 fervidus. ast illi solvuntur frigore membra [ ]
952 vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 69
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen 1-205 [Culex]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
12. sang.
727 quem damnet labor et quo vergat pondere letum. [ ]
833 do quod vis, et me victusque volensque remitto. [ ]
878 magnanimi Iovis. haec pro virginitate reponit? [ ]
12. sang.
801 ne te tantus edit tacitam dolor et mihi curae [ ]
873 aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem [ ]
933 tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis [ ]
12. sang.
805 deformare domum et luctu miscere hymenaeos: *[ ]
Analyse 3
12. sang.
709 inter se coiisse viros et cernere ferro. [ ]!
726 sustinet et fata imponit diversa duorum, [ ]!
728 Emicat hic impune putans et corpore toto [ ]!
860 talis se sata Nocte tulit terrasque petivit. [ ]!
12. sang.
851 si quando letum horrificum morbosque deum rex [ ]
12. sang.
863 quae quondam in bustis aut culminibus desertis [ ]
Analyse 4
12. sang.
804 Troianos potuisti, infandum accendere bellum, [ ]!
936 redde meis. vicisti et victum tendere palmas [ ]!
12. sang.
707 armaque deposuere umeris. stupet ipse Latinus [ ]!
721 cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede