File n. 71 – 10:08 minuti – Vergil pseudo

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 72
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 71 Publius Vergilius Maro (pseudo): Salaten [Moretum]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Salaten (Oxford C.T.)                     0:00
  1               Iam nox hibernas   bis quinque peregerat horas           [ ]
  2              excubitorque diem   cantu praedixerat ales,               [ ]
  3                 Simulus exigui   cultor cum rusticus agri,             [ ]
  4               tristia uenturae   metuens ieiunia lucis,                [ ]
  5            membra leuat   uili sensim   demissa grabato                [ ]
  6              sollicitaque manu   tenebras explorat inertes             [ ]
  7             uestigatque focum,   laesus quem denique sensit.           [ ]
  8                paruulus exusto   remanebat stipite fomes               [ ]
  9              et cinis obductae   celabat lumina prunae;                [ ]
 10             admouet his pronam   summissa fronte lucernam              [ ]
 11                et producit acu   stuppas umore carentis,               [1]?
 12             excitat et crebris   languentem flatibus ignem.            [ ]
 13               tandem concepto,   sed uix, fulgore recedit              [ ]
 14               oppositaque manu   lumen defendit ab aura                [1]?
 15          et reserat (?)clausae   qua peruidet ostia clauis.            [ ]
 16               fusus erat terra   frumenti pauper aceruus:              [ ]?

Publius Vergilius Maro (pseudo): Salaten (Oxford C.T.)
 17             hinc sibi depromit   quantum mensura patebat,              [2]
 18            quae bis in octonas   excurrit pondere libras.              [ ]
 19             inde abit adsistit  -que molae paruaque tabella,           [ ]
 20            quam fixam   paries illos   seruabat in usus,               [ ]
 21             lumina fida locat;   geminos tunc ueste lacertos           [ ]
 22             liberat et cinctus   uillosae tergere caprae               [ ]
 23              peruerrit   cauda silices   gremiumque molarum.           [ ]
 24             aduocat inde manus   operi, partitus utroque:              [ ]
 25              laeua ministerio,   dextra est intenta labori.            [ ]
 26            haec rotat adsiduum   gyris et concitat orbem               [ ]
 27         (tunsa Ceres   silicum rapido   decurrit ab ictu),             [1]
 28                interdum fessae   succedit laeua sorori                 [ ]
 29             alternatque uices.   modo rustica carmina cantat           [ ]
 30                agrestique suum   solatur uoce laborem,                 [ ]
 31              interdum   clamat Scybalen.   erat unica custos,          [ ]
 32             Afra genus,   tota patriam   testante figura,              [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Salaten (Oxford C.T.)                     4:00
 33            torta comam   labroque tumens   et fusca colore,            [ ]
 34           pectore lata, iacens   mammis, compressior aluo,             [ ]
 35               cruribus exilis,   spatiosa prodiga planta.              [ ]
 36       hanc uocat at  -que arsura focis   imponere ligna                [ ]
 37              imperat et flamma   gelidos adolere liquores.             [ ]
 38         postquam impleuit opus   iustum uersatile finem,               [ ]
 39            transfert inde manu   fusas in cribra farinas               [ ]?
 40       et quatit; ac   remanent summo   purgamina dorso,                [ ]
 41                 subsidit sincera foraminibusque liquatur               [ ]!
 42                emundata Ceres.   leui tum protinus illam               [ ]
 43               componit tabula,   tepidas super ingerit undas,          [ ]
 44             contrahit admixtos   nunc fontes atque farinas,            [ ]
 45             transuersat   durata manu   liquidoque coacta,             [3]
 46              interdum   grumos spargit   sale. iamque subactum         [ ]
 47            leuat opus   palmisque suum   dilatat in orbem              [ ]
 48             et notat impressis   aequo discrimine quadris.             [ ]
 49               infert inde foco   (Scybale mundauerat aptum             [ ]
 50           ante locum)   testisque tegit,   super aggerat ignis.        [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Salaten (Oxford C.T.)
 51            dumque suas peragit   Vulcanus Vestaque partes,             [ ]
 52                Simulus interea   uacua non cessat in hora,             [ ]
 53        uerum aliam   sibi quaerit opem,   neu sola palato              [ ]
 54           sit non grata Ceres,   quas iungat comparat escas.           [ ]
 55              non illi   suspensa focum   carnaria iuxta                [ ]
 56              durati   sale terga suis   (?)truncique uacabant,         [ ]?
 57             traiectus   medium sparto   sed caseus orbem               [ ]
 58             et uetus adstricti   fascis pendebat anethi:               [ ]
 59              ergo aliam   molitur opem   sibi prouidus heros.          [2]
 60          hortus erat   iunctus casulae,   quem uimina pauca            [ ]
 61             et calamo   rediuiua leui   munibat harundo,               [ ]?
 62                exiguus spatio,   uariis sed fertilis herbis.           [ ]
 63                nil illi deerat   quod pauperis exigit usus;            [ ]
 64              interdum locuples   a paupere plura petebat.              [ ]?
 65       nec sumptus   (?)erat ullius   sed regula curae:                 [ ]
 66             si quando   uacuum casula   pluuiaeue tenebant             [ ]
 67          festaue lux,   si forte labor   cessabat aratri,              [ ]!
 68         horti opus illud erat.   uarias disponere plantas              [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Salaten (Oxford C.T.)
 69              norat et occultae   committere semina terrae              [ ]
 70                uicinosque apte   circa summittere riuos.               [ ]
 71            hic holus, hic late   fundentes bracchia betae              [ ]
 72              fecundusque rumex   maluaeque inulaeque uirebant,         [ ]
 73           hic siser et   nomen capiti   debentia porra                 [1]
 74              grataque nobilium   requies lactuca ciborum,              [ ]
 75  ... crescitque in acumina radix,                                        ..
 76             et grauis in latum   dimissa cucurbita uentrem.            [ ]
 77           uerum hic non domini   (quis enim contractior illo?)         [ ]
 78            sed populi   prouentus erat,   nonisque diebus              [ ]?
 79                uenalis   umero fasces   portabat in urbem,             [1]
 80             inde domum   ceruice leuis,   grauis aere redibat          [ ]
 81              uix umquam urbani   comitatus merce macelli:              [ ]?
 82            cepa rubens   sectique famem   domat area porri             [ ]
 83         quaeque trahunt   acri uultus   nasturtia morsu                [ ]
 84         intibaque et   Venerem reuocans   eruca morantem.              [ ]
 85        tum quoque tale aliquid   meditans intrauerat hortum;           [ ]
 86            ac primum   leuiter digitis   tellure refossa               [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Salaten (Oxford C.T.)                     8:00
 87                quattuor educit   cum spissis alia fibris,              [ ]
 88              inde comas   apii graciles   rutamque rigentem            [ ]
 89               uellit et exiguo   coriandra trementia filo.             [ ]
 90             haec ubi collegit,   laetum consedit ad ignem              [ ]
 91             et clara   famulam poscit   mortaria uoce.                 [1]
 92            singula tum capitum   nodoso corpore nudat                  [ ]?
 93            et summis   spoliat coriis   contemptaque passim            [ ]
 94     spargit humi atque abicit;   (?)seruatum gramine bulbum            [ ]
 95         tinguit aqua   lapidisque cauum   demittit in orbem.           [ ]
 96            his salis inspargit   micas, sale durus adeso               [ ]
 97               caseus adicitur,   dictas super ingerit herbas,          [ ]
 98             et laeua (?)uestem   saetosa sub inguina fulcit,           [ ]
 99               dextera pistillo   primum fragrantia mollit              [1]
100              alia, tum pariter   mixto terit omnia suco.               [ ]
101             it manus in gyrum:   paulatim singula uires                [ ]
102            deperdunt proprias,   color est e pluribus unus,            [ ]
103             nec totus uiridis,   quia lactea frusta repugnant,         [ ]
104           nec de lacte nitens,   quia tot uariatur ab herbis.          [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Salaten (Oxford C.T.)
105             saepe uiri   nares acer   iaculatur apertas                [2]?
106               spiritus et simo   damnat sua prandia uultu,             [ ]?
107               saepe manu summa   lacrimantia lumina terget             [ ]
108             immeritoque furens   dicit conuicia fumo.                  [ ]
109               procedebat opus;   nec iam salebrosus, ut ante,          [1]
110           sed grauior   lentos ibat   pistillus in orbis.              [ ]?
111                  ergo Palladii   guttas instillat oliui                [ ]
112                exiguique super   uires infundit aceti                  [ ]
113          atque iterum   commiscet opus   mixtumque retractat.          [ ]
114              tum demum digitis   mortaria tota duobus                  [ ]
115           circuit inque globum   distantia contrahit unum,             [ ]
116             constet ut effecti   species nomenque moreti.              [ ]
117                  eruit interea   Scybale quoque sedula panem,          [ ]
118          quem laetus   recipit manibus,   pulsoque timore              [ ]
119           iam famis inque diem   securus Simulus illam                 [ ]
120             ambit crura ocreis   paribus tectusque galero              [ ]
121              sub iuga parentis   cogit lorata iuuencos                 [ ]
122          atque agit in segetes   et terrae condit aratrum.             [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 72
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven 1-282 [Ciris]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: