Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 22 - APP-VERG Prossimo file n. 73
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 0:00
1 Etsi me uario iactatum laudis amore [ ]
2 irritaque expertum fallacis praemia uulgi [ ]
3 Cecropius suauis expirans hortulus auras [ ]
4 florentis uiridi sophiae complectitur umbra, [ ]
5 mensque, ut quiret eo dignum sibi quaerere carmen, [ ]
6 longe aliud studium inque alios accincta labores [ ]
7 altius ad magni suspexit sidera mundi [ ]
8 et placitum paucis ausa est ascendere collem, [ ]
9 non tamen absistam coeptum detexere munus, [ ]
10 in quo iure meas utinam requiescere musas [1]
11 et leuiter blandum liceat deponere amorem. [ ]
12 (?)quod si mirificum genus omnes ..... ..
13 (?)mirificum sedi modo sit tibi uelle libido, [ ]?
14 si mihi iam summas sapientia panderet arces, [ ]
15 quattuor antiquis (?)heredibus est data consors, [1]?
16 unde hominum errores longe lateque per orbem [ ]?
17 despicere atque humilis possem contemnere curas, [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 0:+
18 non ego te talem uenerarer munere tali, [2]
19 non equidem (quamuis interdum ludere nobis [ ]
20 et gracilem molli liceat pede claudere uersum), [ ]
21 sed magno intexens, si fas est dicere, peplo, [ ]
22 qualis Erectheis olim portatur Athenis, [ ]?
23 debita cum castae soluuntur uota Mineruae [ ]
24 tardaque confecto redeunt quinquennia lustro, [ ]
25 cum leuis alterno Zephyrus concrebuit Euro [ ]
26 et prono grauidum prouexit pondere currum. [1]
27 felix illa dies, felix et dicitur annus, [ ]
28 felices qui talem annum uidere diemque. [ ]
29 ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae, [ ]
30 magna Giganteis ornantur pepla tropaeis, [ ]
31 horrida sanguineo pinguntur proelia cocco, [ ]
32 additur aurata deiectus cuspide Typhon, [ ]?
33 qui prius Ossaeis consternens aethera saxis [ ]
34 Emathio celsum duplicabat uertice Olympum. [ ]
35 tale deae uelum sollemni tempore portant, [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 0:++
36 tali te uellem, iuuenum doctissime, ritu [ ]?
37 purpureos inter soles et candida lunae [ ]
38 sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis, [ ]
39 naturae rerum magnis intexere chartis, [ ]
40 aeterno ut sophiae coniunctum carmine nomen [ ]
41 nostra tuum senibus loqueretur pagina saeclis. [ ]
42 sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes, [ ]
43 nunc primum teneros firmamus robore neruos, [ ]
44 haec tamen interea quae possumus, in quibus aeui [ ]
45 prima rudimenta et iuuenes exegimus annos, [ ]
46 accipe dona meo multum uigilata labore [ ]
47 promissa atque diu iam tandem ..... ..
48 impia prodigiis ut quondam (?)exterruit amplis [ ]
49 Scylla nouos auium sublimis in aëre coetus [ ]
50 auxerit et tenui conscendens aethera penna [ ]
51 caeruleis sua tecta super uolitauerit alis, [ ]
52 hanc pro purpureo poenam scelerata capillo [ ]
53 pro patria soluens excisa et funditus urbe. [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 4:00
54 complures illam magni, Messalla, poetae [ ]
55 (nam uerum fateamur: amat Polyhymnia uerum) [ ]
56 longe alia perhibent mutatam membra figura [ ]
57 Scyllaeum monstro saxum infestasse uoraci; [ ]
58 illam esse aerumnis quam saepe legamus Vlixi [ ]
59 candida succinctam latrantibus inguina monstris [ ]
60 Dulichias uexasse rates et gurgite in alto [ ]
61 deprensos nautas canibus lacerasse marinis. [ ]
62 sed neque Maeoniae patiuntur credere chartae [ ]
63 nec (?)malus istorum dubiis erroribus auctor. [ ]
64 namque alias alii uulgo finxere puellas [ ]
65 quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero. [ ]
66 ipse Crataein ait matrem, sed siue Crataeis, [ ]
67 siue illam monstro generauit Echidna biformi, [ ]
68 siue necutra parens atque hoc in carmine toto [ ]
69 inguinis est uitium et ueneris descripta libido; [ ]
70 siue etiam iactis speciem mutata uenenis [ ]
71 infelix uirgo (quid enim commiserat illa?); [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 4:+
72 siue pater timidam (?)saeua complexus harena [ ]
73 coniugium castae uiolauerat Amphitrites, [ ]
74 at tamen exegit longo post tempore poenas, [ ]
75 ut, cum cura sui ueheretur coniugis alto, [ ]
76 ipsa trucem multo misceret sanguine pontum [ ]
..... ..
77 seu uero, ut perhibent, forma cum uinceret omnis [ ]
78 et cupidos quaestu passim popularet amantes, [ ]
80 horribilis circum uidit se existere formas, [ ]
79 piscibus et canibus -que malis uallata repente est [ ]
81 (heu quotiens mirata nouos expalluit artus [2]
82 ipsa suos, quotiens heu pertimuit latratus), [ ]
83 ausa quod est mulier numen fraudare deorum [ ]
84 et dictam Veneri (?)notorum uertere poenam, [ ]?
85 quam mala multiplici iuuenum consaepta caterua [ ]
86 (?)dixerat atque modo meretrix uulgata ferarum [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 4:++
87 (infamem tali merito rumore fuisse [1]
88 docta Palaepaphiae testatur uoce Pachynus): [ ]
89 quidquid et ut quisque est tali de clade locutus, [1]
90 (?)omnia sim: potius liceat notescere cirin [ ]
91 atque unam ex multis Scyllam non esse puellis. [ ]
92 quare, quae cantus meditanti mittere (?)cocos [ ]
93 magna mihi cupido tribuistis praemia, diuae [ ]
94 Pierides, quarum castos (?)altaria postis [ ]
95 munere saepe meo inficiunt foribusque hyacinthi [ ]!
96 deponunt flores aut suaue rubens narcissus [2]
97 aut crocus alterna coniungens lilia caltha [ ]
98 sparsaque liminibus floret rosa, nunc age, diuae, [ ]
99 praecipue nostro nunc aspirate labori [ ]
100 atque nouum aeterno praetexite honore uolumen. [ ]
101 sunt Pandioniis uicinae sedibus urbes [ ]
102 Actaeos inter colles et candida Thesei [ ]
103 purpureis late ridentia litora conchis, [ ]?
104 quarum non ulli fama concedere digna [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 8:00
105 stat Megara, Alcathoi quondam murata labore, [ ]
106 Alcathoi Phoebique; deus namque affuit illi, [ ]
107 unde etiam citharae uoces imitatus acutas [1]
108 saepe lapis recrepat Cyllenia murmura pulsus [ ]
109 et ueterem sonitu Phoebi testatur honorem. [ ]
110 hanc urbem, ante alios qui tum florebat in armis, [ ]
111 fecerat infestam populator remige Minos, [ ]
112 hospitio quod se Nisi Polyidos auito [ ]
113 Carpathium fugiens et flumina Caeratea [ ]
114 texerat. hunc bello repetens Gortynius heros [ ]
115 Attica Cretaea sternebat rura sagitta. [ ]
116 sed neque tum ciues neque tum rex ipse ueretur [ ]
117 infesto ad muros uolitantis agmine turmas [ ]
..... ..
118 (?)dicere et indomitas uirtute retundere mentes, [ ]
119 responsum quoniam satis est meminisse deorum. [ ]
120 nam capite ab summo regis, mirabile dictu, [ ]?
121 (?)candida caesarie florebant tempora lauro [ ]?
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 8:+
122 et roseus medio surgebat uertice crinis, [ ]
123 cuius quam seruata diu natura fuisset, [ ]!
124 tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum [ ]
125 concordes stabili firmarunt numine Parcae. [ ]
126 ergo omnis caro residebat cura capillo, [ ]?
127 aurea sollemni comptum quem fibula ritu [ ]
128 Cecropiae tereti nectebat dente cicadae. [ ]
129 nec uero haec urbis custodia uana fuisset [ ]
130 (nec fuerat), ni Scylla nouo correpta furore, [ ]
131 Scylla, patris miseri patriaeque inuenta sepulcrum, [ ]
132 o nimium cupidis Minoa inhiasset ocellis. [ ]
133 sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater [ ]
134 iratum potuit, quem nec pater atque auus idem [ ]
135 Iuppiter (ille etiam Poenos domitare leones [ ]
..... ..
136 et ualidas docuit uires mansuescere tigris, [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 8:++
137 ille etiam diuos, homines - sed dicere magnum est), [ ]
138 idem tum tristis acuebat paruulus iras [ ]
139 Iunonis magnae, cuius periura puella [ ]
140 olim (sed meminere diu periuria diuae) [ ]!
141 non ulli licitam uiolauerat inscia sedem, [ ]
142 dum sacris operata deae lasciuit et extra [ ]
143 procedit longe matrum comitumque cateruam, [ ]
144 suspensam gaudens in corpore ludere uestem [ ]
145 et tumidos agitante sinus aquilone relaxans. [ ]
146 necdum etiam castos gustauerat ignis honores, [ ]
147 necdum sollemni lympha perfusa sacerdos [ ]
148 pallentis foliis caput exornarat oliuae, [ ]
149 cum lapsa e manibus fugit pila quoque ea lapsa est [ ]
150 procurrit uirgo. quod uti ne prodita ludo [1]
151 aureolam gracili soluisses corpore pallam. [ ]
152 omnia quae retinere gradum cursusque morari [ ]!
153 possent, o tecum uellem (?)tua semper haberes. [ ]
154 non, numquam uiolata manu sacraria diuae [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 12:00
155 iurando, infelix, nequiquam periurasses. [ ]
156 et, si quis nocuisse tibi periuria credat [ ]
..... ..
157 causa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno. [ ]
158 at leuis ille deus, cui semper ad ulciscendum [ ]
159 quaeritur ex omni uerborum iniuria dictu, [ ]
160 aurea fulgenti depromens tela pharetra [ ]?
161 (heu nimium certo, nimium, (?)thirintia missu) [ ]
162 uirginis in tenera defixit acumina mente. [ ]?
163 quae simul ut uenis hausit sitientibus ignem [ ]?
164 et ualidum penitus concepit in ossa furorem, [ ]
165 saeua uelut gelidis Edonum Bistonis oris [ ]?
166 ictaue barbarico Cybeles antistia buxo [ ]
167 infelix uirgo tota bacchatur in urbe, [ ]
168 non storace Idaeo fragrantis cincta capillos, [ ]
169 coccina non teneris pedibus Sicyonia seruans, [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 12:+
170 non niueo retinens bacata monilia collo. [2]
171 multum illi incerto trepidant uestigia cursu; [ ]
172 saepe petit patrios ascendere perdita muros [ ]
173 aëriasque facit causam se uisere turris; [ ]
174 saepe etiam tristis uoluens in nocte querelas [ ]
175 sedibus ex altis (?)caeli speculatur amorem [ ]
176 castraque prospectat crebris lucentia flammis. [ ]
177 nulla colum nouit, carum non respicit aurum, [ ]
178 non arguta sonant tenui psalteria chorda, [ ]
179 non Libyco molles plauduntur pectine telae; [ ]
180 nullus in ore rubor: ubi enim rubor, obstat amori. [ ]
181 atque ubi nulla malis reperit solacia tantis [ ]
182 tabidulamque uidet labi per uiscera mortem, [ ]
183 quo uocat ire dolor, subigunt quo tendere fata, [ ]
184 fertur et horribili praeceps impellitur oestro, [ ]
185 ut patris, a demens, crinem de uertice (?)serum [2]
186 furtiue arguto detonsum mitteret hosti. [ ]
187 namque haec condicio miserae proponitur una, [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 12:++
188 siue illa ignorans (quis non bonus omnia malit [ ]
189 credere quam tanti sceleris damnare puellam?) - [ ]
190 heu tamen infelix: quid enim imprudentia prodest? [ ]
191 Nise pater, cui direpta crudeliter urbe [ ]?
192 uix erit una super sedes in turribus altis [ ]
193 fessus ubi extructo possis considere nido, [ ]
194 tum quoque auis metuere: dabit tibi filia poenas. [ ]
195 gaudete, o celeres, subnixae nubibus altis, [1]
196 quae mare, quae uiridis siluas lucosque sonantis [ ]
197 incolitis, gaudete, uagae, gaudete, uolucres, [ ]
198 uosque adeo, humanos mutatae corporis artus, [2]
199 uos o crudeli fatorum lege, puellae [ ]
200 Dauliades, gaudete: uenit carissima uobis [ ]
201 cognatos augens reges numerumque suorum [ ]?
202 ciris et ipse pater. uos, o pulcherrima quondam [ ]
203 corpora, caeruleas praeuertite in aethera nubes, [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 16:00
204 qua nouus ad superum sedes haliaeetos et qua [ ]
205 candida concessos ascendat ciris honores. [ ]
206 iamque adeo dulci deuinctus lumina somno [ ]?
207 Nisus erat uigilumque procul custodia primis [ ]
208 excubias foribus studio iactabat inani, [ ]
209 cum furtim tacito descendens Scylla cubili [ ]
210 auribus arrectis nocturna silentia temptat [ ]
211 et pressis tenuem singultibus aëra captat. [ ]
212 tum suspensa leuans digitis uestigia primis [ ]
213 egreditur ferroque manus armata bidenti [ ]
214 auolat: at demptae subita in formidine uires. [ ]
215 caeruleas sua furta prius testatur ad umbras; [ ]
216 nam qua se ad patriam tendebat semita limen, [ ]
217 uestibulo in thalami paulum remoratur et alte [ ]
218 suspicit ad clari nictantia sidera mundi, [ ]?
219 non accepta piis promittens munera ciuis. [ ]
220 quam simul Ogygii Phoenicis filia Carme [ ]
221 surgere sensit anus, sonitum nam fecerat illi [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 16:+
222 marmoreo aeratus stridens in limine cardo, [ ]
223 corripit extemplo fessam languore puellam [ ]
224 et simul 'o nobis sacrum caput' inquit 'alumna, [2]
225 non tibi nequiquam uiridis per uiscera pallor [2]
226 aegroto tenuis suffundit sanguine uenas, [ ]
227 nec leuis hoc faceret, neque enim pote, cura subegit, [ ]
228 aut fallor: quod ut o potius, Rhamnusia, fallar. [ ]
229 nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi [ ]
230 nec grauidos Cereris dicam contingere fetus; [ ]
231 qua causa ad patriam solam uigilare cubile, [ ]
232 tempore quo fessas mortalia pectora curas, [ ]
233 quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus? [ ]
234 dic age nunc miserae saltem, quod saepe petenti [ ]
235 iurabas nihil esse mihi, cur maesta parentis [ ]
236 formosos circum uirgo remorere capillos. [ ]
237 ei mihi, ne furor ille tuos inuaserit artus, [ ]
238 ille Arabae Myrrhae quondam qui cepit ocellos, [ ]
239 ut scelere infando (quod nec sinat Adrastea) [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 16:++
240 laedere utrumque uno studeas errore parentem. [ ]
241 quod si alio quouis animi iactaris amore [1]
242 (nam te iactari, non est Amathusia nostri [ ]?
243 tam rudis ut nullo possim cognoscere signo), [ ]
244 si concessus amor noto te macerat igni, [ ]?
245 per tibi Dictynae praesentia numina iuro, [ ]
246 prima deum dulcem mihi quae te donat alumnam, [ ]
247 omnia me potius digna atque indigna laborum [ ]
248 milia uisuram, quam te tam tristibus istis [ ]
249 sordibus et senio patiar tabescere tali.' [ ]
250 haec loquitur mollique ut se uelauit amictu [ ]?
251 frigidulam iniecta circumdat ueste puellam, [ ]
252 quae prius in tenui fuerat succincta crocota. [ ]
253 dulcia deinde genis rorantibus oscula figens [ ]
254 persequitur miserae causas exquirere tabis. [ ]
255 nec tamen ante ullas patitur sibi reddere uoces, [ ]
256 marmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra. [ ]
257 illa autem 'quid ... me' inquit, 'nutricula, torques? [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 20:00
258 quid tantum properas nostros nouisse furores? [ ]
259 non ego consueto mortalibus uror amore, [ ]?
260 nec mihi notorum deflectunt lumina uultus, [2]
261 nec genitor cordi est: ultro namque odimus omnis. [ ]
262 nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari, [ ]
263 in quo falsa tamen lateat pietatis imago, [ ]
264 sed media ex acie, mediis ex hostibus - eheu, [ ]
265 quid dicam quoue aegra malum hoc exordiar ore? [ ]
266 dicam equidem, quoniam tu nunc non dicere, nutrix, [ ]
267 non sinis: extremum hoc munus morientis habeto. [ ]
268 ille, uides, nostris qui moenibus assidet hostis, [ ]
269 quem pater ipse deum sceptri donauit honore, [ ]?
270 cui Parcae tribuere nec ullo uulnere laedi [ ]!
271 (dicendum est, frustra circumuehor omnia uerbis), [ ]
272 ille mea, ille idem oppugnat praecordia Minos. [ ]!
273 quod per te diuum crebros obtestor amores [ ]
274 perque tuum memori sanctum mihi pectus alumnae, [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.) 20:+
275 ut me, si seruare potes, nec perdere malis, [2]
276 sin autem optatae spes est incisa salutis, [ ]
277 nec mihi quam merui inuideas, nutricula, mortem. [ ]
278 nam nisi te nobis malus, o malus, optima Carme, [2]
279 ante in conspectum casusue deusue tulisset, [ ]
280 aut ferro hoc' (aperit ferrum quod ueste latebat) [ ]
281 'purpureum patris dempsissem uertice crinem, [ ]
282 aut mihi praesenti peperissem uulnere letum.' [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 73
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven 283-541 [Ciris]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
Skarven
309 conspiciam nec te redeuntem amplexa tenebo. [ ]
310 uerum haec tum non sic grauia atque indigna fuere, [ ]
Skarven
204 qua nouus ad superum sedes haliaeetos et qua [ ]
Skarven
98 sparsaque liminibus floret rosa, nunc age, diuae, [ ]
Skarven
73 coniugium castae uiolauerat Amphitrites, [ ]
95 munere saepe meo inficiunt foribusque hyacinthi *[ ]!
113 Carpathium fugiens et flumina Caeratea [ ]
155 iurando, infelix, nequiquam periurasses. [ ]
158 at leuis ille deus, cui semper ad ulciscendum [ ]
239 ut scelere infando (quod nec sinat Adrastea) [ ]
Analyse 3
Skarven
123 cuius quam seruata diu natura fuisset, [ ]!
140 olim (sed meminere diu periuria diuae) [ ]!
152 omnia quae retinere gradum cursusque morari [ ]!
Skarven
82 ipsa suos, quotiens heu pertimuit latratus), [ ]
96 deponunt flores aut suaue rubens narcissus [2]
Analyse 4
Skarven
270 cui Parcae tribuere nec ullo uulnere laedi [ ]!
Skarven
95 munere saepe meo inficiunt foribusque hyacinthi [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede