File n. 76 – 22:24 minuti – Vergil pseudo

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 77
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 76 Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna 1-305 [Aetna]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)                        0:00
  1            Aetna mihi   ruptisque cauis   fornacibus ignes             [ ]
  2           et quae tam   fortes uoluant   incendia causae,              [ ]
  3          quid fremat imperium,   quid raucos torqueat aestus,          [ ]
  4          carmen erit.   dexter uenias   mihi carminis auctor,          [ ]
  5          seu te Cynthos habet,   seu Delo gratior Hyla,                [ ]?
  6                seu tibi Dodone   potior, tecumque fauentes             [2]?
  7                 in noua Pierio   properent a fonte sorores             [ ]
  8            uota: per insolitum   Phoebo duce tutius itur.              [ ]
  9                   aurea securi   quis nescit saecula regis,            [ ]
 10             cum domitis   nemo Cererem   iactaret in aruis             [1]
 11              uenturisque malas   prohiberet fructibus herbas,          [ ]
 12              annua sed saturae   complerent horrea messes,             [ ]
 13             ipse suo   flueret Bacchus   pede mellaque lentis          [ ]
 14               penderent foliis   et pingui Pallas oliua                [ ]
 15            (?)secretos   amnis ageret   tum gratia ruris?              [ ]?
 16           non cessit   cuiquam melius   sua tempora nosse.             [ ]
 17             ultima quis tacuit   iuuenum certamina, Colchos?           [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)
 18              quis non Argolico   defleuit Pergamon igni                [ ]?
 19         (?)inpositam et tristi   natorum funere mentem                 [ ]?
 20                 auersumue diem   sparsumue in semina dentem?           [ ]
 21              quis non periurae   doluit mendacia puppis,               [ ]
 22                 desertam uacuo   Minoida litore questus,               [u]?
 23           quicquid et antiquum   iactata est fabula carmen?            [ ]
 24                fortius ignotas   molimur pectore curas:                [ ]
 25              qui tanto   motus operi,   quae tanta perenni             [1]
.....                                                                        ..
 26             explicet in densum   flammas et trudat ab imo              [ ]
 27               ingenti   sonitu moles   et proxima quaeque              [1]
 28               ignibus irriguis   urat, mens carminis haec est.         [ ]?
 29            principio   ne quem capiat   fallacia uatum                 [ ]
 30                 sedes esse dei   tumidisque e faucibus ignem           [ ]
 31             Vulcani   ruere et clausis   resonare cauernis             [ ]
 32              festinantis opus.   non est tam sordida diuis             [ ]
 33            cura neque extremas   ius est demittere in artes            [ ]
 34               sidera: subducto   regnant sublimia caelo                [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)
 35           illa neque artificum   curant tractare laborem.              [ ]
 36              discrepat a prima   facies haec altera uatum:             [2]?
 37                 illis Cyclopas   memorant fornacibus usos,             [ ]
 38              cum super incudem   numerosa in uerbera fortes            [ ]
 39              horrendum   magno quaterent   sub pondere fulmen          [ ]
 40             armarentque Iouem:   turpe et sine pignore carmen.         [ ]
 41                proxima uiuaces   Aetnaei uerticis ignes                [2]
 42               impia sollicitat   Phlegraeis fabula castris.            [ ]
 43             temptauere, nefas,   olim detrudere mundo                  [1]?
 44                 sidera captiui  -que Iouis transferre gigantes         [1]
 45            imperium et   uicto leges   inponere caelo.                 [ ]?
 46             his natura sua est   aluo tenus: ima per orbes             [1]
 47              squameus intortos   sinuat uestigia serpens.              [ ]
 48             construitur magnis   ad proelia montibus agger,            [ ]
 49            Pelion Ossa premit,   summus premit Ossan Olympus.          [ ]
 50                iam coaceruatas   nituntur scandere moles,              [ ]
 51                impius et miles   metuentia comminus astra              [ ]
 52             prouocat, infestus   cunctos ad proelia diuos              [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)                        4:00
 53            prouocat (?)admotis  -que tertia sidera signis.             [ ]
 54              Iuppiter et caelo   metuit dextramque coruscam            [ ]
 55               armatus   flamma remouet   caligine mundum.              [ ]
 56              incursant   uasto primum   clamore gigantes.              [ ]
 57           hinc magno   tonat ore pater   geminantque fauentes          [ ]
 58               undique discordi   sonitum simul agmine uenti;           [ ]
 59            densa per attonitas   rumpuntur fulmina nubes,              [ ]
 60             atque in bellandum   quae cuique potentia diuum            [ ]
 61              in commune uenit;   iam patri dextera Pallas              [ ]
 62           et Mars laeuus erat,   iam cetera turba deorum               [ ]
 63        stant utrimque (?)deus;   ualidos tum Iuppiter ignis            [ ]
 64           increpat et (?)uicto   proturbat fulmine montes:             [ ]?
 65                illinc deuictae   uerterunt terga ruina                 [ ]
 66               infestae   diuis acies   atque impius hostis             [ ]
 67           praeceps cum castris   agitur materque iacentis              [ ]
 68              impellens uictos.   tum pax est reddita mundo,            [ ]
 69          (?)tum liber   cessat uenit   per sidera caelum               [ ]
 70               defensique decus   mundi nunc redditur astris.           [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)
 71              gurgite Trinacrio   morientem Iuppiter Aetna              [ ]
 72              obruit Enceladon,   uasto qui pondere montis              [ ]?
 73            aestuat et petulans   expirat faucibus ignem.               [ ]
 74              haec est mendosae   uulgata licentia famae.               [ ]
 75          uatibus ingenium est,   hinc audit nobile carmen              [ ]
 76         (?)plurima pars scenae   rerum est fallacia uates              [ ]
 77              sub terris nigros   uiderunt carmine manes                [ ]
 78          atque inter   cineres Ditis   pallentia regna                 [ ]
 79             (?)mentiti   uates Stygias   undasque canentes.            [ ]?
 80             hi Tityon (?)poena   strauere in iugera foedum;            [ ]?
 81            (?)sollicitant illi   te circum, Tantale, poena             [ ]?
 82           sollicitantque siti;   Minos, tuaque, Aeace, in umbris       [1]
 83             iura canunt   idemque rotant   Ixionis orbem;              [ ]
 84           quicquid et ulterius   falsi sibi conscia terret             [ ]
.....                                                                        ..
 85          nec tu, terra, satis:   speculantur numina diuum              [ ]
 86             nec metuunt oculos   alieno admittere caelo.               [ ]
 87             norunt bella deum,   norunt abscondita nobis               [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)
 88            coniugia et   falsa quotiens   sub imagine peccet           [ ]
 89             taurus in Europen,   in Ledam candidus ales                [ ]
 90            Iuppiter, ut Danaae   pretiosus fluxerit imber.             [ ]
 91              debita carminibus   libertas ista, sed omnis              [ ]
 92              in uero   mihi cura: canam   quo feruida motu             [2]?
 93            aestuet Aetna nouos  -que rapax sibi congerat ignes.        [ ]
 94             quacumque inmensus   se terrae porrigit orbis              [ ]
 95               extremique maris   curuis incingitur undis,              [1]
 96         non totum est solidum,   denso namque omnis hiatu              [ ]
 97          secta est intus humus   penitusque cauata latebris            [ ]
 98                exiles   suspensa uias   agit: utque animanti           [ ]
 99              per tota errantes   percurrunt corpora uenae              [ ]
100             ad uitam   sanguis omnis   qua commeat, (?)idem            [ ]
101              terra foraminibus   conceptas digerit auras.              [ ]
102              scilicet aut olim   diuiso corpore mundi                  [ ]?
103             in maria ac terras   et sidera, sors data caelo            [ ]
104           prima, secuta maris,   deseditque infima tellus,             [ ]
 
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)                        8:00
105              sed tortis   rimosa cauis   et, qualis aceruus            [2]
106               exilit inparibus   iactis ex tempore saxis               [ ]
107         (?)ut crebro introrsus   spatio uacat acta charibdis           [ ]
108               pendeat in sese,   simili quoque terra figura            [ ]?
109               in tenuis   laxata uias   non omnis in artum             [ ]
110              nec stipata coit;   siue illi causa uetustas              [ ]
111           nec nata est facies;   seu liber spiritus intra              [ ]
112               effugiens   molitur iter;   seu nympha perenni           [2]
113                edit humum lima   furtimque obstantia mollit;           [ ]
114              aut etiam inclusi   solidum uicere uapores                [ ]?
115            atque igni   quaesita uia est;   siue omnia certis          [ ]
116               pugnauere locis:   non est hic causa docenda,            [1]
117          dum stet opus causae.   quis enim non credit inanis           [ ]
118            esse sinus penitus,   tantos emergere fontis                [ ]?
119     cum uidet (?)hac   torrens uno   se mergere hiatu?                 [ ]?
120          (?)nam  ille ex tenui   uocemque agat apta necesse est        [ ]
121             confluuia errantes   arcessant undique uenas               [ ]
122          (?)et trahat ex pleno   quod fortem contrahat amnem.          [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)
123             flumina quin etiam   latis currentia riuis                 [ ]
124                occasus   habuere suos:   aut illa uorago               [ ]?
125            derepta in praeceps   fatali condidit ore,                  [ ]
126             aut occulta fluunt   tectis adoperta cauernis              [ ]
127               atque inopinatos   referunt procul edita cursus.         [2]
128             quod nisi diuersos   emittat terra canales                 [ ]?
129           (?)hospitium fluuium    aut semita nulla profecto            [ ]
130              fontibus et riuis   constet uia pigraque tellus           [ ]
131          conferta in   solidum segni   sub pondere cesset.             [ ]
132             quod si praecipiti   conduntur flumina terra,              [ ]
133            condita si redeunt,   si quaedam incognita surgunt,         [ ]
134           haud mirum   clausis etiam   si libera uentis                [ ]
135             spiramenta latent.   certis tibi pignora rebus             [ ]
136           atque oculis   haesura tuis   dabit ordine tellus.           [ ]
137              inmensos   plerumque sinus   et iugera pessum             [ ]
138               intercepta licet   densaeque abscondita nocti            [ ]
139            prospectare: procul   chaos ac sine fine ruina est.         [ ]
140            cernis et in siluis   spatiosa cubilia retro                [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)
141              antraque demersas   penitus fodisse latebras:             [ ]
142             incomperta uia est   (?)aeri tantum effugit ultra          [ ]
.....                                                                        ..
143               argumenta dabunt   ignoti uera profundi:                 [ ]?
144               tu modo subtiles   animo duce percipe causas             [ ]?
145              occultamque fidem   manifestis abstrahe rebus.            [ ]
146               nam quo liberior   quoque est animosior ignis            [ ]
147            semper in inclusis,   nec uentis segnior ira est,           [ ]
148            sub terra   penitus moueant   hoc plura necesse est,        [ ]
149          uincla magis soluant,   magis hoc obstantia pellant.          [ ]
150        nec tantum in   rigidos exit   contenta canales                 [ ]
151           uis animae   flammaeue; ruit   qua proxima cedunt            [ ]
152              obliquumque secat   qua uisa tenerrima claustra.          [2]
153     hinc terrae   tremor, hinc motus,   ubi densus hiantis             [1]
154              spiritus exagitat   uenas cessantiaque urget.             [ ]
155          quod si spissa foret,   solido si staret in omni,             [1]
156            nulla daret   miranda sui   spectacula tellus               [ ]
157          pigraque et in pondus   conferta immobilis esset.             [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)                       12:00
158            sed summis   si forte putas   concrescere (?)causis         [ ]
159       tantum opus (?)et summis   alimentum uiribus, ora                [ ]
160        qua patula in   promptu cernis   uastosque recessus,            [ ]
161          falleris et nondum in   certo tibi lumine res est.            [ ]
165      quippe, ubi quod   teneat uentos   acuatque morantis              [ ]
166              in uacuo   defit, cessant,   tantumque profundi           [ ]
167              explicat errantis   et in ipso limine tardat.             [ ]
162        namque illuc,   quodcumque uacans   hiat, impetus omnis,        [ ]
163               at sese introitu   soluunt adituque patenti              [ ]
164           conceptae   languent uires   animosque remittunt.            [1]
168             angustis opus est,   ut turbent, faucibus: illic           [ ]
169            feruet opus   densaque premit   premiturque ruina           [ ]
170             nunc Euri   Boreasque Notus,   nunc huius uterque.         [ ]
171             hinc uenti rabies,   hinc saeuo quassa citatu              [ ]
172                fundamenta soli   trepidant urbesque caducae.           [ ]
173         inde, neque est aliud,   si fas est credere, mundo             [ ]
174               uenturam antiqui   faciem, ueracius omen.                [ ]?
175           haec primo   constat species   naturaque terrae:             [ ]?

Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)
176             introrsus   cessante solo   trahit undique uenas.          [ ]
177            Aetna sui   manifesta fides   et proxima uero est.          [ ]
178         non illic   duce me occultas   scrutabere causas;              [ ]
179             occurrent   oculis ipsae   cogentque fateri.               [ ]
180          plurima namque patent   illi miracula monti:                  [ ]?
181           hinc uasti   terrent aditus   merguntque profundo,           [ ]
182            porrigit hinc artus   penitusque exaestuat intra,           [ ]
183           hinc scissae   rupes obstant   discordiaque ingens,          [ ]
184           inter opus   nectunt aliae   mediumque coercent              [ ]
185           pars igni indomitae,   pars ignes ferre coactae.             [ ]
186            (ut maior   species et ne   succurrat inanis)               [ ]
187            haec operis   uisenda sacri   faciesque domusque,           [ ]
187                haec illi sedes   tantarumque area rerum est.           [ ]
188         nunc opus artificem incendi causamque reposcit,                [ ]!
189       (?)non illam   paruo aut tenui   discrimine signis               [ ]
190            (?)mille sub exiguo   ponent tibi tempora uera.             [ ]?
191             res oculos ducent,   res ipsae credere cogent;             [ ]
192             quin etiam   tactu moneant,   contingere tuto              [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)
193         si liceat;   prohibent flammae   custodiaque ignis             [ ]
194       illi operi est.   arcent aditus   diuinaque rerum                [ ]
195            (ut maior   species et ne   succurrat inanis)               [ ]
196        cura sine arbitrio est:   eadem procul omnia cernes.            [ ]
197         nec tamen est   dubium penitus   quid torqueat Aetnam,         [ ]
198              aut quis mirandus   tantae faber imperet arti.            [ ]
199               pellitur exustae   glomeratim nimbus harenae,            [ ]
200         flagrantes   properant moles,   uoluuntur ab imo               [ ]
201             fundamenta, fragor   tota nunc rumpitur Aetna,             [ ]
202             nunc fusca pallent   incendia mixta ruina.                 [ ]
203             ipse procul tantos   miratur Iuppiter ignes,               [ ]
204              neue sepulta noui   surgant in bella gigantes,            [ ]
205              neu Ditem   regni pudeat,   neu Tartara caelo             [ ]
206             uertat, in occulto   (?)tantum tremit omniaque extra       [ ]
207               congeries operit   saxorum et putris harenae.            [ ]
208            quae nec sponte sua   saliunt nec corporis ullis            [ ]
209              subiectata cadunt   robusti uiribus: omnes                [ ]
210              exagitant   uenti turbas   ac uertice saeuo               [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)                       16:00
211             in densum   conlecta rotant   uoluuntque profundo.         [ ]
212          (?)haec causa expectata ruunt incendia montis.                [ ]!
213              spiritus inflatis   nomen, languentibus aër.              [ ]
214            nam prope nequiquam   per se est uiolentia flammae:         [2]
215               ingenium   uelox illi   motusque perennis,               [ ]?
216        uerum opus auxilium est   ut pellat corpora; nullus             [ ]
217              impetus est ipsi;   qua spiritus imperat, audit;          [1]?
218           hic princeps   magnoque sub hoc   duce militat ignis.        [ ]
219  nunc quoniam in   promptu est operis   natura solique,                [ ]
220               unde ipsi uenti,   quae res incendia pascit,             [ ]
221          cur subito   cohibent uires,   quae causa silenti,            [ ]
222            subsequar: inmensus   labor est sed fertilis idem,          [ ]
223               digna laborantis   respondent praemia curis.             [ ]
224             non oculis   solum pecudum   miranda tueri                 [ ]
225               more nec effusos   in humum graue pascere corpus,        [ ]?
226              nosse fidem rerum   dubiasque exquirere causas,           [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)
227               ingenium   sacrare caput  -que attollere caelo,          [ ]
228      scire quot et   quae sint magno   natalia mundo                   [1]
229           principia (?)occasus   metuunt ad saecula pergunt            [ ]
230               et firma aeterno   religata est machina uinclo,          [ ]
231           solis scire modum et   quanto minor orbita lunae,            [ ]
232          haec breuior cursu ut   bis senos peruolet orbes,             [ ]
233              annuus ille meet,   quae certo sidera currant             [ ]
234             ordine quaeue suos   seruent incondita motus,              [ ]
235              scire uices etiam   signorum et tradita iura              [ ]
235           (sex cum nocte rapi,   totidem cum luce referri),            [ ]
236              nubila cur caelo,   terris denuntiet imbres,              [ ]
237             quo rubeat Phoebe,   quo frater palleat, igni,             [ ]?
238            tempora cur uarient   anni, uer, prima iuuenta,             [ ]
239             cur aestate perit,   cur aestas ipsa senescit              [ ]
240             autumno  -que obrepit hiems   et in orbe recurrit,         [ ]
241             axem scire Helices   et tristem nosse cometen,             [ ]
242            Lucifer unde micet,   quaue Hesperus, unde Bootes,          [ ]
243            Saturni   quae stella tenax,   quae Martia pugnax,          [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)
244            quo rapiant nautae,   quo sidere lintea tendant,            [1]
245          scire uias   maris et caeli   praediscere cursus,             [ ]
246               quo uolet Orion,   quo Serius incubet index,             [u]
247           et quaecumque iacent   tanto miracula mundo                  [ ]?
248              non congesta pati   nec aceruo condita rerum,             [ ]
249            sed manifesta notis   certa disponere sede                  [ ]
250            singula, diuina est   animi ac iucunda uoluptas.            [2]
251        sed prior haec   homini cura est,   cognoscere terram           [1]
252          quaeque in ea   miranda tulit   natura notare:                [ ]?
253          haec nobis   magis adfinis   caelestibus astris.              [ ]
254               nam quae mortali   spes est, quae amentia maior,         [ ]
255              in Iouis errantem   regno perquirere diuos,               [ ]
256         tantum opus ante pedes   transire ac perdere segnem?           [ ]
257          torquemur   miseri in paruis   premimurque labore,            [ ]
276                scrutamur rimas   et uertimus omne profundum            [1]
277              quaeritur argenti   semen, nunc aurea uena,               [1]
278            torquentur   flamma terrae   ferroque domantur,             [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)                       20:00
258              dum sese   pretio redimant,   uerumque professae          [ ]?
259              tum demum   uilesque iacent   inopesque relictae.         [ ]
260              noctes atque dies   festinant arua coloni,                [ ]
261            callent rure manus,   glebarum expenditur usus:             [ ]
262           fertilis haec segeti  -que feracior, altera uiti,            [ ]
263     haec plantis   humus, haec herbis   dignissima tellus,             [ ]
264          haec dura et   melior pecori   siluisque fidelis,             [ ]
265                aridiora tenent   oleae, sucosior ulmis                 [ ]
266        grata. leues   cruciant animos   et corpora causae,             [ ]
267           horrea uti saturent,   tumeant ut dolea musto,               [ ]
268               plenaque desecto   surgant faenilia campo:               [ ]
269            (?)sic auidi semper   qua uisum est carius istis.           [ ]
270          implendus   sibi quisque bonis   est artibus: illae           [ ]
271             sunt animi fruges,   haec rerum maxima merces,             [2]
272             scire quid occulto   terrae natura coercet,                [ ]
273           nullum fallere opus,   non mutum cernere sacros              [ ]
274               Aetnaei   montis fremitus   animosque furentis,          [ ]
275             non subito   pallere sono,   non credere subter            [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)
279             caelestis   migrasse minas   aut Tartara rumpi,            [ ]
280            nosse quid intendat   uentos, quid nutriat ignes,           [ ]
281             unde repente quies   et (?)multo foedere pax sit.          [ ]
.....                                                                        ..
282            concrescant   animi penitus;   seu forte cauernae           [ ]
283              introitusque ipsi   sorbent; seu terra minutis            [ ]
284               rara foraminibus   tenues in se abstrahit auras          [ ]
285             (plenius hoc etiam   rigido quia uertice surgens,          [ ]
286                illinc infestis   atque hinc obnoxia uentis,            [ ]
287               undique diuersas   admittere cogitur auras,              [ ]
288                  et coniuratis   addit concordia uires);               [ ]
289           siue introrsus agunt   nubes et nubilus auster,              [ ]
290           (?)seu forte   flexere caput   tergoque feruntur             [ ]
291             praecipiti   deiecta sono   premit unda fugatque           [ ]?
292                torpentes auras   pulsataque corpora denset;            [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.)
293       nam, ueluti   sonat (?)ora duc   Tritone canoro                  [u]!
294          (pellit opus   collectus aquae   uictusque moueri             [ ]
295             spiritus et longas   emugit bucina uoces)                  [ ]?
296             carmineque irriguo   magnis cortina theatris               [ ]
297             imparibus   numerosa modis   canit arte regentis,          [ ]
298          quae tenuem impellens   animam subremigat unda,               [ ]
299            haud aliter   summota furens   torrentibus aura             [ ]
300           pugnat in angusto et   magnum commurmurat Aetna:             [ ]
301          credendum est aliquam   uentorum existere causam              [ ]
303            ut condensa premant   inter se corpora, turbam              [ ]
304              elisa in   uacuum fugiant   et proxima secum              [ ]
305           momine torta trahant   tuta dum sede resistant.              [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 77
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna 306-645 [Aetna]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: