File n. 87 – 10:05 minuti – Propertius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 88
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 87 Sextus Propertius: Elegier 1,5 til 8 [Carmina]
Læst som af Catul: ritmo catulliano (libro 1).
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
5. digt.                                                                      .
  1              Invide, tu tandem   voces compesce molestas               [ ]
  2             et sine nos cursu,   ¨ quo sumus, ire pares!               [ ]?
  3          quid tibi vis,   insane? meos   sentire furores?              [ ]
  4              infelix, properas   ¨ ultima nosse mala,                  [ ]
  5               et miser ignotos   vestigia ferre per ignis,             [ ]
  6               et bibere e tota   ¨ toxica Thessalia.                   [1]
  7             non est illa vagis   similis collata puellis:              [ ]
  8                molliter irasci   ¨ non sciet illa tibi.                [ ]
  9             quod si forte tuis   non est contraria votis,              [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
 10                at tibi curarum   ¨ milia quanta dabit!                 [1]
 11           non tibi iam somnos,   non illa relinquet ocellos:           [ ]
 12              illa feros animis   ¨ alligat una viros.                  [ ]
 13              a! mea contemptus   quotiens ad limina curres,            [ ]
 14              cum tibi singultu   ¨ fortia verba cadent,                [ ]
 15            et tremulus maestis   orietur fletibus horror,              [ ]
 16              et timor informem   ¨ ducet in ore notam,                 [ ]
 17            et quaecumque voles   fugient tibi verba querenti,          [ ]
 18           nec poteris, qui sis   ¨ aut ubi, nosse miser!               [ ]
 19            tum grave servitium   nostrae cogere puellae                [ ]
 20            discere et exclusum   ¨ quid sit abire domum;               [ ]
 21               nec iam pallorem   totiens mirabere nostrum,             [ ]
 22               aut cur sim toto   ¨ corpore nullus ego.                 [ ]
 23             nec tibi nobilitas   poterit succurrere amanti:            [ ]
 24            nescit Amor priscis   ¨ cedere imaginibus.                  [ ]
 25             quod si parva tuae   dederis vestigia culpae,              [ ]
 26             quam cito de tanto   ¨ nomine rumor eris!                  [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
 27             non ego tum potero   solacia ferre roganti,                [ ]?
 28             cum mihi nulla mei   ¨ sit medicina mali;                  [2]?
 29           sed pariter   miseri socio   cogemur amore                   [ ]?
 30              alter in alterius   ¨ mutua flere sinu.                   [ ]
 31             quare, quid possit   mea Cynthia, desine, Galle,           [ ]
 32             quaerere: non impu¨ne illa rogata venit.                   [ ]!
6. digt.                                                                      .
  1         Non ego nunc   Hadriae vereor   mare noscere tecum,            [ ]
  2            Tulle, neque Aegaeo   ¨ ducere vela salo,                   [ ]?
  3                cum quo Ripaeos   possim conscendere montis             [ ]
  4              ulteriusque domos   ¨ vadere Memnonias.                   [ ]
  5               sed me complexae   remorantur verba puellae,             [ ]
  6               mutatoque graves   ¨ saepe colore preces.                [2]
  7                illa mihi totis   argutat noctibus ignis,               [2]
  8             et queritur nullos   ¨ esse relicta deos;                  [ ]
  9              illa meam mihi se   iam denegat, illa minatur,            [ ]
 10             quae solet ingrato   ¨ tristis amica viro.                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
 11            his ego non   horam possum   durare querelis:               [2]
 12              a pereat, si quis   ¨ lentus amare potest!                [ ]?
 13            an mihi sit   tanti doctas   cognoscere Athenas             [ ]
 14            atque Asiae veteres   ¨ cernere divitias,                   [ ]
 15                ut mihi deducta   faciat convicia puppi                 [ ]
 16             Cynthia et insanis   ¨ ora notet manibus,                  [ ]
 17             osculaque opposito   dicat sibi debita vento,              [ ]?
 18                et nihil infido   ¨ durius esse viro?                   [ ]
 19              tu patrui meritas   conare anteire securis,               [ ]
 20              et vetera oblitis   ¨ iura refer sociis.                  [ ]
 21            nam tua non   aetas umquam   cessavit amori,                [ ]
 22              semper ut armatae   ¨ cura fuit patriae.                  [ ]
 23           et tibi non   umquam nostros   puer iste labores             [ ]
 24            afferat et lacrimis   ¨ omnia nota meis!                    [ ]
 25         me sine, quem   semper voluit   Fortuna iacere,                [ ]
 26           hanc animam extremae   ¨ reddere nequitiae.                  [ ]
 27                multi longinquo   periere in amore libenter,            [ ]
 28               in quorum numero   ¨ me quoque terra tegat.              [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
 29             non ego sum laudi,   non natus idoneus armis:              [ ]
 30               hanc me militiam   ¨ fata subire volunt.                 [ ]
 31               at tu seu mollis   qua tendit Ionia, seu qua             [ ]
 32                  Lydia Pactoli   ¨ tingit arata liquor,                [ ]
 33             seu pedibus terras   seu pontum carpere remis              [ ]
 34               ibis, et accepti   ¨ pars eris imperii:                  [ ]
 35          tum tibi si   qua mei veniet   non immemor hora,              [ ]
 36                 vivere me duro   ¨ sidere certus eris.                 [1]
7. digt.                                                                      .
  1               Dum tibi Cadmeae   dicuntur, Pontice, Thebae             [ ]
  2              armaque fraternae   ¨ tristia militiae,                   [ ]?
  3          atque, ita sim felix,   primo contendis Homero,               [ ]
  4           (sint modo fata tuis   ¨ mollia carminibus),                 [ ]
  5             nos, ut consuemus,   nostros agitamus amores,              [ ]
  6            atque aliquid duram   ¨ quaerimus in dominam;               [ ]
  7             nec tantum ingenio   quantum servire dolori                [ ]
  8               cogor et aetatis   ¨ tempora dura queri.                 [ ]
  9            hic mihi conteritur   vitae modus, haec mea fama est,       [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
 10               hinc cupio nomen   ¨ carminis ire mei.                   [ ]
 11            me laudent   doctae solum   placuisse puellae,              [ ]
 12           Pontice, et iniustas   ¨ saepe tulisse minas;                [ ]
 13               me legat assidue   post haec neglectus amator,           [ ]
 14                et prosint illi   ¨ cognita nostra mala.                [ ]
 15             te quoque si certo   puer hic concusserit arcu,            [ ]
 16           (quod nolim nostros,   ¨ heu, voluisse deos),                [ ]
 17             longe castra tibi,   longe miser agmina septem             [ ]
 18              flebis in aeterno   ¨ surda iacere situ;                  [ ]
 19            et frustra   cupies mollem   componere versum,              [ ]
 20              nec tibi subiciet   ¨ carmina serus Amor.                 [ ]
 21            tunc me non humilem   mirabere saepe poetam,                [1]
 22               tunc ego Romanis   ¨ praeferar ingeniis;                 [1]
 23         nec poterunt   iuvenes nostros   reticere sepulcro             [ ]
 24                'ardoris nostri   ¨ magne poeta, iaces.'                [ ]
 25             tu cave nostra tuo   contemnas carmina fastu:              [ ]
 26              saepe venit magno   ¨ faenore tardus Amor.                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
8. digt.                                                                      .
  1            Tunc igitur demens,   nec te mea cura moratur?              [ ]
  2             an tibi sum gelida   ¨ vilior Illyria?                     [ ]
  3             et tibi iam tanti,   quicumque est, iste videtur,          [1]
  4               ut sine me vento   ¨ quolibet ire velis?                 [ ]
  5              tune audire potes   vesani murmura ponti                  [ ]?
  6             fortis, et in dura   ¨ nave iacere potes?                  [ ]
  7           tu pedibus   teneris positas   fulcire pruinas,              [ ]
  8            tu potes insolitas,   ¨ Cynthia, ferre nives?               [ ]
  9             o  utinam hibernae   duplicentur tempora brumae,           [ ]
 10            et sit iners tardis   ¨ navita Vergiliis,                   [ ]
 11               ne tibi Tyrrhena   solvatur funis harena,                [ ]
 12              neve inimica meas   ¨ elevet aura preces!                 [ ]
 13         atque ego non   videam talis   subsidere ventos,               [ ]
 14             cum tibi provectas   ¨ auferet unda ratis,                 [ ]
 15                  ut me defixum   vacua patiantur in ora,               [ ]?
 16               crudelem infesta   ¨ saepe vocare manu!                  [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
 17             sed quocumque modo   de me, periura, mereris,              [1]
 18               sit Galatea tuae   ¨ non aliena viae,                    [ ]
 19                  ut te, felici   praevecta Ceraunia remo,              [ ]?
 20              accipiat placidis   ¨ Oricos aequoribus.                  [ ]
 21             nam me non   ullae poterunt   corrumpere, de te            [ ]?
 22            quin ego, vita, tuo   ¨ limine vera querar;                 [ ]
 23                nec me deficiet   nautas rogitare citatos               [ ]
 24             'dicite, quo portu   ¨ clausa puella mea est?'             [ ]
 25           et dicam   'licet Atraciis   considat in oris,               [ ]
 26              et licet Hylleis,   ¨ illa futura mea est.'               [ ]?
 27           Hic erit! hic   iurata manet!   rumpantur iniqui!            [2]
 28              vicimus: assiduas   ¨ non tulit illa preces.              [ ]
 29            falsa licet cupidus   deponat gaudia livor:                 [ ]
 30             destitit ire novas   ¨ Cynthia nostra vias.                [ ]
 31              illi carus ego et   per me carissima Roma                 [1]?
 32            dicitur, et sine me   ¨ dulcia regna negat.                 [ ]
 33               illa vel angusto   mecum requiescere lecto               [ ]?

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
 34              et quocumque modo   ¨ maluit esse mea,                    [ ]
 35              quam sibi dotatae   regnum vetus Hippodamiae,             [2]
 36              et quas Elis opes   ¨ ante pararat equis.                 [2]
 37           quamvis magna daret,   quamvis maiora daturus,               [ ]
 38            non tamen illa meos   ¨ fugit avara sinus.                  [1]
 39             hanc ego non auro,   non Indis flectere conchis,           [ ]?
 40               sed potui blandi   ¨ carminis obsequio.                  [ ]
 41             sunt igitur Musae,   neque amanti tardus Apollo,           [ ]
 42           quis ego fretus amo:   ¨ Cynthia rara mea est!               [ ]
 43          nunc mihi summa licet   contingere sidera plantis:            [ ]
 44              sive dies seu nox   ¨ venerit, illa mea est!              [ ]
 45               nec mihi rivalis   certos subducit amores:               [2]
 46                ista meam norit   ¨ gloria canitiem.                    [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 88
Sextus Propertius: Elegier 1,9 til 13 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: