Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Catul: ritmo catulliano (libro 1).
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 52 - EL1-PROP Prossimo file n. 89
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 0:00
9. digt. .
1 Dicebam tibi venturos, irrisor, amores, [ ]
2 nec tibi perpetuo ¨ libera verba fore: [ ]
3 ecce iaces supplexque venis ad iura puellae, [ ]
4 et tibi nunc quovis ¨ imperat empta modo. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 0:+
9. digt.
5 non me Chaoniae vincant in amore columbae [1]
6 dicere, quos iuvenes ¨ quaeque puella domet. [ ]
7 me dolor et lacrimae merito fecere peritum: [1]
8 atque utinam posito ¨ dicar amore rudis! [ ]
9 quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen [1]
10 aut Amphioniae ¨ moenia flere lyrae? [ ]
11 plus in amore valet Mimnermi versus Homero: [ ]
12 carmina mansuetus ¨ lenia quaerit Amor. [ ]
13 i quaeso et tristis istos compone libellos, [ ]
14 et cane quod quaevis ¨ nosse puella velit. [ ]
15 quid si non esset facilis tibi copia? nunc tu [ ]?
16 insanus medio ¨ flumine quaeris aquam. [ ]
17 necdum etiam palles, vero ne tangeris igni: [ ]?
18 haec est venturi ¨ prima favilla mali. [ ]
19 tunc magis Armenias cupies accedere tigris, [ ]
20 et magis infernae ¨ vincula nosse rotae, [ ]
21 quam pueri totiens arcum sentire medullis [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 0:++
9. digt.
22 et nihil iratae ¨ posse negare tuae. [1]
23 nullus Amor cuiquam faciles ita praebuit alas, [ ]
24 ut non alterna ¨ presserit illa manu. [ ]
25 nec te decipiat, quod sit satis illa parata: [ ]
26 acrius illa subit, ¨ Pontice, si qua tua est; [ ]
27 quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos, [ ]
28 nec vigilare alio ¨ nomine cedat Amor. [ ]
29 qui non ante patet, donec manus attigit ossa: [ ]
30 quisquis es, assiduas ¨ a fuge blanditias! [ ]
31 illis et silices et possint cedere quercus, [ ]
32 nedum tu possis, ¨ spiritus iste levis. [ ]
33 quare, si pudor est, quam primum errata fatere: [ ]?
34 dicere quo pereas ¨ saepe in amore levat. [ ]
10. digt. .
1 O iucunda quies, primo cum testis amori [ ]
2 affueram vestris ¨ conscius in lacrimis! [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 4:00
10. digt.
3 o noctem meminisse mihi iucunda voluptas, [ ]?
4 (o quotiens votis ¨ illa vocanda meis!), [ ]
5 cum te complexa morientem, Galle, puella [ ]
6 vidimus et longa ¨ ducere verba mora! [ ]
7 quamvis labentes premeret mihi somnus ocellos [ ]
8 et mediis caelo ¨ luna ruberet equis, [ ]
9 non tamen a vestro potui secedere lusu: [ ]?
10 tantus in alternis ¨ vocibus ardor erat. [ ]
11 sed quoniam non es veritus concredere nobis, [ ]
12 accipe commissae ¨ munera laetitiae: [ ]
13 non solum vestros didici reticere dolores, [ ]
14 est quiddam in nobis ¨ maius, amice, fide. [ ]
15 possum ego diversos iterum coniungere amantis, [ ]
16 et dominae tardas ¨ possum aperire fores; [ ]
17 et possum alterius curas sanare recentis, [ ]
18 nec levis in verbis ¨ est medicina meis. [ ]
19 Cynthia me docuit, semper quaecumque petenda [ ]
20 quaeque cavenda forent: ¨ non nihil egit Amor. [ ]?
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 4:+
10. digt.
21 tu cave ne tristi cupias pugnare puellae, [ ]
22 neve superba loqui, ¨ neve tacere diu; [ ]?
23 neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris, [ ]?
24 neu tibi pro vano ¨ verba benigna cadant. [1]
25 irritata venit, quando contemnitur illa, [1]
26 nec meminit iustas ¨ ponere laesa minas: [ ]
27 at quo sis humilis magis et subiectus amori, [1]
28 hoc magis effectu ¨ saepe fruare bono. [ ]
29 is poterit felix una remanere puella, [1]
30 qui numquam vacuo ¨ pectore liber erit. [ ]
11. digt. .
1 Ecquid te mediis cessantem, Cynthia, Bais, [ ]
2 qua iacet Herculeis ¨ semita litoribus, [ ]?
3 et modo Thesproti mirantem subdita regno [ ]?
4 proxima Misenis ¨ aequora nobilibus, [1]
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 4:++
11. digt.
5 nostri cura subit memores a! ducere noctes? [1]
6 ecquis in extremo ¨ restat amore locus? [ ]
7 an te nescio quis simulatis ignibus hostis [2]!
8 sustulit e nostris, ¨ Cynthia, carminibus? [ ]
9 atque utinam mage te remis confisa minutis [2]
10 parvula Lucrina ¨ cumba moretur aqua, [ ]
11 aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda [ ]
12 alternae facilis ¨ cedere lympha manu, [ ]
13 quam vacet alterius blandos audire susurros [ ]
14 molliter in tacito ¨ litore compositam, [ ]
15 ut solet amota labi custode puella, [2]
16 perfida communes ¨ nec meminisse deos; [ ]
17 non quia perspecta non es mihi cognita fama, [ ]
18 sed quod in hac omnis ¨ parte timetur amor. [ ]
19 ignosces igitur, si quid tibi triste libelli [ ]
20 attulerint nostri: ¨ culpa timoris erit. [ ]
21 an mihi nunc maior carae custodia matris? [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 4:+++
11. digt.
22 aut sine te vitae ¨ cura sit ulla meae? [1]
23 tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes, [ ]
24 omnia tu nostrae ¨ tempora laetitiae. [ ]
25 seu tristis veniam seu contra laetus amicis, [ ]
26 quidquid ero, dicam ¨ 'Cynthia causa fuit.' [1]
27 tu modo quam primum corruptas desere Baias: [ ]
28 multis ista dabunt ¨ litora discidium, [ ]
29 litora, quae fuerint castis inimica puellis: [ ]
30 a pereant Baiae, ¨ crimen amoris, aquae! [ ]
12. digt. .
1 Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen, [ ]
2 quod facias nobis, ¨ conscia Roma, moram? [ ]?
3 tam multa illa meo divisa est milia lecto, [ ]?
4 quantum Hypanis Veneto ¨ dissidet Eridano; [ ]
5 nec mihi consuetos amplexu nutrit amores [ ]
6 Cynthia, nec nostra ¨ dulcis in aure sonat. [ ]
7 olim gratus eram: non illo tempore cuiquam [ ]
8 contigit ut simili ¨ posset amare fide. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 8:00
12. digt.
9 invidiae fuimus: num me deus obruit? an quae [ ]
10 lecta Prometheis ¨ dividit herba iugis? [u]
11 non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas. [ ]
12 quantus in exiguo ¨ tempore fugit amor! [ ]
13 nunc primum longas solus cognoscere noctes [ ]
14 cogor et ipse meis ¨ auribus esse gravis. [ ]
15 felix, qui potuit praesenti flere puellae [ ]
16 (non nihil aspersus ¨ gaudet Amor lacrimis), [ ]
17 aut si despectus potuit mutare calores, [ ]
18 (sunt quoque translato ¨ gaudia servitio): [ ]
19 mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est: [ ]
20 Cynthia prima fuit, ¨ Cynthia finis erit. [ ]
13. digt. .
1 Tu, quod saepe soles, nostro laetabere casu, [ ]
2 Galle, quod abrepto ¨ solus amore vacem. [ ]?
3 at non ipse tuas imitabor, perfide, voces: [ ]
4 fallere te numquam, ¨ Galle, puella velit. [ ]
5 dum tibi deceptis augetur fama puellis, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 8:+
13. digt.
6 certus et in nullo ¨ quaeris amore moram, [ ]
7 perditus in quadam tardis pallescere curis [ ]
8 incipis, et primo ¨ lapsus abire gradu. [ ]
9 haec erit illarum contempti poena doloris: [ ]
10 multarum miseras ¨ exiget una vices. [ ]
11 haec tibi vulgaris istos compescit amores, [ ]
12 nec nova quaerendo ¨ semper amicus eris. [ ]
13 haec ego non rumore malo, non augure doctus: [2]?
14 vidi ego: me quaeso ¨ teste negare potes? [ ]
15 vidi ego te toto vinctum languescere collo [2]
16 et flere iniectis, ¨ Galle, diu manibus, [ ]
17 et cupere optatis animam deponere labris, [ ]?
18 et quae deinde meus ¨ celat, amice, pudor. [ ]
19 non ego complexus potui diducere vestros: [ ]
20 tantus erat demens ¨ inter utrosque furor. [ ]
21 non sic Haemonio Salmonida mixtus Enipeo [ ]
22 Taenarius facili ¨ pressit amore deus, [ ]
23 nec sic caelestem flagrans amor Herculis Heben [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 8:++
13. digt.
24 sensit ab Oetaeis ¨ gaudia prima rogis. [ ]
25 una dies omnis potuit praecurrere amantis: [ ]
26 nam tibi non tepidas ¨ subdidit illa faces, [ ]
27 nec tibi praeteritos passa est succedere fastus, [ ]
28 nec sinet abduci: ¨ te tuus ardor aget. [ ]
29 nec mirum, cum sit Iove digna et proxima Ledae [ ]
30 et Ledae partu ¨ gratior, una tribus, [ ]
31 illa sit Inachiis et blandior heroinis, [u]
32 illa suis verbis ¨ cogat amare Iovem. [ ]?
33 tu vero quoniam semel es periturus amore, [ ]
34 utere: non alio ¨ limine dignus eras. [ ]
35 qui tibi sit felix, quoniam novus incidit, error; [ ]
36 et quodcumque voles ¨ una sit ista tibi. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 89
Sextus Propertius: Elegier 1,14 til 17 [Carmina]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
(file n. 86 – 90, compluribus versibus exceptis. LECTOR: ritmo catulliano)
Analyse 2
9. til 13. digt.
33 quare, si pudor est, quam primum errata fatere: [ ]?
29 nec mirum, cum sit Iove digna et proxima Ledae [ ]
9. til 13. digt.
15 quid si non esset facilis tibi copia? nunc tu [ ]?
9 invidiae fuimus: num me deus obruit? an quae [ ]
19 mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est: [ ]
9. til 13. digt.
31 illa sit Inachiis et blandior heroinis, [u]
9. til 13. digt.
26 acrius illa subit, ¨ Pontice, si qua tua est; [ ]
Analyse 3
9. til 13. digt.
7 an te nescio quis simulatis ignibus hostis [2]!
9. til 13. digt.
30 quisquis es, assiduas ¨ a fuge blanditias! [ ]
12 accipe commissae ¨ munera laetitiae: [ ]
2 qua iacet Herculeis ¨ semita litoribus, [ ]?
4 proxima Misenis ¨ aequora nobilibus, [1]
8 sustulit e nostris, ¨ Cynthia, carminibus? [ ]
14 molliter in tacito ¨ litore compositam, [ ]
24 omnia tu nostrae ¨ tempora laetitiae. [ ]
28 multis ista dabunt ¨ litora discidium, [ ]
4 quantum Hypanis Veneto ¨ dissidet Eridano; [ ]
18 (sunt quoque translato ¨ gaudia servitio): [ ]
9. til 13. digt.
2 affueram vestris ¨ conscius in lacrimis! [ ]
9. til 13. digt.
16 (non nihil aspersus ¨ gaudet Amor lacrimis), [ ]
16 et flere iniectis, ¨ Galle, diu manibus, [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede