Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 14 - EKL-VERG Prossimo file n. 10
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:00
9. digt. .
1 Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem? - [ ]
2 O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri [2]?
3 (quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli [ ]
4 diceret: 'haec mea sunt; veteres migrate coloni.' [ ]
5 nunc victi, tristes, quoniam fors omnia versat, [ ]
6 hos illi (quod nec vertat bene) mittimus haedos. - [ ]
7 Certe equidem audieram, qua se subducere colles [ ]
8 incipiunt mollique iugum demittere clivo, [ ]
9 usque ad aquam et veteres, iam fracta cacumina, fagos, [ ]
10 omnia carminibus vestrum servasse Menalcan. - [ ]
11 Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum [ ]
12 nostra valent, Lycida, tela inter Martia quantum [ ]?
13 Chaonias dicunt aquila veniente columbas. [ ]
14 quod nisi me quacumque novas incidere lites [2]
15 ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, [ ]
16 nec tuus hic Moeris nec viveret ipse Menalcas. - [ ]
17 Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:+
9. digt.
18 paene simul tecum solacia rapta, Menalca? [ ]
19 quis caneret nymphas? quis humum florentibus herbis [ ]
20 spargeret aut viridi fontis induceret umbra? [ ]
21 vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, [ ]?
22 cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras? [ ]
23 'Tityre, dum redeo (brevis est via) pasce capellas, [ ]
24 et potum pastas age, Tityre, et inter agendum [ ]
25 occursare capro (cornu ferit ille) caveto.' - [ ]
26 Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat [ ]
27 'Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, [ ]
28 Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae, [ ]
29 cantantes sublime ferent ad sidera cycni.' - [ ]
30 Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, [ ]
31 sic cytiso pastae distentant ubera vaccae, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:++
9. digt.
32 incipe, si quid habes. et me fecere poetam [2]?
33 Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt [ ]
34 vatem pastores; sed non ego credulus illis. [ ]
35 nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna [ ]
36 digna, sed argutos inter strepere anser olores. - [ ]?
37 Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, [1]
38 si valeam meminisse; neque est ignobile carmen. [ ]
39 'huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis? [ ]
40 hic ver pupureum, varios hic flumina circum [ ]
41 fundit humus flores, hic candida populus antro [1]
42 imminet et lentae texunt umbracula vites. [ ]
43 huc ades; insani feriant sine litora fluctus.' - [ ]?
44 Quid, quae te pura solum sub nocte canentem [ ]
45 audieram? numeros memini, si verba tenerem: [1]
46 'Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? [ ]
47 ecce Dionaei processit Caesaris astrum, [ ]?
48 astrum quo segetes gauderent frugibus et quo [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 4:00
9. digt.
49 duceret apricis in collibus uva colorem. [ ]?
50 insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.' - [ ]
51 Omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos [ ]
52 cantando puerum memini me condere soles: [1]
53 nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Moerim [ ]
54 iam fugit ipsa: lupi Moerim videre priores. [ ]
55 sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. - [ ]
56 Causando nostros in longum ducis amores. [ ]
57 et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes, [ ]?
58 aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae. [ ]?
59 hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum [ ]
60 incipit apparere Bianoris. hic, ubi densas [u]!
61 agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus: [ ]
62 hic haedos depone, tamen veniemus in urbem. [2]
63 aut si nox pluviam ne colligat ante veremur, [ ]
64 cantantes licet usque (minus via laedit) eamus; [ ]
65 cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo. - [ ]
66 Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus; [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 4:+
9. digt.
67 carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 10
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte 10 [Bucolica]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
9. digt.
4 diceret: ‘haec mea sunt; veteres migrate coloni.’ [ ]
33 Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt [ ] bis
9. digt.
48 astrum quo segetes gauderent frugibus et quo [ ]
9. digt.
17 Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis [ ]
33 Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt [ ]
53 nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Moerim [ ]
Analyse 4
9. digt.
60 incipit apparere Bianoris. hic, ubi densas [u]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede